ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput IX 第III巻 第IX章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 371A · 19 sectiones

Divinarum Institutiones 3.9.1

1

De summo bono, et de cultu veri Dei; atque Anaxagorae refutatio. Venio nunc ad verae sapientiae summum bonum, cujus natura hoc modo determinanda est.

PL 6, 371A

最高善について、また真の神への礼拝について。そしてアナクサゴラスへの反駁について。さて私は今、真の知恵の最高善に取りかかる。その本性は次のように規定されねばならない。

Divinarum Institutiones 3.9.2

2

Primum, ut solius hominis sit, nec cadat in ullum aliud animal; deinde, ut solius animi, nec communicari possit cum corpore; postremo, ut non possit cuiquam sine scientia et virtute contingere.

PL 6, 371A

第一に、それは人間のみに属し、他のいかなる動物にも及ばぬものであること。次に、それは心のみに属し、肉体と分かち合われ得ぬものであること、最後に、それは知識と徳なくして誰にも得られぬものであること。

Divinarum Institutiones 3.9.3

3

Quae circumscriptio illas omnes sententias excludit, ac solvit; eorum enim quae dixerunt, nihil tale est.

PL 6, 371B

この限定は、それらすべての学説を排除し、崩す。なぜなら彼らの言ったことの中に、そのようなものは何一つ無いからである。

Divinarum Institutiones 3.9.4

4

Dicam nunc, quid sit; ut doceam (quod institui) philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse qui, quod esset homini summum bonum constitutum, nec videre, nec intelligere, nec suspicari aliquando potuerunt.

PL 6, 371B

私は今、それが何であるかを述べよう。それによって(私が企てた通り)、人間にとって定められた最高善が何であるかを、見ることも、理解することも、いかなる時にも推し量ることもできなかった哲学者たち全員が、盲目にして無知であったことを示すためである。

Divinarum Institutiones 3.9.5

5

Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cujus rei causa natus esset, respondit, coeli ac solis videndi. Hanc vocem admirantur omnes ac philosopho dignam judicant. At ego hunc puto non invenientem quid responderet, effudisse hoc passim, ne taceret.

PL 6, 371B

アナクサゴラスは、何のために生まれたのかと問われたとき、天と太陽を見るためだ、と答えた。この言葉を万人が称賛し、哲学者にふさわしいと判じている。だが私は、彼が答えるべきものを見出せず、黙っていないためにそれを口から出まかせに言い放ったにすぎない、と思う。

Divinarum Institutiones 3.9.6

6

Quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum et meditatum habere debuit: quia si quis rationem sui nesciat, nec homo sit quidem. Sed putemus non ex tempore dictum illud effusum. Videamus, in tribus verbis quot et quanta peccaverit.

PL 6, 371B

もし彼が賢者であったなら、それについて自ら思案し、熟慮しておくべきであった。なぜなら、自分自身の存在理由を知らぬ者は、そもそも人間ですらないからである。だが、あの言葉がとっさに口をついて出たのではないとしよう。ではその三つの言葉のうちに、彼がどれほど多く、どれほど大きな誤りを犯しているかを見てみよう。

Divinarum Institutiones 3.9.7

7

Primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit, nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. Quid si caecus fuerit, officiumne hominis amittet, quod fieri sine occasu animae non potest?

PL 6, 372A

第一に、彼は人間のあらゆる務めを目だけに置き、精神には何も関わらせず、すべてを肉体に帰した。もし人が盲目であったなら、その人は人間の務めを失うことになろうか。だがそれは魂が滅びぬ限り起こりえぬことである。

Divinarum Institutiones 3.9.8

8

Quid caeterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? Quid, quod plus est in auribus, quam in oculis situm; quoniam et doctrina, et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest. Coeli ac solis videndi causa natus es?

PL 6, 372A

肉体の他の部分についてはどうか。それぞれがおのおのの働きを欠くことになろうか。さらに言えば、耳のうちに置かれているもののほうが、目のうちにあるものより大きいのではないか。なぜなら、学識も知恵も、耳だけによって受け取ることができるが、目だけによってはできないからである。お前は天と太陽を見るために生まれたのか。

Divinarum Institutiones 3.9.9

9

Quis te in hoc spectaculum induxit? aut quid coelo rerumque naturae visio tua confert? Nimirum, ut hoc immensum et admirabile opus laudes.

PL 6, 372A

誰がお前をこの見世物に導き入れたのか。あるいは、お前が天や自然の事物を見ることが、天や自然にとって何の益になるのか。むろん、この無量にして驚嘆すべき作品を称えるためである。

Divinarum Institutiones 3.9.10

10

Confitere ergo rerum omnium esse constitutorem Deum, qui te in hunc mundum, quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.

PL 6, 372A

それゆえお前は、神が万物の定立者であることを告白せよ。神はお前を、ご自身のかくも大いなる作品の証人また称賛者として、この世界へと導き入れたのである。

Divinarum Institutiones 3.9.11

11

Magnum esse credis videre coelum ac solem: cur ergo gratias non agis ei, qui hujus beneficii auctor est? cur non ipsius virtutem, providentiam, potestatem metiris animo, cujus opera miraris? Etenim necesse est, ut multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit.

