インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVII, Caput XI 第XXVII項 第XI章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 577B · 4 sectiones

Epistolae et decreta 27.11.1

1

Ergo neque per legem justitia, neque per naturae possibilitatem; sed ex fide ac dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum unum mediatorem Dei et hominum.

PL 20, 577B

それゆえ、正義は律法によるのでも、本性の可能性によるのでもなく、我々の主イエス・キリストを通した信仰と神の賜物による。キリストは、神と人との唯一の仲介者である。

Epistolae et decreta 27.11.2

2

Qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram (Rom. IV, 25) ; profecto et antiquorum fides evacuaretur, et nostra.

PL 20, 577B

彼が、時の満ちたとき、我々の罪のために死に、我々が義とされるために復活しなかったなら(ローマ4:25)、確かに古の人々の信仰も、我々の信仰も、空しくされるであろう。

Epistolae et decreta 27.11.3

3

Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Heb. X, 38; Rom. I, 17) ?

PL 20, 577C

信仰が空しくされたなら、人にいかなる正義が残るだろうか。義人は信仰によって生きるのだから(ヘブライ10:38;ローマ1:17)。

Epistolae et decreta 27.11.4

4

Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) : procul dubio a corpore mortis hujus, ubi lex alia repugnat legi mentis (Rom. VII, 21 et 24) , neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita, redemptore indiget; saucia, salvatore: sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (I Tim. II, 5) ; qui et Deus cum esset, hominem fecit, et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.

PL 20, 577C

一人の人によって罪が世に入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及び、その一人のうちにすべての人が罪を犯した(ローマ5:12)以上、この死の体——そこでは別の法が精神の法に逆らっている(ローマ7:21と24)——から、誰をも、その人自身の可能性は解放しなかったし、解放しない。その可能性は失われていて、贖い主を必要とし、傷ついていて、救い主を必要とする。解放するのは、神と人との唯一の仲介者、人なるキリスト・イエスの信仰による神の恩寵である(一テモテ2:5)。彼は、神でありながら人を造り、神にとどまりつつ人となって、自ら造ったものを造り直した。