ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput XXX 第III巻 第XXX章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 444A · 11 sectiones

Divinarum Institutiones 3.30.1

1

Epilogus ante dictorum; et qua ratione sit transeundum a vanitate philosophorum ad sapientiam veram et veri Dei cognitionem, in quo solo virtus est et beatitudo. Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe devium philosophos iter a veritate tenuisse.

PL 6, 444A

これまで述べたことについての結び。そして、哲学者たちの空しさから、真の知恵と、真の神——この方にのみ徳と至福とが存する——の認識へと、いかにして移るべきかについて。私は、私の乏しい力の許すかぎり、哲学者たちが真理から遠く逸れた道をたどってきたことを示した。

Divinarum Institutiones 3.30.2

2

Sentio tamen, quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio.

PL 6, 444A

とはいえ、私がどれほど多くのことを省いたか、私は自覚している。哲学者たちに対する論争は、もともと私に固有の主題ではなかったからである。

Divinarum Institutiones 3.30.3

3

Sed huc necessario divertendum fuit, ut ostenderem, tot et tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta; ne quis forte a pravis religionibus exclusus, ad eos se conferre vellet, tamquam certi aliquid reperturus.

PL 6, 444A

だが、これほど多くの、これほど偉大な才知が偽りの事柄のうちに費やされてしまったことを示すために、私はここに立ち寄らざるをえなかった。誤った諸宗教から締め出されたある者が、確かなものを何か見出せるかのように哲学者たちのもとへ身を寄せることのないように、との思いからである。

Divinarum Institutiones 3.30.4

4

Una igitur spes homini, una salus in hac doctrina, quam defendimus, posita est. Omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut Deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est. Quanta itaque voce possum, testificor, proclamo, denuntio.

PL 6, 444A

したがって、人間にとってただ一つの希望、ただ一つの救いは、我々が擁護するこの教えのうちに置かれている。人間のあらゆる知恵は、神を認識し、神を礼拝する、このただ一事のうちにある。これが我々の教義であり、これが我々の学説である。それゆえ私は、できるかぎりの声を上げて、証言し、宣言し、告げ知らせる。

Divinarum Institutiones 3.30.5

5

Hic, hic est illud, quod philosophi omnes in tota sua vita quaesierunt, nec unquam tamen investigare, comprehendere, tenere valuerunt, qui religionem aut pravam retinuerunt, aut totam penitus sustulerunt.

PL 6, 444A

ここに、まさにここにこそ、すべての哲学者たちが生涯をかけて探し求めながら、ついに探り出すことも、把握することも、保持することもできなかったあの当のものがあるのだ。彼らは誤った宗教を保持したか、あるいはそれをことごとく取り除いてしまったかのいずれかであった。

Divinarum Institutiones 3.30.6

6

Facessant igitur illi omnes, qui humanam vitam non instruunt, sed turbant. Quid enim docent? aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? Quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? Huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.

PL 6, 445A

したがって、人間の生を整えるのではなくかき乱す者たちは皆、立ち去るがよい。彼らはいったい何を教えているのか。あるいは、自分自身をいまだ整えていない者たちが、いったい誰を整えることができるのか。病人がいったい誰を癒し、盲人がいったい誰を導きうるのか。それゆえ、知恵を求める心を持つ我々すべてが、こちらへと身を寄せようではないか。

Divinarum Institutiones 3.30.7

7

An expectabimus donec Socrates aliquid sciat? aut Anaxagoras in tenebris lumen inveniat? aut Democritus veritatem de puteo extrahat? aut Empedocles dilatet animi sui semitas? aut Arcesilas et Carneades videant, sentiant, percipiant?

PL 6, 445A

それとも我々は、ソクラテスが何かを知るようになるまで、あるいはアナクサゴラスが闇の中に光を見出すまで、あるいはデモクリトスが井戸から真理を引き上げるまで、あるいはエンペドクレスが自らの心の通路を広げるまで、あるいはアルケシラオスとカルネアデスが見、感じ、知覚するようになるまで、待つとでもいうのか。

Divinarum Institutiones 3.30.8

8

Ecce vox de coelo veritatem docens, et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. Quid nobis iniqui sumus? et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines, contritis in quaerendo aetatibus suis, nunquam reperire potuerunt?

PL 6, 445A

見よ、天から真理を教える声が、太陽そのものよりも明るい光を我々に示している。我々はなぜ自らに対してこれほど不公平であるのか。学識ある人々が、探求に生涯をすり減らしながらもついに見出すことのできなかった知恵を、我々は受け入れることをためらっているというのか。

Divinarum Institutiones 3.30.9

9

Qui vult sapiens ac beatus esse, audiat Dei vocem, discat justitiam, sacramentum nativitatis suae norit; humana contemnat, divina suscipiat, ut summum illud bonum, ad quod natus est, possit adipisci.

PL 6, 446A

賢く、また幸福でありたいと願う者は、神の声を聞き、正義を学び、自らの誕生の秘義を知るがよい。人間的な事柄を軽んじ、神的な事柄を受け入れ、自らがそのために生まれたあの至高の善を得ることができるように。

Divinarum Institutiones 3.30.10

10

Dissolutis religionibus universis, et omnibus, quaecumque in earum defensionem dici vel solebant, vel poterant, refutatis, deinde convictis philosophiae disciplinis, ad veram nobis religionem sapientiamque veniendum est, quoniam est, ut docebo, utrumque conjunctum; ut eam vel argumentis, vel exemplis, vel idoneis testibus asseramus, et stultitiam, quam nobis isti deorum cultores objectare non desinunt, ut nullam penes nos, sic totam penes ipsos esse doceamus.

PL 6, 446A

あらゆる諸宗教が解体され、それらを弁護するために常々言われてきた、あるいは言われえたすべてのことが論駁され、さらに哲学の諸々の教えが論破されたからには、我々は真の宗教と知恵へと向かわねばならない。なぜなら、この二つは、私がこれから示すように、結びついているからである。そしてそれを論証によって、あるいは実例によって、あるいは適切な証人によって裏付け、あの神々の崇拝者たちが我々に向かって絶えず投げつけてくる愚かさというものが、我々のもとにはいささかも無く、そのすべてが彼ら自身のもとにあることを示さねばならない。

Divinarum Institutiones 3.30.11

11

Et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi veritas sit, ostenderim; planius tamen, quae religio, et quae sapientia vera sit, liber proximus indicabit.

PL 6, 446A

そして、先の巻々において偽りの諸宗教を論難したときにも、また本巻において偽りの知恵を退けたときにも、真理がどこにあるかをすでに示してはきたが、いかなる宗教、いかなる知恵が真のものであるかは、続く巻がより明らかに示すであろう。