Divinarum Institutiones 7.14.1
De Mundi temporibus primis ac postremis. Quoniam de immortalitate diximus animae, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque pravitatis ac stultitiae suae perspiciant errores, qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, vel quod artes invenerant, vel quod usum quarumdam frugum docuerant, vel quod utilia vitae hominum prodiderant, vel quod immanes bestias interemerant.
PL 6, 779B世界の最初と最後の時について。魂の不死性については既に語ったので、続いてそれが人間にどこまで、また、いつ与えられるのかを教えることにしよう。それによって、ある種の死すべき者たちが、死すべき者たちの決定と決議とによって神とされたのだと考える者たちが——彼らが技芸を発見したから、あるいはある種の作物の利用法を教えたから、あるいは人間の生活に有用なものをもたらしたから、あるいは獰猛な獣を殺したから、という理由で——この点においても自分たちの邪悪さと愚かさの誤りを見て取るようにするためである。
Divinarum Institutiones 7.14.2
Quae merita quam longe ab immortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris, et nunc docebimus; ut appareat solam esse justitiam, quae vitam homini pariat aeternam, et solum Deum, qui aeternae vitae praemium largiatur.
PL 6, 780Aそれらの功績が不死からいかにかけ離れているかは、既に先の巻において教えたが、今もまた教えることにする。それによって、人間に永遠の生命をもたらすのはただ正義のみであり、永遠の生命の報いを与えるのはただ神のみであることが明らかになるためである。
Divinarum Institutiones 7.14.3
Nam illi, qui suis meritis immortales facti esse dicuntur, quia nec justitia, nec ulla in his vera virtus fuit, non immortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quaesierunt; nec coeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus, qui eos coluerunt.
PL 6, 780Aというのも、自らの功績によって不死となったと言われる者たちには、正義も、いかなる真の徳もなかったのだから、彼らは自分自身に不死をではなく、罪と欲望によって死を求めたのである。彼らが得たのは天上の報いではなく地獄の刑罰であり、それは彼らを崇拝した者たち皆と共に、彼らの上に懸かっているのである。
Divinarum Institutiones 7.14.4
Cujus judicii propinquare tempus ostendam, ut et justis merces digna solvatur, et poena merita impiis irrogetur.
PL 6, 780Bこの裁きの時が近づいていることを私は示そう。それによって、義人たちにはふさわしい報いが払われ、不敬虔な者たちには当然の刑罰が科されるためである。
Divinarum Institutiones 7.14.5
Plato et multi alii philosophorum, cum ignorarent originem rerum, supremumque illud tempus quo mundus esset effectus, multa millia saeculorum fluxisse dixerunt ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus: secuti fortasse Chaldaeos, qui (ut Cicero tradidit in libro de Divinatione primo) quadringenta septuaginta millia annorum monimentis comprehensa se habere delirant: in quo quia se posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri.
PL 6, 780Bプラトンをはじめ、他の多くの哲学者たちは、万物の起源も、世界が造られたかの最も遠い昔の時も知らなかったために、この上なく美しい世界の秩序が現れて以来、幾千もの世が流れ去ったと言った。おそらく彼らは、カルデア人に従ったのであろう。カルデア人は(キケロが『占いについて』第一巻に伝えるところによれば)四十七万年にわたる記録を文書に収めていると狂気じみたことを言っている。彼らは、その点について反証されうるとは考えなかったので、偽りを言うのも自由だと信じ込んだのである。
Divinarum Institutiones 7.14.6
Nos autem, quos divinae litterae ad scientiam veritatis erudiunt, principium mundi finemque cognovimus, de quo nunc in fine operis disseremus; quoniam de principio in secundo libro explicavimus.
PL 6, 781Aしかし我々は、神の文書によって真理の知識へと教え導かれた者として、世界の始まりと終わりとを知っている。そのことについて、今この作品の終わりに論じることにする。始まりについては、すでに第二巻で説明したからである。
Divinarum Institutiones 7.14.7
Sciant igitur philosophi, qui ab exordio mundi saeculorum millia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum: quo numero expleto, consummationem fieri necesse est, et humanarum rerum statum in melius reformari; cujus rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat.
PL 6, 781Aそれゆえ、世界の始まりから幾千もの世を数え上げる哲学者たちは、いまだ六千年目が満ちていないことを知るがよい。この数が満ちるとき、完成が到来し、人間の諸事の状態はより善いものへと改められることが必然である。その理が明らかになるよう、この事の根拠をまず述べておかねばならない。
Divinarum Institutiones 7.14.8
Mundum Deus, et hoc rerum naturae admirabile opus (sicut arcanis sacrae Scripturae continetur) sex dierum spatio consummavit; diemque septimum, quo ab operibus suis requieverat, sanxit.
PL 6, 781A神は世界を、すなわち事物の自然というこの驚嘆すべき作品を(聖なる聖典の秘密のうちに含まれている通り)六日の間に完成させた。そして、ご自身の業から休まれた第七の日を、聖なるものと定めた。
Divinarum Institutiones 7.14.9
Hic est autem dies Sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est.
PL 6, 781Bこれはすなわち安息日のことであり、それはヘブライ人の言葉で数から名を得たものである。それゆえ七という数は、正当かつ完全な数なのである。
Divinarum Institutiones 7.14.10
Nam et dies septem sunt, quibus per vicem revolutis orbes conficiuntur annorum; et septem stellae, quae non occidunt; et septem sidera quae vocantur errantia, quorum dispares cursus, et inaequabiles motus, rerum ac temporum varietates efficere creduntur.
