Epistolae et decreta 16.2.1
CAP. I. Eos (Ivo p. 8, c. 503) , qui viduas accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam usque ad infulas summi sacerdotii pervenisse: quod contra legis esse praecepta nullus ignorat.
PL 20, 527B第1章——(Ivo p. 8, c. 503)やもめを妻に迎えたと報告されている者たちが、聖職者にされているだけでなく、最高の司教職の頭飾り〔infulae〕にまで至っていることを、私は知った。これが律法の命令に反することを知らぬ者はない。
Epistolae et decreta 16.2.2
Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat (Lev. XXII, 13, 14) ; ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum, addidit, non viduam, neque ejectam.
PL 20, 528Aというのも、立法者モーセが叫んで、「祭司はおとめを妻に迎えよ」(レビ記22:13–14)〔刷りのまま。引かれた句はレビ記21:13–14〕と言い、この命令に何か曖昧なところがあると思われぬよう、「やもめではなく、追い出された女でもなく」と付け加えているからである。
Epistolae et decreta 16.2.3
Contra quod praeceptum, divina auctoritate submissum, nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra: quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia, ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et integra ratione constituta est.
PL 20, 528A神の権威によって下されたこの命令に対し、別の命令による弁護は何も持ち出されず、ただ諸君の慣習があるのみである。その慣習は、諸君自身が認めるとおり、無知から――より控えめに言うなら――定められたもので、使徒の伝承と正しい理に基づくものではない。
Epistolae et decreta 16.2.4
Nos autem, omnesque per Orientem Occidentemque ecclesias, noverit vestra dilectio haec penitus non admittere; nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum tales assumere et, si reperti fuerint, removere.
PL 20, 528A我々は、そして東方と西方のすべての教会は、こうしたことを断じて認めず、そのような者を教会の秩序の最後の地位にさえ迎えず、見出された場合には解任することを、諸君の愛は知るがよい。