インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXV, Caput III 第XXV項 第III章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 566A · 3 sectiones

Epistolae et decreta 25.3.1

1

Sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt spiritus Dei persuadere non cessant, ad operandam perficiendamque justitiam, et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam? non attendentes quod scriptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26) ; et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) ; et quod unum corpus sumus in Christo Jesu, singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Rom. XII, V) ; et, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10) ; et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid., 57) ; et, Non quia idonei sumus aliquid cogitare quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5) ; et, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Ibid. IV, 7) ; et innumerabilia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tomus non sufficit.

PL 20, 566A

だが、彼らは何を企てているのか。神の霊のことを受け入れない魂的な人々〔animales〕に、正義を行い完成するためにも、神の戒めを果たすためにも、人間の本性だけで自分たちには足りうると、説き続けているのである。彼らは、次のように書かれていることに注意を向けない。「霊は我々の弱さを助ける」(ローマ8:26)。「望む者でも走る者でもなく、慈しむ神による」(ローマ9:16)。「我々はキリスト・イエスにあって一つの体であり、各々は互いに肢体であり、我々に与えられた恩寵に従って、異なる賜物を持っている」(ローマ12:5)。「神の恩寵によって、私は今の私である。そして彼の恩寵は私のうちで空しくならず、むしろ私は彼ら皆よりも多く働いた。だが、それは私ではなく、私とともにある神の恩寵である」(一コリント15:10)。「神に感謝あれ。神は、我々の主イエス・キリストを通して、我々に勝利を与えた」(一コリント15:57)。「我々は、自分自身から出たものとして何かを考えるのにふさわしい者だというのではない。我々の足りるところは神から来る」(二コリント3:5)。「我々はこの宝を土の器に持っている。それは、力の卓越が神のものであり、我々から出たものでないためである」(二コリント4:7)。そのほかにも数えきれない言葉があり、聖書全体からそれらを集めようとしても、一巻では足りない。

Epistolae et decreta 25.3.2

2

Et veremur, ne apud te ista ipsa commemorando, quae majore gratia de sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur.

PL 20, 566C

我々は、あなたのもとでこれらそのものを想起させることで、すなわち、あなたが使徒座から、より大いなる恩寵をもって宣べているものを想起させることで、不適切なことをしていると見られはしないかと恐れる。

Epistolae et decreta 25.3.3

3

Sed ideo facimus, quia eo, quo infirmiores sumus, quaquaversus quisque nostrum verbo Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur et audacius insurgentes.

PL 20, 566C

だが我々があえてそうするのは、我々が弱いほど、また我々のひとりひとりが、あらゆる方面で神の言葉を宣べ伝えることにいっそう熱心だと思われるほど、彼らがいっそう頻繁に、いっそう大胆に立ち向かってくるのを、我々は被っているからである〔eo, quo … quaquaversus … の係りは定かでない。このように取った〕。