ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber II, Caput III 第II巻 第III章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 263A · 30 sectiones

Divinarum Institutiones 2.3.1

1

Quod Cicero aliique doctiores peccaverunt, non avertendo populos ab errore. Sed quid prodest ad vulgus et ad homines imperitos hoc modo concionari? cum videamus etiam doctos et prudentes viros, cum religionum intelligant vanitatem, nihilominus tamen in iis ipsis, quae damnant, colendis nescio qua pravitate perstare.

PL 6, 263A

キケロや他のより学識ある者たちは、民衆を誤りから引き離さなかった点で過ちを犯した。だが、民衆や無学な人々に向かってこのように説いたところで、何の益があろうか。学識ある思慮深い人々でさえ、諸々の宗教の空しさを理解していながら、それでもなお、いかなる邪曲によるものか、自ら非難するまさにそのものを崇拝することにとどまり続けているのを、我々は見るのだから。

Divinarum Institutiones 2.3.2

2

Intelligebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.

PL 6, 263A

キケロは、人々が崇拝しているものが偽りであることを理解していた。実際、彼は諸々の宗教を覆すに足る多くのことを述べておきながら、それでも、そうした議論を民衆の前ですべきではないと言う。公に受け入れられた宗教が、そのような議論によって消し去られてしまわぬようにというのである。

Divinarum Institutiones 2.3.3

3

Quid de eo facias, qui, cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides impingat, ut populus omnis offendat? ipse sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur, quos patitur errare; nec de se ipso, qui alienis accedit erroribus, nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat, quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum caeteris, quos liberare ut prudentior debuit, et ipse capiatur?

PL 6, 263A

自分が誤っていると感じながら、なお自ら進んで石につまずき、民衆すべてをもつまずかせる者を、いったいどう扱えばよいのか。自ら自分の両目をえぐり出し、すべての者を盲目にしてしまう者を、どう扱えばよいのか。そのような者は、誤るにまかせている他人のためにもならず、他人の誤りに自ら加わる自分自身のためにもならない。心で悟ったことを行いで満たすという、自らの知恵の益をついに用いることもせず、思慮深い者としてこそ他の人々を解き放つべきであったのに、承知の上でわざと自分の足を罠に差し入れ、他の人々もろとも自分自身までも捕らえられてしまうのである。

Divinarum Institutiones 2.3.4

4

Quin potius, si quid tibi, Cicero, virtutis est, experire populum facere sapientem: digna res est, ubi omnes eloquentiae tuae vires exerceas. Non enim verendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti.

PL 6, 263B

むしろ、キケロよ、お前に何がしかの力量があるならば、民衆を賢くすることを試みるがよい。それはお前の弁舌のあらゆる力を尽くすに値する仕事である。これほど良い訴えにおいて、お前の言葉が尽きるのではないかと恐れる必要はない。お前は悪しき訴えでさえ、しばしば豊かに、力強く弁護してきたのだから。

Divinarum Institutiones 2.3.5

5

Sed nimirum Socratis carcerem times, ideoque patrocinium veritatis suscipere non audes. At mortem ut sapiens contemnere debuisti. Et erat quidem multo pulchrius, ut ob bene dicta potius, quam ob maledicta morereris.

PL 6, 264A

だが察するに、お前はソクラテスの牢獄を恐れ、それゆえ真理の弁護を引き受ける勇気がないのだろう。しかし賢者であるならば、死を軽んじるべきであった。悪しき言葉のゆえにではなく、善き言葉のゆえに死ぬことのほうが、はるかに美しいことであったはずだ。

Divinarum Institutiones 2.3.6

6

Nec plus tibi laudes Philippicae afferre potuerunt, quam discussus error humani generis, et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione revocatae. Sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet. Quid ergo ipse in eodem versaris errore?

PL 6, 264A

『ピリッピカ』の弁論がお前にもたらし得た栄誉も、人類の誤りを打ち払い、お前の議論によって人々の心を健全へと呼び戻すことがもたらすであろう栄誉には及ばなかったはずだ。だが、賢者にあってはならぬはずのその臆病さを、ひとまず許すとしよう。それにしても、お前自身はなぜ同じ誤りの中にとどまっているのか。

Divinarum Institutiones 2.3.7

7

Video te terrena et manufacta venerari: vana esse intelligis, et tamen eadem facis quae faciunt ipsi, quos ipse stultissimos confiteris. Quid igitur profuit vidisse te veritatem, quam nec defensurus esses, nec secuturus?

