Epistolae et decreta 27.12.1
Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili.
PL 20, 577D私が思うに、彼は気づいていないのだが、後に啓示となって到来したキリストの信仰は、我々の父祖たちの時代には隠れたうちにあった。それでもその信仰によって、人類のあらゆる時代に解放されえた者は誰であれ、神の隠れた——しかし非難されるべきでない——裁きによって、神の恩寵により解放されたのである。
Epistolae et decreta 27.12.2
Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei (utique eumdem, quem et illi) secundum quod scriptum est (II Cor. IV, 13) , Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (Psal. CXV, 1) .
PL 20, 577Dそれゆえ使徒は言う。「同じ信仰の霊を持つ者として」(むろん、彼らも持っていたのと同じ霊をである)「書かれているとおり」(二コリント4:13)、「『私は信じた、それゆえ語った』。我々も信じる、それゆえ語る」(詩篇115:1)。
Epistolae et decreta 27.12.3
Inde est, quod ait ipse mediator: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Inde Melchisedech, prolato sacramento mensae Dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare (Gen. XIV, 18) .
PL 20, 578Aここから、仲介者自身が言うのである。「アブラハムは私の日を見ることを望み、見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。ここから、メルキゼデクは、主の食卓の秘跡を差し出して、主の永遠の祭司職を象ることを知っていた(創世記14:18)。
Epistolae et decreta 27.12.4
Jam vero data in litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum (Rom. V, 20) , et de qua dicit: Si ergo ex Lege hereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur Lex?
PL 20, 578Aさらに、文字によって律法が与えられた。使徒は、この律法が、罪が増し加わるために入り込んだと言う(ローマ5:20)。そしてこれについて彼はこう言う。「もし相続が律法によるなら、もはや約束によるのではない。だが神は、アブラハムに約束によって与えた。では、律法とは何か」。
Epistolae et decreta 27.12.5
Transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit.
PL 20, 578A「違反のゆえに置かれた。約束を受けた子孫が来るまでのことであって、天使たちを通して、仲介者の手に定められた。だが仲介者は一人のためのものではない。神は一つである。それでは律法は神の約束に反するのか。断じてそうではない」。
Epistolae et decreta 27.12.6
Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18, seqq.) .
PL 20, 578B「もし生かすことのできる律法が与えられたなら、正義は確かに律法によったであろう。だが聖書はすべてを罪の下に閉じ込めた。それは、約束がイエス・キリストの信仰によって、信じる者たちに与えられるためである」(ガラテヤ3:18以下)。
Epistolae et decreta 27.12.7
Nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur?
PL 20, 578Bこのことが律法を通して行われたのは、罪が認識され、背反によって増し加わるためであったことは、十分に示されているではないか。
Epistolae et decreta 27.12.8
Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15) ; et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est, data dono Dei.
PL 20, 578B「律法のないところには、背反もない」(ローマ4:15)。こうして、罪の勝利に対して、約束のうちにある神の恩寵へと逃れ込むことになる。かくして律法は神の約束に反するものではない。律法によって罪の認識が生じ、律法の背反によって罪が満ち溢れるのは、解放のために神の約束——それは神の恩寵である——が求められ、人のうちに、自分のものではなく神の正義、すなわち神の賜物によって与えられた正義が始まるためだからである。