Divinarum Institutiones 4.10.1
De Jesu adventu; de Judaeorum casibus ac eorum regimine usque ad Passionem Dominicam. In primis igitur scire homines oportet, sic a principio processisse dispositionem summi Dei, ut esset necesse, appropinquante saeculi termino, Dei Filium descendere in terram, ut constitueret Deo templum, doceretque justitiam: verumtamen non in virtute Angeli, aut potestate coelesti, sed in figura hominis, et conditione mortali, ut cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus impiorum, mortemque susciperet, ut ea quoque per virtutem domita, resurgeret, et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem vincendae mortis afferret, et ad praemia immortalitatis admitteret.
PL 6, 469Bイエスの到来について。ユダヤ人の運命と、主の受難に至るまでの彼らの統治について。まず人々が知っておくべきは、至高の神の配剤が初めからこのように進んできたということである。すなわち、世の終わりが近づくにつれて、神の子が地上に降り、神のために神殿を築き、正義を教えることが必要となる、というのである。しかもそれは天使の力によってでも天の権力によってでもなく、人間の姿と、死すべき境遇とにおいてであった。それは、師としての務めを果たし終えたのち、不敬な者たちの手に渡され、死を受けることになるためであり、またその死をも力によって打ち負かしてよみがえり、身にまとい携えていた人間に、死に打ち勝つ希望をもたらし、不死の報いにあずからせるためであった。
Divinarum Institutiones 4.10.2
Hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia, quae in Christo videmus esse completa.
PL 6, 470Aこの配剤を誰も知らずにいることのないよう、我々は、キリストにおいて成就していると見るすべての事柄が、あらかじめ告げられていたことを示そう。
Divinarum Institutiones 4.10.3
Nemo asseverationi nostrae fidem commodet; nisi ostendero, Prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius Dei naceretur sicut homo, et mirabilia faceret, et cultum Dei per totam terram seminaret, et postremo patibulo figeretur, et tertia die resurgeret.
PL 6, 470A我々の主張に、誰も信を置いてはならない——もし私が、預言者たちが長い年月の連なりに先立って、いつか神の子が人間として生まれ、奇跡を行い、神への礼拝を全地に播き、最後には処刑台に架けられ、三日目によみがえるであろうことを予告していたと示さないならば。
Divinarum Institutiones 4.10.4
Quae omnia cum probavero eorum ipsorum litteris, qui Deum suum mortali corpore utentem violaverunt, quid aliud obstabit, quominus veram sapientiam clarum sit in hac sola Religione versari? Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est.
PL 6, 470Bこれらすべてを、死すべき肉体をまとった自分たちの神を辱めた当の者たち自身の文書によって証明したなら、真の知恵がこの宗教にのみ宿ることが明らかであるのを、他に何が妨げようか。今や、この秘義全体の起源を、始まりから語らねばならない。
Divinarum Institutiones 4.10.5
Majores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia, ibique diutius commorantes, intolerabili servitutis jugo premebantur.
PL 6, 470B我々の祖先たち、すなわちヘブライ人の族長たちは、不作と欠乏に苦しみ、穀物を求めてエジプトへ渡った。そしてそこに長く留まるうち、耐えがたい隷属の軛に押しつぶされることになった。
Divinarum Institutiones 4.10.6
Tum misertus eorum Deus eduxit eos, ac liberavit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta, duce Moyse, per quem postea illis lex a Deo data est: in qua eductione ostendit virtutem suae majestatis Deus.
PL 6, 470Bそこで神は彼らを憐れみ、四百三十年の後、モーセを指導者として彼らを導き出し、エジプト王の手から解放した。神はのちに、このモーセを通じて彼らに律法を与えた。この導き出しにおいて、神は御自身の威厳の力を示された。
Divinarum Institutiones 4.10.7
Trajecit enim populum medio Mari Rubro, praecedente angelo, et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem verius (ut ait poeta) Curvata in montis faciem circumstetit unda.
PL 6, 470Cすなわち神は、天使を先立たせ、水を切り分けさせて、民を紅海の真ん中を渡らせ、乾いた地を歩けるようにされた。この民のまわりにこそ、かの詩人が言う「弓なりに曲がって山の姿となった波が、周りに立ちはだかった」という一句は、いっそう真実に当てはまるのである。
Divinarum Institutiones 4.10.8
Qua re audita, tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus, et mare adhuc patens temere ingressus, coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei vero ingressi in solitudinem multa mirabilia viderunt.
PL 6, 471Aこのことを聞き知ったエジプトの僭主は、大勢の手勢を率いて追跡し、なおも開いたままの海に向こう見ずにも踏み込んだが、水が閉じ合わさるとともに全軍もろとも滅ぼされた。一方ヘブライ人は荒れ野に入り、数々の奇跡を目にした。
Divinarum Institutiones 4.10.9
Nam cum sitim paterentur, ictu virgae rupe percussa, prosiliit fons aquae, populumque recreavit. Quo rursus esuriente, coelestis alimenti pluvia descendit.
