インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum II, Caput XIV 第II項 第XIV章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 477A · 3 sectiones

Epistolae et decreta 2.14.1

1

CAP. XII. Praeterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales (Dist. 51, c. 3) , vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt; quibus postea major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia de ascito nascitur.

PL 20, 477A

第12章——さらに、我々の兄弟のある者たちが、しばしば、都市参事会員(Dist. 51, c. 3)や、あれこれの公の務めに携わる者たちを、聖職者にしようと努める。しかし彼らにとっては、のちに皇帝から、その者たちを呼び戻すことが何か命じられるとき、迎え入れた者から生まれる喜びよりも大きな悲しみが生じる。

Epistolae et decreta 2.14.2

2

Constat enim, eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum vel munerum apparatibus aut praeesse, aut interesse.

PL 20, 478A

実際、彼らがその務めそのものの中で快楽をも提供し、それが悪魔によって発明されたものであることは疑いなく、競技や催し〔munera〕の準備を司るか、あるいはそれに立ち会うことは、知られているのである。

Epistolae et decreta 2.14.3

3

Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus agnovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur imminebat.

PL 20, 478A

兄弟たちの心配と悲しみは、確かに例となろう。皇帝が居合わせたとき、これらの者たちのためにたびたび願い出ながら、我々がしばしば耐えたものであり、あなた自身も我々とともにそこにいて知ったものである。彼らについては、都市参事会員から出た下位の聖職者だけでなく、すでに司教職に就いている者たちにまで、返還されるようにとの大きな厄介が迫っていた。