ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput X 第III巻 第X章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 373B · 13 sectiones

Divinarum Institutiones 3.10.1

1

Proprium hominis est Deum cognoscere et colere. Summum igitur hominis bonum in sola religione est; nam caetera, etiam quae putantur esse homini propria, in caeteris quoque animalibus reperiuntur.

PL 6, 373B

神を知り、神を礼拝することは人間に固有のことである。それゆえ、人間の最高善はひとえに信仰のうちにある。なぜなら、人間に固有だと考えられているその他のものも、他の動物のうちに見出されるからである。

Divinarum Institutiones 3.10.2

2

Cum enim suas voces propriis inter se notis discernunt atque dignoscunt, colloqui videntur; ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus, contractoque rictu, et oculis in lasciviam resolutis, aut homini alludunt, aut suis quisque conjugibus ac foetibus propriis.

PL 6, 373B

というのも、動物たちは互いに固有の合図によって自分たちの声を聞き分け、識別するとき、まるで語り合っているように見えるからである。また、耳を垂れ、口をすぼめ、目を戯れに緩めるとき、人に戯れかけたり、それぞれ自分の配偶者や子に戯れかけたりする、笑いに似た働きすら現れている。

Divinarum Institutiones 3.10.3

3

Nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile impartiunt? Jam illa quae sibi prospiciunt in futurum, et cibos reponunt, habent utique providentiam. Rationis quoque signa in multis deprehenduntur.

PL 6, 373B

互いへの愛や慈しみに似た何かを、動物たちは示しているのではないか。さらに、将来に備えて食物を蓄えておく動物たちは、明らかに先見の力を持っている。理性のしるしもまた、多くの動物のうちに見出される。

Divinarum Institutiones 3.10.4

4

Nam quando utilia sibi appetunt, mala cavent, pericula vitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intelligunt. Potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant?

PL 6, 373B

実に、動物たちは自分に益となるものを求め、害となるものを警戒し、危険を避け、幾つもの出口へと広がる隠れ家を用意するとき、確かに何かを理解しているのである。人間自身をしばしば欺くことがあるというのに、動物たちに理性が宿っていることを、誰が否定できようか。

Divinarum Institutiones 3.10.5

5

Nam quibus generandi mellis officium est, cum assignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo serviunt; nescio an non in his perfecta sit prudentia.

PL 6, 374B

蜜を生み出す務めを負う者たちは、割り当てられた住処に住み、軍営を築き、言葉に尽くせぬ技巧で住まいを組み立て、自分たちの王に仕えている。彼らのうちに完全な知恵が宿っていないなどとは、私には思えない。

Divinarum Institutiones 3.10.6

6

Incertum est igitur, utrumne illa, quae homini tribuuntur, communia sint cum aliis viventibus: religionis certe sunt expertia. Equidem sic arbitror, universis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad vitam tuendam, homini etiam ad propagandam.

PL 6, 374B

それゆえ、人間に帰せられるものが他の生き物と共通であるかどうかは定かではない。だが、他の生き物が信仰を欠いていることだけは確かである。私自身はこう考える――理性はあらゆる動物に与えられているが、物言わぬ動物たちにはただ生命を守るためだけに、人間にはその生を押し広げるためにも、与えられているのだ、と。

Divinarum Institutiones 3.10.7

7

Et quia in homine ipsa ratio perfecta est, sapientia nominatur: quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intelligere divina.

PL 6, 375A

そして、人間においてはこの理性そのものが完全であるがゆえに、それは知恵と呼ばれる。この知恵こそが人間を卓越したものとする。なぜなら、神的な事柄を理解することは、人間だけに与えられているからである。

Divinarum Institutiones 3.10.8

8

Qua de re Ciceronis vera est sententia. « Ex tot, inquit, generibus nullum est animal praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei; ipsisque in hominibus nulla gens est, neque tam immansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem Deum haberi deceat, tamen habendum sciat. » Ex quo efficitur, ut is agnoscat Deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur.

PL 6, 375A

この点についてはキケロの言が真実を突いている。彼はこう言う。「これほど多くの種のうちで、人間を除いて、神について何らかの知識を持つ動物は一つもない。そして人間そのもののうちでさえ、どれほど教化されておらず、どれほど野蛮な民族であっても、いかなる神を持つべきかを知らないにせよ、神を持つべきことそのものを知らない民族は一つもない」。このことから、自分がどこから生まれ出たかをいわば思い出す者こそが、神を認めるのだ、ということになる。

Divinarum Institutiones 3.10.9

9

Qui ergo philosophi volunt animos omni metu liberare, tollunt etiam religionem, et orbant hominem suo proprio ac singulari bono, quod est a recte vivendo, atque ab omni humanitate disjunctum: quia Deus, ut cuncta viventia subjecit homini, sic ipsum hominem sibi.

PL 6, 375A

それゆえ、心をあらゆる恐れから解き放とうとする哲学者たちは、信仰までも取り除いてしまい、人間からその固有にして唯一の善を奪う。これは正しく生きることからも、あらゆる人間性からも切り離された仕業である。なぜなら、神があらゆる生き物を人間に服させたのと同じように、人間そのものをご自身に服させておられるからである。

Divinarum Institutiones 3.10.10

10

Nam quid est, cur iidem ipsi disputent, eo dirigendam esse mentem, quo vultus erectus est? Si enim nobis in coelum spectandum est, ad nihil aliud utique quam ob religionem. Si religio tollitur, nulla nobis ratio cum coelo est.

PL 6, 375B

なぜなら、まさにその同じ哲学者たちが、顔が上向けられているその方向へ精神を向けるべきだと論じているのは、いったい何のためであろうか。もし我々が天を仰ぎ見るべきだとすれば、それはひとえに信仰のゆえ以外の何ものでもないからである。もし信仰が取り除かれるなら、我々にはもはや天と関わる理由は何もない。

Divinarum Institutiones 3.10.11

11

Itaque aut eo est spectandum, aut in terram procumbendum. In terram procumbere ne si velimus quidem possumus, quorum status rectus est. In coelum igitur spectandum est, quo natura corporis provocat.

PL 6, 375B

それゆえ、天を仰ぐか、地に伏すか、そのいずれかでなければならない。だが姿勢が真っ直ぐである我々は、たとえ望んだとしても地に伏すことはできない。したがって、肉体の本性が促すとおり、天を仰ぐべきなのである。

Divinarum Institutiones 3.10.12

12

Quod si constat esse faciendum, aut ideo est faciendum, ut religioni serviamus, aut ideo, ut rationem rerum coelestium cognoscamus. Sed rationem rerum coelestium cognoscere nullo modo possumus: quia nihil ejusmodi potest cogitando inveniri, sicut supra docui.

PL 6, 375B

それがなされるべきことだとすれば、それは信仰に仕えるためになされるべきか、あるいは天上の事物の理を知るためになされるべきか、そのいずれかである。しかし我々は、天上の事物の理を知ることは決してできない。なぜなら、そのような事柄は、先に私が示したとおり、思考によっては何一つ見出しえないからである。

Divinarum Institutiones 3.10.13

13

Religioni ergo serviendum est quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram, et vitam pecudum secutus, humanitate se abdicat. Sapientiores ergo imperiti, qui etiam si errant in religione deligenda, tamen naturae suae conditionisque meminerunt.

PL 6, 376A

それゆえ、信仰に仕えねばならない。信仰を受け入れない者は、自ら地に身を伏し、家畜の生き方に従って、人間性を放棄しているのである。それゆえ、たとえ選び取る信仰を誤ろうとも、自分の本性と境遇を忘れずにいる無知な者たちのほうが、賢いのである。