PL 6, 471Aすなわち、彼らが渇きに苦しんだとき、杖の一撃で岩が打たれると水の泉が湧き出て、民を生き返らせた。またその民が飢えたときには、天来の食物の雨が降った。
Divinarum Institutiones 4.10.10
Quin etiam coturnices in castra eorum ventus invexit, ut non modo pane coelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur.
PL 6, 471Aさらには、風が彼らの軍営にウズラを運び入れ、彼らは天来のパンだけでなく、いっそう整った食事によっても満ち足りることとなった。
Divinarum Institutiones 4.10.11
Pro his tamen divinis beneficiis honorem Deo non reddiderunt, sed depulsa jam servitute, jam siti fameque deposita, in luxuriam prolapsi, ad profanos Aegyptiorum ritus animos transtulerunt.
PL 6, 471Bしかし彼らは、これらの神の恩恵に対して神に誉れを返すことをせず、隷属から解き放たれ、渇きと飢えも去ったのちには、放縦に陥り、エジプト人の俗なる祭儀へと心を移してしまった。
Divinarum Institutiones 4.10.12
Cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem (Exod. XXXII), atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bovis, quem vocant Apin, quod eos in signo praecederet, figurarunt.
PL 6, 472Aすなわち、彼らの指導者モーセが山に登り(出エジプト記32章)、そこに四十日間とどまっていた間に、彼らは、自分たちを先導するしるしとするべく、彼らが「アピス」と呼ぶ牛の頭を金で象った。
Divinarum Institutiones 4.10.13
Quo peccato ac scelere offensus Deus, impium et ingratum populum pro merito poenis gravibus affecit, et legi, quam per Moysen dederat, subjugavit.
PL 6, 472Aこの過ちと罪に憤った神は、不敬にして恩知らずなこの民に、その報いにふさわしい重い刑罰を科し、モーセを通じて与えた律法に服させた。
Divinarum Institutiones 4.10.14
Postea vero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt vetus nomen Hebraei: et quoniam princeps examinis eorum Judas erat, Judaei sunt appellati, et terra, quam incoluere, Judaea.
PL 6, 472Aその後、彼らはシリアのある荒れた地方に住み着くと、「ヘブライ人」という古い名を失った。そして彼らの一団の長がユダであったため、「ユダヤ人」と呼ばれるようになり、彼らが住んだ地も「ユダヤ」と呼ばれた。
Divinarum Institutiones 4.10.15
Et primo quidem non dominio regum subjecti fuerunt: sed populo ac legi civiles Judices praesidebant; non tamen in annum constituti sunt, sicut romani consules, sed perpetua jurisdictione, subnixi. Tum sublato Judicum nomine, potestas regalis inducta est.
PL 6, 473Aそして当初、彼らは王の支配に服してはいなかった。民と律法を統べたのは市民的な裁判官たちであったが、ローマの執政官のように一年任期で定められたのではなく、終身の裁判権を帯びていた。その後、この裁判官という名は取り除かれ、王の権力が導入された。
Divinarum Institutiones 4.10.16
Verum Judicibus regimen eorum tenentibus, pravas religiones saepe susceperant; atque offensus ab his Deus, toties eos alienigenis subjugabat, donec rursus poenitentia populi mitigatus liberaret eos servitute.
PL 6, 473Aしかし裁判官たちがその統治を握っていた間も、彼らはしばしば邪な宗教を受け入れており、神はこれに憤って、彼らをたびたび異邦人に服させたが、民の悔い改めによってなだめられるたびに、再び彼らを隷属から解放された。
Divinarum Institutiones 4.10.17
Item sub regibus finitimorum bellis ob delicta vexati, postremo capti, abductique Babylonem, poenas impietatis suae gravi servitio pependerunt; donec Cyrus veniret in regnum, qui statim Judaeos restituit edicto.
PL 6, 474A同様に、王たちの治世下でも、彼らはその罪のゆえに近隣諸国との戦いに苦しめられ、ついには捕らえられてバビロンへ連れ去られ、その不敬の罰を重い隷属によって償った。だがキュロスが王位に就くと、彼は直ちに勅令によってユダヤ人を復興させた。
Divinarum Institutiones 4.10.18
Exinde Tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris; cujus anno quinto decimo, id est, duobus Geminis Consulibus, ante diem decimam calendarum aprilium Judaei Christum cruci affixerunt.
PL 6, 474Aそれ以来、彼らはヘロデに至るまで分封の領主たちを戴いた。ヘロデはティベリウス帝の治世下にあり、その治世の第十五年、すなわちゲミヌスなる二人が執政官であった年の、四月の朔日から十日前の日に、ユダヤ人はキリストを十字架に架けた。
Divinarum Institutiones 4.10.19
Hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum Litterarum continetur. Sed prius ostendam, qua de causa in terram venerit Christus, ut fundamentum divinae Religionis et ratio clarescat.
PL 6, 474Aこれが、聖なる文書の秘密のうちに収められている事の次第であり、その順序である。しかし私はまず、キリストが何ゆえに地上へ来られたのかを示し、神の宗教の基礎とその理を明らかにしよう。