インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum II, Caput I 第II項 第I章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 469B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 2.1.1

1

Etsi tibi, frater charissime, pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae nota sunt omnia, neque est aliquid, quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur; tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae morem admodum gerens, digestas vitae et morum probabilium disciplinas annexas litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum regionis vestrae populi, quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujusque professione debeat contineri, qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina.

PL 20, 469B

親愛なる兄弟よ、あなたは司教職の功績と栄誉において大いに力を持つのであるから、生活と教えにおける教会の規則はすべてあなたに知られており、聖なる読みからあなたに集められていないと見えるものは何もない。とはいえ、あなたはローマの教会の規範と権威を強く求めたので、あなたの意向にまったく従い、整えられた生活と称賛すべき習俗の規律を、私の書簡に添えて送った。これによって、そちらの地方〔regionis vestrae。宛先とその地の人々を含めた複数の vestrae と取った〕の諸教会の民が、キリスト教徒の生活が、それぞれの身分において、いかなる事柄と規則によって保たれるべきか、またローマ市の諸教会でいかなる規律が守られているかを、知ることができるであろう。

Epistolae et decreta 2.1.2

2

Erit dilectionis tuae, per plebes finitimas, et consacerdotes nostros qui in illis regionibus propriis ecclesiis praesident, regularum hunc librum quasi didascalicum atque monitorem sedulo insinuare; ut et nostros cognoscere, et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare.

PL 20, 469C

あなたの愛の務めとなろう。近隣の民と、あの地方でそれぞれの教会を司る我々の同僚の司教たちを通して、この規則の書を、いわば教師であり戒告者であるもの〔didascalicum atque monitorem〕として、熱心に浸透させることが。彼らが、我々の規定〔nostros の対象は定かでない。「我々の規定」と取った〕を知り、また教える熱心さによって、信仰へと集まる者たちの習俗を形づくることができるように。

Epistolae et decreta 2.1.3

3

Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poterunt ex bona imitatione supplere.

PL 20, 470A

彼らは、我々のこの適切な読みから、自らの務めを知るであろう。あるいは、なお何か足りないものがあれば、良い模倣によって容易に補うことができよう。