インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVII, Caput V 第XXVII項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 574B · 7 sectiones

Epistolae et decreta 27.5.1

1

Distinguenda est lex et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas: nec gratia juvaret, si sat esset voluntas.

PL 20, 574B

律法と恩寵は区別されねばならない。律法は命じることを知り、恩寵は助けることを知る。意志がなければ律法は命じないだろうし、意志で足りるなら恩寵は助けないだろう。

Epistolae et decreta 27.5.2

2

Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125) .

PL 20, 574B

我々が理解を持つよう命じられるのは、「汝ら、馬や騾馬のようになるな。それらには理解がない」(詩篇31:9)と言われるところである。それでも我々が理解を持てるよう祈るのは、「私に理解を与えよ。私が汝の戒めを学ぶために」(詩篇118:125)と言われるところである。

Epistolae et decreta 27.5.3

3

Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8) ; et tamen oratur ut sapientiam habeamus, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacob. I, 5) .

PL 20, 574C

我々が知恵を持つよう命じられるのは、「愚か者たちよ、いつかは賢くなれ」(詩篇93:8)と言われるところである。それでも我々が知恵を持てるよう祈るのは、「汝らのうちに知恵の欠けた者がいれば、すべての人に惜しみなく与えて咎めることのない神に求めよ。そうすれば与えられる」(ヤコブ1:5)と言われるところである。

Epistolae et decreta 27.5.4

4

Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21) .

PL 20, 574C

我々が自制を持つよう命じられるのは、「神が与えないかぎり誰も自制する者になりえないと、私は知っていた。そして、この賜物が誰のものかを知ること、それこそが知恵であった。そこで私は主のもとへ行き、彼に願った」(知恵の書8:21)〔引かれた句は自制を命じる句ではなく、自制を祈り求める句である。前後の段の型からすると、ここでは「命じられる」の句と「それでも祈られる」の句のあいだが脱落しているらしい〕と言われるところである。

Epistolae et decreta 27.5.5

5

Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo (Psal. XXXVI, 27) ; et tamen oratur ut non faciamus malum ubi dicitur: Oramus autem ad Dominum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7) .

PL 20, 575A

結局、すべてを巡るには長くなりすぎるので言うが、我々が悪を行わないよう命じられるのは、「悪から離れよ」(詩篇36:27)と言われるところである。それでも我々が悪を行わないよう祈るのは、「我々は主に祈る、汝らが何も悪を行わないようにと」(二コリント13:7)と言われるところである。

Epistolae et decreta 27.5.6

6

Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI, 27) ; et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes (Coloss. I, 9) , atque inter caetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis digne Deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono (Ibid., 10) .

PL 20, 575A

我々が善を行うよう命じられるのは、「悪から離れ、善を行え」(詩篇36:27)と言われるところである。それでも我々が善を行えるよう祈るのは、「我々は汝らのために祈り、願うことをやめない」(コロサイ1:9)と言われるところであり、使徒はまた、彼らのために祈るほかの事柄のうちで、こう言う。「汝らが、神にふさわしく、あらゆる喜びのために、あらゆる善い業と言葉のうちに歩むように」(コロサイ1:10)。

Epistolae et decreta 27.5.7

7

Sicut ergo agnoscimus voluntatem cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam cum petuntur.

PL 20, 575A

したがって、これらが命じられるとき我々が意志を認めるように、これらが願い求められるとき、彼自身も恩寵を認めるべきである。