ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput V 第III巻 第V章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 358C · 8 sectiones

Divinarum Institutiones 3.5.1

1

Multarum rerum scientiam esse necessariam. Sunt enim multa, quae natura ipsa nos scire, et usus frequens, et vitae necessitas cogit. Itaque pereundum est, nisi scias, quae ad vitam sunt utilia, ut appetas, quae periculosa, ut fugias et vites.

PL 6, 358C

多くの事柄についての知識は必要であることについて。実に、自然そのものと、たび重なる経験と、生活上の必要とが、我々に知ることを強いる多くの事柄が存在する。それゆえ、生に有益なものを知って求め、危険なものを知って避け逃れるのでなければ、人は滅びるほかない。

Divinarum Institutiones 3.5.2

2

Praeterea multa sunt, quae usus invenit. Nam solis ac lunae varii cursus, et meatus siderum, et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis, herbarumque vires, et ab agricolis natura terrarum, nec non imbrium futurorum, ac tempestatum signa collecta sunt.

PL 6, 358C

さらに、経験が見出した事柄も多い。太陽と月のさまざまな運行、星々の運行、暦の理法が把握され、医者たちによって肉体の本性と薬草の効能が、農夫たちによって土地の本性が、そして来たるべき雨や嵐の予兆が、集められてきたのである。

Divinarum Institutiones 3.5.3

3

Nulla denique ars est, quae non scientia constet. Debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere, quae sciri possent, quaeve nesciri. Sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset. Nam vulgus interdum plus sapit; quia tantum, quantum opus est sapit.

PL 6, 359A

結局のところ、知識によって成り立たないような技芸は一つもない。それゆえ、アルケシラオスがもし多少なりとも知恵を持っていたなら、知られうる事柄と知られえない事柄とを区別すべきであった。しかし、もし彼がそうしていたならば、自分自身を民衆の水準にまで引き下げてしまったことであろう。というのも、民衆は時としてより多くの知恵を持っているからである。必要なだけの知恵を持っているからにほかならない。

Divinarum Institutiones 3.5.4

4

A quo si quaeras, utrum sciat aliquid, an nihil, dicet se scire, quae sciat, fatebitur se nescire, quae nesciat. Recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundavit suam. Ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cujus est scire proprium.

PL 6, 359B

その民衆に、何かを知っているのか、それとも何も知らないのかと問うならば、彼らは自分の知っていることは知っていると言い、知らないことは知らないと認めるであろう。それゆえ、アルケシラオスが他の学派の教えを退けたのは正しかったが、自分自身の教えを打ち立てたやり方は正しくなかった。あらゆる事柄について無知であることは、知恵ではありえない。知ることこそ知恵に固有のことだからである。

Divinarum Institutiones 3.5.5

5

Ita cum philosophos expugnaverit, ac docuerit eos nihil scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit; quia doctrina ejus est nihil scire. Nam qui alios reprehendit, quod nesciant, ipse debet sciens esse.

PL 6, 359B

かくして彼は、哲学者たちを打ち破り、彼らが何も知らないと説きながら、みずからもまた「哲学者」という名を失ってしまった。彼の教説とは「何も知らない」ということそのものだからである。他人が知らないことを咎める者は、自分自身は知っている者でなければならないのだから。

Divinarum Institutiones 3.5.6

6

Cum autem nihil sciat, quae perversitas, quaeve insolentia est, ob id ipsum se philosophum constituere, propter quod caeteros tollat?

PL 6, 359B

しかるに、何も知らないのであれば、他の者たちを退けたその当のことがらのゆえに、自分自身を哲学者として立てるとは、いかなる倒錯、いかなる傲慢であろうか。

Divinarum Institutiones 3.5.7

7

Possunt enim sic respondere: Si nihil nos scire convincis, et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus; ergone tu quidem es sapiens, quia te quoque confiteris nihil scire?

PL 6, 359B

彼らはこう答えることができるだろう。「お前は、我々が何も知らないと論証し、それゆえ我々が何も知らないがゆえに賢者ではないと言う。それならば、お前自身もまた何も知らないと告白している以上、お前は賢者だとでも言うのか。」

Divinarum Institutiones 3.5.8

8

Quid ergo promovit Arcesilas, nisi quod confectis omnibus philosophis, seipsum quoque eodem mucrone transfixit?

PL 6, 359C

それゆえ、アルケシラオスはいったい何を成し遂げたというのか。すべての哲学者たちを打ち倒した上で、同じ剣先によって自分自身をも刺し貫いてしまったにすぎないではないか。