Divinarum Institutiones 7.25.1
De postremis temporibus, ac de urbe Roma. Haec sunt, quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et verba ponere opus non esse duxi; quoniam esset infinitum, nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet, tam multis uno spiritu similia dicentibus, simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem; praeterea ut ea ipsa quae dicerem, non nostris, sed alienis potissimum litteris confirmarem, doceremque non modo apud nos, verum etiam apud eos ipsos qui nos insectantur, veritatem consignatam teneri quam recusant agnoscere.
PL 6, 811B最後の時代について、またローマの都市について。以上が、預言者たちによって未来のこととして語られていることである。私は彼らの証言や言葉をそのまま挙げる必要はないと判断した。なぜなら、それは際限のないことになり、これほど多くの者が同じ一つの霊によって似たことを語っているのだから、書物の分量ではその夥しい数を収めきれないからである。また同時に、あらゆる者から集め訳して積み重ねれば、読者に倦厭を起こさせることになるからでもある。それに、私がこれから語ることを、我々自身の文書によってではなく、むしろ他の者たちの文書によって裏づけ、我々のもとだけでなく、我々を迫害する当の者たちのもとでも、彼らが認めることを拒んでいる真理が確かに証印されて保たれていることを示すためでもある。
Divinarum Institutiones 7.25.2
Si quis autem diligentius, haec voluerit scire, ex ipso fonte hauriat, et plura, quam nos in his libris complexi sumus, admirabilia reperiet. Fortasse quispiam nunc requirat, quando, ista quae diximus, sint futura.
PL 6, 812Aだがもし誰かがこれらのことをさらに詳しく知ろうと望むならば、その源泉そのものから汲み取るがよい。そうすれば我々がこの書物の中でまとめた以上に、驚くべき多くのことを見出すであろう。おそらく今、誰かが、我々が述べたこれらのことはいつ起こるのかと問うであろう。
Divinarum Institutiones 7.25.3
Jam superius ostendi, completis annorum sex millibus mutationem istam fieri oportere, et jam propinquare summum illum conclusionis extremae diem.
PL 6, 812A私はすでに前に示した。六千年が満ちたときにこの変化が起こらねばならぬこと、そしてかの終末の締めくくりの日はすでに近づいていることを。
Divinarum Institutiones 7.25.4
De signis quae praedicta sunt a prophetis, licet noscere; praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum, et expectanda sit nobis in singulos dies, et timenda.
PL 6, 812A預言者たちによって予告されたしるしについては、知ることができる。というのも彼らは、時の完成を、我々が日々待ち望み、また恐れるべきしるしを予告したからである。
Divinarum Institutiones 7.25.5
Quando tamen compleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ea ex litteris sanctis et ex variis historiis, quantus sit numerus annorum ab exordio mundi: qui licet varient, et aliquantum numeri eorum summa dissentiat, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum.
PL 6, 812Bしかし、この総計がいつ満ちるかは、時について書いた人々が教えている。彼らは聖なる文書とさまざまな歴史書とから、世界の始まりから数えて何年になるかを集めているのだが、その数え方はまちまちで、その総計の数字はいくらか食い違ってはいるものの、あらゆる見込みを合わせても、二百年を超えることはないと見られる。
Divinarum Institutiones 7.25.6
Etiam res ipsa declarat, lapsum ruinamque rerum brevi fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esse metuendum.
PL 6, 812B事実そのものもまた、事物の崩壊と滅亡が間もなく起こることを示している。ただし、ローマの都市が無事であるかぎり、この種のことは何も恐れるべきではないと見られる。
Divinarum Institutiones 7.25.7
At vero cum caput illud orbis occiderit, et ῥύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet venisse jam finem rebus humanis, orbique terrarum?
PL 6, 812Bしかし、その世界の首邑が滅び、シビュラたちが言うように「ῥύμη」——一本の路地——となり果てるとき、人間の諸事と地の全世界とにすでに終わりが来たことを、誰が疑うだろうか。
Divinarum Institutiones 7.25.8
Illa, illa est civitas, quae adhuc sustentat omnia: precandusque nobis et adorandus est Deus coeli, si tamen statuta ejus et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis veniat, qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat, cujus interitu mundus ipse lapsurus est. Nunc ad caetera exequenda redeamus, quae deinceps secutura sunt.
PL 6, 813Aその都市こそ、その都市こそが、今なお万物を支えているのである。それゆえ我々は天の神に祈り、また礼拝せねばならない。もし神の定めと御旨とが引き延ばされうるものであるならば、我々が思うよりも早く、かの忌まわしい僭主が来て、これほどの凶行を企て、その滅びによって世界そのものが崩れ落ちることになるあの光を消し去ることのないように。さて、これから続けて論じるべき残りのことに立ち戻ろう。