インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXXVI, Caput V 第XXXVI項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 604A · 3 sectiones

Epistolae et decreta 36.5.1

1

CAP. III. De laicis vero religio tua consuluit, quos canones ordinare prohibeant (Vide concil. Sardic. c. 13) . Certum est quidem, hoc regulas ecclesiasticas continere: sed non ita definitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum.

PL 20, 604A

第3章——平信徒については、あなたの信心は、規定がどの者を叙階することを禁じているかを問い合わせた(concil. Sardic. c. 13 を見よ)。確かにこのことは教会の規則に含まれている。だが、すべての平信徒について定められているほどには、定義されていない。

Epistolae et decreta 36.5.2

2

Neque enim clerici nasci, et non fieri possunt: sed (Dist. 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95) designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit, si quis fidelis administraverit.

PL 20, 604B

実に、聖職者は生まれつきそうであるのではなく、作られるのである。だが(Dist. 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95)、聖職に至りえない人々の類が指定されている。すなわち、信徒でありながら軍務に就いた者、信徒でありながら訴訟を扱った者、すなわち弁護した者、信徒でありながら官職を務めた者である。

Epistolae et decreta 36.5.3

3

De curialibus autem manifesta ratio est; quoniam etsi inveniantur hujusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est (Vide supra epist. 2, n. 14) propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiae provenit.

PL 20, 604B

都市参事会員については理由が明白である。聖職者となるべきそうした人々が見いだされても、しばしば参事会に呼び戻されるので、彼らは避けねばならない(上の第2書簡第14段を見よ)。それは、彼らのことでしばしば教会に生じる苦難のゆえである。