Epistolae et decreta 40.0.1
INNOCENTIUS LAURENTIO episcopo Seniensi. Diu mirati sumus, dilectionis tuae litteris lectis, haereticos Photini venena sectantes in territorio dilectionis tuae non solum esse, sed et publice sibi conventicula in aliquorum possessionibus praeparare; cum de toto pene orbe nusquam tam multi, quam apud vos, delegerint habitare.
PL 20, 607Bインノケンティウスより、セニアの司教ラウレンティウスへ。あなたの愛の書簡を読んで、我々は長く驚いた。フォティヌスの毒に従う異端者たちが、あなたの愛の領域にいるだけでなく、公然と、ある人々の所有地で自分たちの集会所を整えているというのである。ほとんど全世界のうち、どこにも、諸君のところほど多くが住むことを選んだ所はないのに。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XLI書簡〕
Epistolae et decreta 40.0.2
Quorum doctrinae nefariae auctor Marcus, dudum de Urbe pulsus, temeritatis tantae ductus est audacia, ut primum sibi inter eos vindicet locum.
PL 20, 607B彼らの邪悪な教えの創始者マルクスは、先ごろ都〔ローマ〕から追放された者で、これほどの無謀の大胆さに駆られ、彼らのあいだで第一の座を自らのものとしている。
Epistolae et decreta 40.0.3
Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicium ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt, trahant, actum est adversus eos a defensoribus Ecclesiae nostrae, quo eos possint expellere: ut qui Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Judaeis, qui ejus deitatem negaverunt, et nunc usque negant, participium habeant damnationis.
PL 20, 607Bだが、彼らがこれ以上荒れ狂う力を持たず、素朴な者や田舎の者たちの魂を、自分たちの定められたゲヘナへ自らとともに引きずり込むことのないよう、我々の教会の弁護人たち〔defensores ecclesiae。訴訟の弁護人ではなく、教会の権益と貧者を守る役〕によって、彼らを追い出しうる手続きがとられた。キリストが、世々に先立って父の実体から生まれた神であることを否定する者たちは、その神性を否定した、そして今に至るまで否定しているユダヤ人たちとともに、断罪の分を持つのである。
Epistolae et decreta 40.0.4
Tuum est, frater charissime, quae praecepta sunt, non segnius agere: ne plebem tibi creditam dissimulatione deperdas, et incipias Deo de perditis reddere rationem.
PL 20, 608A命じられたことを、より怠りなく行うのは、あなたの務めである、親愛なる兄弟よ。委ねられた民を、見て見ぬふりで失い、失われた者について神に申し開きを始めることのないように。