PL 6, 264A

お前が地上のもの、人の手で作られたものに崇敬を払っているのを、私は見る。それが空しいものであることを理解していながら、お前自身がこの上なく愚かだと認める当のその者たちと、同じことをしているのだ。それでは、弁護するのでも従うのでもない真理を見たことが、お前にいったい何の益があったのか。

Divinarum Institutiones 2.3.8

8

Si libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt, quanto magis vulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet, animisque puerilibus spectat omnia? oblectatur frivolis, et specie simulacrorum capitur, nec ponderare secum unamquamque rem potest, ut intelligat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est.

PL 6, 264B

自分が誤っていると感じている者たちでさえ、好んで誤り続けるのならば、空しい行列を喜び、子供じみた心であらゆるものを眺める無学な民衆は、なおいっそうそうであろう。彼らはつまらぬものに心を慰め、像の見かけに心を奪われ、一つ一つの事柄を自ら考量することができない。それゆえ、死すべき目に映るものは、必ず死すべきものであるがゆえに、崇拝するに値するものは何一つないと悟ることができないのである。

Divinarum Institutiones 2.3.9

9

Nec mirandum est, si Deum non videant, cum ipsi ne hominem quidem videant, quem videre se credunt.

PL 6, 264B

彼らが神を見ないとしても、驚くには当たらない。自分が見ていると信じているまさにその人間さえ、彼らは見ていないのだから。

Divinarum Institutiones 2.3.10

10

Hoc enim quod oculis subjectum est, non homo, sed hominis receptaculum est; cujus qualitas et figura, non ex lineamentis vasculi quo continetur, sed ex factis et moribus pervidetur.

PL 6, 264B

というのも、目に映るこのものは、人間ではなく、人間を容れる器にすぎないからである。その人の性質と姿は、彼を容れている器の輪郭からではなく、行いと人柄とによってこそ、見て取られるのである。

Divinarum Institutiones 2.3.11

11

Qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt, nec vident plus aliquid mente quam corpore; cum sit animi officium ea subtilius cernere, quae acies corporalis non potest intueri.

PL 6, 265A

それゆえ、像を崇拝する者たちは、人間を欠いた肉体にすぎない。彼らは肉体的なものに身を委ねてしまい、肉体で見る以上のものを心で見ることもないのである。肉眼では見通せぬものをより繊細に見て取ることこそ、心のつとめであるはずなのに。

Divinarum Institutiones 2.3.12

12

Quos homines idem ille philosophus ac poeta graviter accusat, tamquam humiles et abjectos, qui contra naturae suae rationem ad veneranda terrena se prosternant: ait enim (Lucret., lib. VI de Natura rerum, v. 51): Et faciunt animos humiles formidine divum, Depressosque premunt ad terram.

PL 6, 265A

かの同じ哲学者にして詩人〔ルクレティウス〕は、そうした人間たちを、自らの本性の理に反して地上のものを崇めひれ伏す、卑しく卑屈な者たちであるとして厳しく咎める。彼はこう言っている(ルクレティウス『物の本質について』第六巻51行)—— 「かくして神々への恐れは心を卑しくし、 人をうずくまらせて地へと押し伏せる。」

Divinarum Institutiones 2.3.13

13

Aliud quidem ille, cum haec diceret, sentiebat; nihil utique esse colendum, quia dii humana non curent.

PL 6, 265A

もっとも、彼がこう述べたとき、その真意は別のところにあった。すなわち、神々は人間のことなど意に介さないのだから、そもそも何一つ崇拝すべきではない、というのである。

Divinarum Institutiones 2.3.14

14

Denique alio loco religiones deorum et cultus inane esse officium confitetur (Idem, lib. V, ad finem): Nec pietas ulla est, velatum saepe videri Vertere se ad lapidem, atque omnes accedere ad aras, Et procumbere humi prostratum, et pandere palmas Ante deum delubra, nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota.

PL 6, 265B

さらに彼は他の箇所で、神々への宗教とその崇拝とが空しいつとめであることを認めている(同書第五巻末尾)—— 「頭を覆って幾度も石へと向き直る姿を見せること、 すべての祭壇へと近づくこと、 神々の社の前に地に身を投げ伏し、両手を差し伸べること、 獣の血を多量に祭壇へ注ぐこと、 誓いに誓いを重ねて結ぶこと、 これらのうちに、いかなる敬虔もありはしない。」

Divinarum Institutiones 2.3.15

15

Quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos avocari, atque in terram premi, sed nihil aliud quam coelestia cogitare.

