ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 119A · 6 sectiones

Divinarum Institutiones 1.2.1

1

Quod providentia sit in rebus humanis. Suscepto igitur illustrandae veritatis officio, non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura: sitne providentia, quae rebus omnibus consulat; an fortuitu vel facta sint omnia vel regantur.

PL 6, 119A

人間の事柄に摂理があることについて。それゆえ、真理を明らかにする務めを引き受けた私は、本性上第一のものと見えるあの問い——万物に心を配る摂理が存在するのか、それとも万物は偶然によって生じ、あるいは支配されているのか——から始めることを、それほど必要とは考えなかった。

Divinarum Institutiones 1.2.2

2

Cujus sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit; et postea Diagoras, qui exclusit; et alii nonnulli qui non putaverunt deos esse; quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse providentia putaretur? quos tamen et caeteri philosophi, ac maxime Stoici acerrime retuderunt, docentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur.

PL 6, 119A

この見解の創始者はデモクリトスであり、それを裏付けたのはエピクロスである。だがそれ以前にも、神々の存在を疑わしめたプロタゴラスがおり、その後には神々を斥けたディアゴラスが、また神々の存在を認めなかった他の幾人かがいた。彼らが成し遂げたことといえば、摂理など存在しないと思わせたこと以外の何であろうか。だが彼らは、他の哲学者たち、とりわけストア派の人々によって、最も激しく論駁された。ストア派は、世界が神的な理性なしに生じることはできなかったし、最高の理性によって統べられているのでなければ存立しえない、と説いたのである。

Divinarum Institutiones 1.2.3

3

Sed et M. Tullius, quamvis Academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et nova ipse afferens plurima: quod facit tum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis qui sunt de Natura deorum.

PL 6, 121A

だがまた、マルクス・トゥッリウス(キケロ)は、アカデメイア派の教えの擁護者でありながらも、事物を統べる摂理について、多くをかつ度々論じ、ストア派の論拠を裏付けつつ、自らも多くの新しい論拠をもたらした。これを彼は、その哲学のすべての著作において行っているが、とりわけ『神々の本性について』においてそうしている。

Divinarum Institutiones 1.2.4

4

Nec difficile sane fuit paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium.

PL 6, 121A

実に、この一事についてだけは意見を違えることのない、もろもろの民と諸国民との証言によって、誤った考えを抱くごく少数の人々の偽りを論駁することは、さして難しくはなかった。

Divinarum Institutiones 1.2.5

5

Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat cujus Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione: nec posse fieri quin id, quod mirabili ratione constat, consilio majori aliquo sit instructum.

PL 6, 121A

実に、天へと目を上げながら、たとえこの見えるものすべてがいかなる神の摂理によって統べられているかを知らぬとしても、事物そのものの大きさ、運動、配置、恒常性、有用性、美しさ、調和から、何らかの摂理が存在することを悟らぬほど粗野で、荒々しい風儀の者はいない。驚くべき理法によって成り立っているものが、より大いなる何らかの思慮によって整えられていないなどということはあり得ない、とも悟るのである。

Divinarum Institutiones 1.2.6

6

Et nobis utique facillimum est exequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de solertia divinae providentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere necesse est; omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum caeteris sic cohaeret, ut nihil a nobis disseri posse videatur, ut non simul de providentia disseratur.

PL 6, 121B

この部分を、望むだけ豊かに展開することは、我々にとって至って容易いことである。しかし、この事柄は哲学者たちの間で大いに論じ尽くされており、摂理を否定する者たちに対しては、聡明にして雄弁な人々によって十分な答えが与えられたと見える。また、神の摂理の巧みな働きについては、我々が引き受けたこの全巻を通じて、随所で語らねばならない。それゆえ、いまはこの問いを措いておこう。この問いは他のすべてと分かちがたく結びついているため、摂理について同時に論じることなしには、我々が何かを論じることさえできぬように見えるほどである。