Epistolae et decreta 24.2.1
Quis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes.
PL 20, 552Aというのも、使徒たちの頭ペトロからローマ教会に伝えられ、今に至るまで守られていることは、すべての者によって守られるべきであり、権威を持たないもの、あるいは他所から例を受けたと見えるものを、上乗せしたり持ち込んだりしてはならないことを、誰が知らず、気づかないだろうか。とりわけ、全イタリア、ガリア、ヒスパニア、アフリカ、シチリアとその間にある島々に、教会を建てたのは、尊ぶべき使徒ペトロかその後継者たちが司教に立てた者たち以外にいないことが明らかなのだから。
Epistolae et decreta 24.2.2
Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.
PL 20, 552Bあるいは、これらの属州に使徒の誰か他の者が見いだされ、または教えたと読まれるのかどうか、彼らに読ませよ。もし彼らが読まないなら、どこにも見いだせないのだから、ローマ教会が守るものに従うべきである。彼らがその教会から始まりを受けたことは疑いがない。他所の主張に熱中して、制度の源を捨てると見られることのないようにである。