PL 6, 265B

もしこれらのことが実に空しいのだとすれば、高く崇高な心を〔天上のものから〕引き離して地へ押し伏せるべきではなく、ただ天上のことのみを思うべきである。

Divinarum Institutiones 2.3.16

16

Impugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas: sed non est inducta vera, quia qualis, aut ubi esset, ignorabant. Itaque sic habuerunt, tanquam nulla esset omnino, quia veram non poterant invenire.

PL 6, 266A

かくして、より思慮深い者たちは、偽りの宗教が偽りであると感じ取っていたがゆえに、それを攻撃した。しかし真の宗教はもたらされなかった。それがいかなるものか、どこにあるのかを彼らは知らなかったからである。そこで彼らは、真の宗教を見出せなかったために、あたかも宗教というものがまったく存在しないかのように考えたのである。

Divinarum Institutiones 2.3.17

17

Et eo modo inciderunt in errorem multo majorem quam illi qui falsam tenebant. Nam isti fragilium cultores, quamvis sint inepti, quia coelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent, et habere veniam possunt, quia summum hominis officium, etsi non reipsa, tamen proposito tenent: siquidem hominum atque mutorum, vel solum, vel certe maximum in religione discrimen est.

PL 6, 266A

こうして彼らは、偽りの宗教を奉じていた者たちよりもはるかに大きな誤りに陥ったのである。というのも、はかないものを崇拝する者たちは、天上のことを朽ちゆく地上のものの中に据えるという点で愚かではあるが、それでもなお何がしかの知恵を保っており、赦されうる。彼らは、実際にはそうでなくとも、少なくとも意図としては人間の最高のつとめを保っているからである。宗教を持つか持たぬかということこそ、人間と物言わぬ獣とを分かつ、唯一の、あるいは少なくとも最大の違いなのだから。

Divinarum Institutiones 2.3.18

18

Hi vero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto facti sunt stultiores, quod esse aliquam veram non putaverunt.

PL 6, 266A

だが彼らは、偽りの宗教の誤りを見抜いた点でより賢明であったのと同じだけ、何らかの真の宗教が存在するとは考えなかった点で、いっそう愚かになったのである。

Divinarum Institutiones 2.3.19

19

Itaque quoniam facilius est de alienis judicare, quam de suis; dum aliorum praecipitium vident, non prospexerunt quid ante suos pedes esset.

PL 6, 266B

自分のことよりも他人のことを判じるほうがたやすいものであるから、彼らは他人の転落を見ながら、自分の足もとに何があるかを見通すことがなかったのである。

Divinarum Institutiones 2.3.20

20

In utraque igitur parte, et summa stultitia invenitur, et odor quidam sapientiae: ut possis dubitare, quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt, an eos qui nullam.

PL 6, 266B

したがって、どちらの側にも、この上ない愚かさと、いくばくかの知恵の香りとが見出される。それゆえ、偽りの宗教を受け入れる者たちと、いかなる宗教も持たない者たちと、いったいどちらをよりいっそう愚かと呼ぶべきか、迷うほどである。

Divinarum Institutiones 2.3.21

21

Sed (ut dixi) venia concedi potest imperitis, et qui se sapientes non esse fateantur: his vero non potest qui, sapientiam professi, stultitiam potius exhibent.

PL 6, 267A

だが(すでに述べたとおり)無学な者たち、自分を賢者でないと認める者たちには、赦しが与えられうる。しかし、知恵を公言しながら、かえって愚かさをさらけ出す者たちには、赦しは与えられない。

Divinarum Institutiones 2.3.22

22

Non sum equidem tam iniquus, ut eos putem divinare potuisse, ut veritatem per seipsos invenirent; quod fieri ego non posse confiteor. Sed hoc ab his exigo, quod ratione ipsa praestare potuerunt.

PL 6, 267A

私とて、彼らが自分自身の力だけで真理を見出し当てることができたはずだと考えるほど不当な者ではない。そのようなことが起こり得ないことは、私自身も認めるところである。しかし私は、彼らが理性そのものによって果たし得たはずのことを、彼らに求めるのである。

Divinarum Institutiones 2.3.23

23

Facerent enim prudentius, si et intelligerent esse aliquam veram religionem, et falsis impugnatis, aperte pronuntiarent, eam, quae vera esset, ab hominibus non teneri.

