Epistolae et decreta 3.7.1
CAP. IV. Ordinationes quaedam contra canones, pacis ergo tolerandae. Sed deinceps irritae sint, et earum auctores deponendi. --Nam de ordinationibus, quas pravae consuetudinis vitio Hispanienses episcopos celebrare cognoscimus, fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus ne perturbationes quam plurimas ecclesiis moveremus.
PL 20, 490B第4章——規定に反するいくつかの叙階は、平和のために耐えられるべきである。だが今後は無効であり、その創始者は罷免されるべきである。——実際、悪しき慣習の欠陥によってヒスパニアの司教たちが行っていると我々の知る叙階については、先人たちの伝承に従って何かを定めるべきであったが、諸教会にできる限り多くの混乱を引き起こさないよう、我々が考慮しなければ、そうしていたであろう。
Epistolae et decreta 3.7.2
Quorum factum ita reprebendimus, ut propter numerum corrigendorum ea, quae quoquo modo facta sunt, in dubium non vocemus, sed Dei potius judicio dimittamus.
PL 20, 490Bその行いを我々は、次のような程度に咎める〔底本は reprebendimus。reprehendimus と読む〕。矯正されるべき者の数のゆえに、どのような仕方であれすでになされたことを、疑義に付すことはせず、むしろ神の裁きに任せる、という程度に。
Epistolae et decreta 3.7.3
Quantos enim ex his, qui post acceptam gratiam in forensi exercitatione versati sunt, et obtinendi pertinaciam susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus! e quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur; quantos ex aliqua militia, qui cum potestatibus obedirent, necessario praecepta sunt exsecuti! quantos ex curialibus, qui dum parent potestatibus, quae sibi sunt imperata fecerunt! quantos qui voluptates et editiotiones populo celebrarunt, ad honorem summi sacerdotii pervenisse! quorum omnium neminem ne ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenire.
PL 20, 490C実際、恩寵を受けたのち〔洗礼のこと〕、法廷の活動に携わり、勝ち取ろうとする頑なさを身につけた者たちのうち、どれほど多くが司教職に迎え入れられたかを、我々は知っている。その数にルフィヌスとグレゴリウスが挙げられている。どれほど多くが、何らかの勤めから、権力者に従う間に、やむなく命令を実行した者であることか。どれほど多くが、都市参事会員から、権力者に従う間に、命じられたことを行った者であることか。どれほど多くが、民に快楽と見世物の催し〔底本は editiotiones。editiones と読む。ミーニュの脚注(コスタン)は、前の書簡に照らして ludorum vel munerum(競技あるいは剣闘の)を補うとする〕を行った者でありながら、最高の司教職の栄誉に至ったことか。これらすべての者のうち、誰一人として、聖職者の位階の仲間にさえ至るべきではなかった。
Epistolae et decreta 3.7.4
Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus. Idcirco remittenda haec potius putamus.
PL 20, 491Aこれらを一つ一つ詮議するよう命じるなら、矯正への熱意から、我々が癒そうと望むヒスパニアの諸属州に、小さくない動揺とつまずきを引き起こすことになろう。ゆえに我々は、むしろこれらは不問に付すべきだと考える。
Epistolae et decreta 3.7.5
Sed ne deinceps similia committantur, dilectionis vestrae maturitas providere debebit, ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessarius imponatur: eo videlicet constituto, ut si qui post haec adversus formas canonum vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverint, una cum creatoribus suis ipso, in quo inventi fuerint, ordine et honore priventur.
PL 20, 491Aだが、今後同様のことが行われないように、諸君の愛の分別は、これほどの僭取に、少なくとも今、必要な終止符が打たれるよう、備えなければならない。すなわち、次のことを定めることによってである。今後、規定の型に反して、聖職の位階に、あるいは司教職そのものに至ろうとする者があるなら、その者は、彼を作った者たちとともに、見いだされたまさにその位階と栄誉を奪われる。