PL 6, 782Aというのも、七つの曜日があり、それが順に巡ることによって年の周期が作られるからであり、また沈むことのない七つの星があり、また「彷徨える星」と呼ばれる七つの天体があって、その不揃いな運行と不規則な動きとが、事物と時の変化を生み出すと信じられているからである。
Divinarum Institutiones 7.14.11
Ergo quoniam sex diebus cuncta Dei opera perfecta sunt, per saecula sex, id est annorum sex millia, manere hoc statu mundum necesse est.
PL 6, 782Aしたがって、神のすべての業が六日で完成されたのだから、世界は六つの世、すなわち六千年にわたって、この状態にとどまることが必然である。
Divinarum Institutiones 7.14.12
Dies enim magnus Dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta qui dicit: Ante oculos tuos, Domine, mille anni tanquam dies unus.
PL 6, 782Aというのも、神の大いなる一日は千年の周期をもって終わるからであり、それはこう言う預言者が示す通りである。「主よ、汝の目の前には、千年も一日のごとくである」と。
Divinarum Institutiones 7.14.13
Et sicut Deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laboravit: ita et religio, et veritas in his sex millibus annorum laboret necesse est, malitia praevalente ac dominante.
PL 6, 782Aそして、神があの六日の間、これほど多くの事物を造るために労苦されたように、宗教と真理もまた、この六千年の間、悪意が勝り支配する中で、労苦することが必然である。
Divinarum Institutiones 7.14.14
Et rursus, quoniam perfectis operibus requievit die septimo, eumque benedixit, necesse est, ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra, et regnet per annos mille justitia; sitque tranquillitas, et requies a laboribus, quos mundus jamdiu perfert.
PL 6, 782Bそして再び、神は業を完成させたのち第七日に休み、これを祝福されたのだから、六千年目の終わりにはあらゆる悪意が地上から取り除かれ、正義が千年の間統治することが必然である。そして、世界が久しく耐え忍んできた労苦からの、平安と休息とがあることになる。
Divinarum Institutiones 7.14.15
Verum quatenus id eveniat, ordine suo explicabo. Saepe diximus, minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse; ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat.
PL 6, 783Aだが、それがどのようにして起こるのかを、私は順を追って説明しよう。私はしばしば、小さくささやかな事柄は大いなる事柄の予形であり予兆であると述べてきた。すなわち、日の出と日の入りとで終わるこの我々の一日が、千年の周期によって定められる大いなる一日の姿を帯びているのである。
Divinarum Institutiones 7.14.16
Eodem modo etiam figuratio terreni hominis coelestis populi praeferebat in posterum fictionem.
PL 6, 783A同じ仕方で、地上の人間の形作りもまた、後に来るべき天的な民の形成を予め示していたのである。
Divinarum Institutiones 7.14.17
Nam sicut perfectis omnibus, quae in usum hominis molitus est Deus, ipsum hominem sexto die ultimum fecit, eumque induxit in hunc mundum, tanquam in domum jam diligenter instructam: ita nunc sexto die magno verus homo verbo Dei fingitur; id est, sanctus populus doctrina et praeceptis Dei ad justitiam figuratur.
PL 6, 783Aというのも、神が人間の用のために造られたすべてのものが完成されたのち、第六日に人間そのものを最後に造り、あたかもすでに念入りに整えられた家に入るように、この世界へと導き入れられたように、いま大いなる第六日に、真の人間が神の言葉によって形作られるからである。すなわち、聖なる民が、神の教えと戒めとによって、正義に向かって形作られるのである。
Divinarum Institutiones 7.14.18
Et sicut tunc mortalis, atque imperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo viveret: ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur; ut vivificatus a Deo, in hoc eodem mundo per annos mille dominetur.
PL 6, 783Bそして、あのとき人間が死すべきもの、不完全なものとして土から形作られ、この世界で千年生きるようになったように、いま、この地上の世からは完全な人間が形作られる。神によって生かされ、この同じ世界において千年の間支配するためである。
Divinarum Institutiones 7.14.19
Quomodo autem consummatio futura sit, et qualis exitus humanis rebus impendeat, si quis divinas litteras fuerit scrutatus, inveniet.
PL 6, 784Aでは、完成がどのようにして到来するのか、また人間の諸事にどのような結末が迫っているのかは、神の文書を探求した者であれば見出すであろう。
Divinarum Institutiones 7.14.20
Sed et saecularium prophetarum congruentes cum coelestibus voces, finem rerum et occasum post breve tempus annuntiant, describentes quasi fatigati et delabentis mundi ultimam senectutem.
PL 6, 784Aだが、世俗の預言者たちの声もまた、天の声と一致して、間もなく万物の終わりと没落とが来ることを告げ、疲れ果て崩れゆく世界の、いわば最後の老年期を描き出している。
Divinarum Institutiones 7.14.21
Quae vero a prophetis et vatibus futura esse dicantur, priusquam superveniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coacervata subnectam.
PL 6, 784Aそして、預言者たちや予言者たちによって、あの終極の結末が到来する前に起こると告げられていることどもを、私はすべてから集め、積み重ねて、以下に付け加えよう。