PL 6, 267A

というのも、もし彼らが何らかの真の宗教が存在することを理解し、偽りの宗教を攻撃したうえで、真の宗教は人間たちのもとに保たれていないのだと公然と言明していたなら、彼らはいっそう賢明にふるまったことになるからである。

Divinarum Institutiones 2.3.24

24

Sed moverit eos fortasse illud, quod si qua vera esset religio, exereret se ac vindicaret, nec pateretur esse aliud quidquam.

PL 6, 267A

だが、おそらく彼らを動かしたのは次のような考えであろう——もし真の宗教があるならば、それは自ら現れ出て自らを主張し、それ以外のいかなるものの存在も許さないはずだ、と。

Divinarum Institutiones 2.3.25

25

Videre enim nullo modo poterant, quare, aut a quo, et quemadmodum Religio vera opprimeretur; quod est divini sacramenti, et coelestis arcani. Id vero, nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest.

PL 6, 267A

というのも、真の宗教がなぜ、誰によって、どのようにして抑え込まれているのかを、彼らには決して見て取ることができなかったからである。それは神の秘義であり、天上の秘め事だからである。そしてこれは、教えられるのでなければ、誰も知り得るものではない。

Divinarum Institutiones 2.3.26

26

Summa rei haec est: imperiti et insipientes falsas religiones pro veris habent, quia neque veram sciunt, neque falsam intelligunt.

PL 6, 267B

事の要点はこうである。無学で愚かな者たちは、偽りの宗教を真のものとして扱う。真の宗教を知らず、偽りの宗教を見抜くこともできないからである。

Divinarum Institutiones 2.3.27

27

Prudentiores vero, quia veram nesciunt, aut in iis, quas falsas esse intelligunt, perseverant, ut aliquid tenere videantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris vitam pecudum sub figura hominis imitari.

PL 6, 267B

だが、より思慮深い者たちは、真の宗教を知らないがゆえに、何かを保っているように見せかけようとして、自ら偽りと見抜いている宗教にとどまり続けるか、あるいは誤りに陥るまいとして一切何も崇拝しない。しかし、人間の姿をしながら家畜の生き方を真似ることこそ、この上ない誤りにほかならないのである。

Divinarum Institutiones 2.3.28

28

Falsum vero intelligere, est quidem sapientiae, sed humanae. Ultra hunc gradum procedi ab homine non potest; itaque multi philosophorum religiones (ut docui) sustulerunt: verum autem scire divinae est sapientiae.

PL 6, 267B

だが、偽りを見抜くことは、知恵には違いないが、人間の知恵にすぎない。人間はこの段階より先へは進めない。それゆえ、(すでに示したとおり)多くの哲学者は宗教そのものを廃してしまった。真理を知ることは、これに対して神の知恵に属する。

Divinarum Institutiones 2.3.29

29

Homo autem per seipsum pervenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a Deo. Ita philosophi quod summum fuit humanae sapientiae assecuti sunt, ut intelligerent quid non sit: illud assequi nequiverunt, ut dicerent quid sit.

PL 6, 267B

しかし人間は、神によって教えられるのでなければ、自分自身の力でこの知識に至ることはできない。こうして哲学者たちは、人間の知恵の最高のものを手にした——すなわち、何が真理でないかを理解することである。だが、何が真理であるかを言い当てるには至らなかった。

Divinarum Institutiones 2.3.30

30

Nota Ciceronis vox est (Lib. I de Natura deorum): « Utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere. » Quod quia vires humanae conditionis excedit, ejus officii facultas nobis est attributa, quibus tradidit Deus scientiam veritatis; cui explicandae quatuor posteriores libri servient. Nunc interim falsa, ut coepimus, detegamus.

PL 6, 268A

キケロのよく知られた言葉がある(『神々の本性について』第一巻)——「偽りを論駁するのと同じくらいたやすく、真実を見出すことができればよいのだが。」だが、これは人間という境遇の力を超えることであるから、その務めを果たす力は、神が真理の知識を授けてくださった我々に与えられているのである。この真理を説き明かすことに、後の四巻は充てられるであろう。今はさしあたって、始めたとおりに偽りを暴いていこう。