PL 6, 372B

お前は天と太陽を見ることを偉大なことだと信じている。ならばなぜ、この恩恵を与えてくださった方に感謝を捧げないのか。なぜ、その業を驚嘆しながら、その方の力、摂理、権力を心のうちで推し量らないのか。実に、驚嘆すべき業を成し遂げた方は、それよりもはるかに驚嘆すべき方であるに違いないからである。

Divinarum Institutiones 3.9.12

12

Si te quispiam vocasset ad coenam, in eaque optime acceptus esses, num sanus viderere si pluris faceres ipsam voluptatem, quam voluptatis auctorem? Adeo philosophi ad corpus omnia referunt, nihil prorsus ad mentem; nec vident amplius quam quod sub oculos venit.

PL 6, 372B

もし誰かがお前を晩餐に招き、そこでもてなしを尽くされたとして、その快楽そのものを、もてなしをした人よりも重んじるならば、お前は正気だと見えるだろうか。かくして哲学者たちはすべてを肉体に帰し、精神にはまったく関わらせず、目に映るもの以上のものを見てはいない。

Divinarum Institutiones 3.9.13

13

Atqui, remotis omnibus officiis corporis, in sola mente ponenda est hominis ratio. Non ergo ideo nascimur, ut ea, quae sunt facta, videamus, sed ut ipsum factorem rerum omnium contemplemur, id est, mente cernamus.

PL 6, 372B

しかし、肉体のあらゆる働きを取り除いたとき、人間が何のために在るのかという理由は、精神にのみ置かれるべきである。それゆえ我々が生まれたのは、造られたものを見るためではなく、万物の造り主そのものを観想するため、すなわち精神によって見て取るためである。

Divinarum Institutiones 3.9.14

14

Quare si quis hominem, qui vere sapiat, interroget, cujus rei gratia natus sit, respondebit intrepidus ac paratus, colendi se Dei gratia natum, qui nos ideo generavit, ut ei serviamus.

PL 6, 373A

それゆえ、真に賢い人に何のために生まれたのかと問うならば、彼は臆することなく即座に、自分は神を礼拝するために生まれたのだと答えるであろう。神が我々をお造りになったのは、我々が神に仕えるためである。

Divinarum Institutiones 3.9.15

15

Servire autem Deo, nihil aliud est, quam bonis operibus tueri et conservare justitiam. Sed ille, ut homo divinarum rerum imperitus, rem maximam redegit ad minimum, duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.

PL 6, 373A

神に仕えるとは、善き行いによって正義を守り保つこと、それ以外の何ものでもない。しかし彼は、神的な事柄に通じていない人間として、この上なく大いなる事柄をこの上なく小さなものへと引き下げ、自分が見つめるべきだと言った二つのものだけを選び取った。

Divinarum Institutiones 3.9.16

16

Quod si natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quanquam omnia comprehenderet, ac majori uteretur sono, tamen non implesset hominis officium: quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est Deus, quam mundus, quia mundum Deus fecit et regit.

PL 6, 373A

もし彼が、自分は世界を見つめるために生まれたのだと言っていたなら、たとえそれで万物を包含し、より大きな言葉を用いたことになろうとも、それでもなお人間の務めを果たしたことにはならなかったであろう。なぜなら、魂が肉体よりも尊いのと同じだけ、神は世界よりも尊いからである。神が世界を造り、これを治めておられるからである。

Divinarum Institutiones 3.9.17

17

Non ergo mundus oculis, quia utrumque est corpus, sed Deus animo contemplandus est: quia Deus, ut est ipse immortalis, sic animum voluit esse sempiternum. Dei autem contemplatio est, venerari et colere communem parentem generis humani.

PL 6, 373A

それゆえ、世界は――両者とも物体であるから――目によってではなく、神が心によって観想されるべきである。神はご自身が不死であるように、心もまた永遠であることをお望みになったからである。神を観想するとは、人類共通の父を敬い、礼拝することである。

Divinarum Institutiones 3.9.18

18

Quod si a philosophis abfuit, projectique in terram fuerunt divina ignorando, existimandus est Anaxagoras, ad quae videnda natum se esse dixit, nec coelum vidisse, nec solem. Expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cujus propria est humanitas.

PL 6, 373B

もし哲学者たちにこの観想が欠けており、彼らが神的な事柄を知らぬままに地に投げ落とされていたのだとすれば、アナクサゴラスは、自ら見るために生まれたのだと言ったその天も太陽も、見ていなかったのだと判断せねばならない。こうして、賢明でありさえすれば、人間が何のために生まれたのかという理由は容易に明らかとなる。人間に固有のものは人間性なのである。

Divinarum Institutiones 3.9.19

19

Nam ipsa humanitas quid est, nisi justitia? quid est justitia, nisi pietas? pietas autem nihil aliud est, quam Dei parentis agnitio.

PL 6, 373B

人間性そのものとは、正義でなくて何であろうか。正義とは、敬虔でなくて何であろうか。そして敬虔とは、父なる神を認めること、それ以外の何ものでもない。