インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XVI, Caput VII 第XVI項 第VII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 530B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 16.7.1

1

CAP. III. (I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.) Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem: cum nos dicamus, ab haereticis ordinatos, vulneratum per illam manus impositionem habere caput. [Et ubi vulnus infixum est, medicina adhibenda est, ut possit recipere sanitatem.

PL 20, 530B

第3章——(I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.)第三の問題に至った。その難しさのゆえに、より長い論述を要する。我々は、異端者によって叙階された者は、あの按手によって頭に傷を受けていると言うのである。[傷が打ち込まれた所には、健やかさを受けられるよう、薬が当てられねばならない。

Epistolae et decreta 16.7.2

2

Quae sanitas post vulnus secuta, sine cicatrice esse non poterit:] atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse (Num. XIX, 22) .

PL 20, 530B

傷のあとに続く健やかさは、傷痕なしではありえない。]そして、悔い改めの治療が必要な所には、叙階の栄誉は場所を持ちえない、と〔我々は言う〕(民数記19:22)。

Epistolae et decreta 16.7.3

3

Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit: quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere?

PL 20, 530C

というのも、読まれるとおり、不浄の者が触れたものは不浄となるなら、清さと純粋さが受けるのを常とするものが、どうして彼に与えられようか。

Epistolae et decreta 16.7.4

4

Sed e contra asseritur, eum qui honorem amisit, honorem dare non posse: nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est.

PL 20, 530C

しかし反対に、栄誉を失った者は栄誉を与えることができない、と主張される。その者は何も受けていない、与える側には、その者が受けうるものが何もなかったからだ、と。我々は同意する。それは真実である。

Epistolae et decreta 16.7.5

5

Certe quia quod non habuit dare non potuit, damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit: et qui comparticeps factus est damnationis, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum.

PL 20, 531A

たしかに、持たなかったものは与えられなかったのだから、彼が持っていた断罪を、邪悪な按手によって与えたことは間違いない。そして断罪の共犯者となった者が、どうして栄誉を受けるべきなのか、私には見出せない。