インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum VIII, Caput II 第VIII項 第II章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 509A · 2 sectiones

Epistolae et decreta 8.2.1

1

Rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit divina majestas. Primum quidem hoc praesentis commotionis judicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio, tanti sibi conscia perpetrati, ut gravius aliquid, quod avertat omnipotens Deus, post terribilis ultionis experimenta metuamus.

PL 20, 509A

実に、事柄そのものが、これらについて神の威光が何を思ったかを教えている。今回の動乱の第一の裁きはこれであり、それだけであればよいのだが。人間の恐れは、これほどの所業を自覚して、さらに重い何か——全能の神がそれを遠ざけるように——を、恐ろしい報復の実例ののちに我々に恐れさせるのである。

Epistolae et decreta 8.2.2

2

Audio (Pallad. pag. 91 et 93) ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expositam [ Forte expolitam], pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum oratione augustissimam, flagrasse, et illud Constantinopolitanae urbis [ Baron. addit. ecclesiae] unicum lumen in favillas dilapsum Deo non vetante fumasse (exsecrari enim videtur inquinata mysteria, et avertisse oculos ab eo loco, quem jam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem coelestem sub cruentis posset altaribus); aedificia quoque divina non minore splendore nobilia, ex concitatione saevientis incendii, flamma se latius effundente consumpta, et quae publicam faciem elaborata a majoribus nostris ornamenta decorabant, velut quodam urbis funere concremata.

PL 20, 509A

私は聞いている(Pallad. pag. 91 et 93)。いとも聖なる教会、多くの皇帝たちの財によって整えられ(おそらく「飾られ」)、貴重な装飾で名高く、嘆願する君主たちのこれほどの祈りによっていとも尊いものとされたその教会が燃え上がり、コンスタンティノポリス市の(バロニウスは「教会の」を加える)唯一の光が、灰に崩れ落ちて、神が妨げることなく煙を上げた、と(実に、神は汚された奥義を嫌い、すでに血が染みたその場所から目をそむけたかに見える。誰も血まみれの祭壇のもとで、天の慈しみを乞い求めることができないようにするためである)。また、壮麗さで劣らず名高い神の建物も、猛り狂う火の勢いにより、炎がいっそう広く流れ出して焼き尽くされ、先人たちが苦心して作り、公共の景観を飾っていた装飾も、いわば都の葬儀のように焼き尽くされた、と。