ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XVI 第IV巻 第XVI章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 495B · 21 sectiones

Divinarum Institutiones 4.16.1

1

De Jesu Christi passione; quod fuerit praedicta. Venio nunc ad ipsam passionem, quae velut opprobrium nobis objectari solet, quod et hominem, et ab hominibus insigni supplicio affectum et excruciatum colamus; ut doceam eam ipsam passionem ab eo cum magna et divina ratione susceptam, et in ea sola et virtutem, et veritatem, et sapientiam contineri.

PL 6, 495B

イエス・キリストの受難について、また、それが予告されていたことについて。私は今や、まさにその受難そのものへと歩を進める。これは、人間であり、かつ人々の手によって著しい刑罰を科され責め苛まれた者を我々が礼拝しているとして、恥辱のように我々に投げつけられるのが常のものである。私はここで、その受難そのものが彼によって大いなる神的な理をもって引き受けられたものであり、その受難のうちにこそ、力と真理と知恵とが含まれていることを示そうと思う。

Divinarum Institutiones 4.16.2

2

Neque enim, si beatissimus in terra fuisset, et per omnem vitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut Deum credidisset, aut honore divino dignum judicasset: quod faciunt verae divinitatis expertes, qui caducas opes, et fragilem potentiam, et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, verum etiam consecrant, et scientes memoriae mortuorum deserviunt, fortunam jam extinctam colentes; quam ne vivam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putaverunt.

PL 6, 496A

というのも、もし彼が地上において至福の者であり、生涯を通じて至上の幸福のうちに君臨していたならば、賢者は誰ひとりとして彼を神と信じることも、神的な栄誉に値すると判じることもなかったであろうから。それは、真の神性にあずからぬ者たちが行うことである。彼らは、移ろいゆく富や、脆い権力や、他者の恩恵による財を、仰ぎ見るだけでなく神格化までし、それと知りつつ死者の記憶に仕え、すでに消え去った幸運を崇拝している。だがその幸運を、たとえ生きて現に在るものであったとしても、賢者たちは自分たちが崇拝すべきものとは、いまだかつて考えたことがなかったのである。

Divinarum Institutiones 4.16.3

3

Nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse venerabile coeloque dignum: sed sola est virtus, sola justitia, quae potest verum bonum, et coeleste, et perpetuum judicari; quia nec datur cuiquam, nec aufertur.

PL 6, 496A

地上のものごとのうちに、崇敬に値し天に相応しいものなどありえない。ただ力のみ、正義のみが、真の善であり、天的であり、永続するものと判じられうる。なぜなら、それは誰かに与えられることも、奪われることもないからである。

Divinarum Institutiones 4.16.4

4

Qua virtute ac justitia quoniam Christus instructus venit in terram, immo vero, quoniam ipse virtus, et ipse justitia est, descendit ut eam doceret, hominemque formaret.

PL 6, 496B

この力と正義とを備えてキリストは地上に来たのであるが、否、事実、彼自身が力であり、彼自身が正義であるがゆえに、彼はそれを教え、人間を形づくるために降ったのである。

Divinarum Institutiones 4.16.5

5

Quo magisterio ac Dei legatione perfunctus, ob eam ipsam virtutem, quam simul et docuit, et fecit, ab omnibus gentibus, et meruit, et potuit Deus credi.

PL 6, 496B

この教師としての務めと神の使者としての務めとを果たし終えたのち、彼はまさにその力のゆえに——それを彼は教えると同時に行いもした——あらゆる諸国民から神と信じられるに値し、またそう信じられることができたのである。

Divinarum Institutiones 4.16.6

6

Ergo cum magnus populus ad eum, vel ob justitiam quam docebat, vel ob miracula quae faciebat, subinde conflueret, et praecepta ejus audiret, et a Deo missum Deique Filium crederet: tum primores Judaeorum et sacerdotes ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et invidia depravati, quod, confluente ad eum multitudine, contemni se ac deseri videbant, et (quod caput sceleris illorum fuit) stultitia et errore caecati, et immemores praeceptorum coelestium ac prophetarum, coierunt adversus eum, impiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.

PL 6, 496B

こうして、彼が教える正義のゆえに、あるいは彼が行う奇跡のゆえに、大勢の民衆が次々と彼のもとに押し寄せ、その教えを聞き、彼を神から遣わされた神の子と信じるようになると、ユダヤ人の指導者たちと祭司たちは、罪人であるかのように彼から責められたことに憤りを刺激され、また、群衆が彼のもとに押し寄せる中で自分たちが軽んじられ見捨てられていくのを見て嫉妬に歪められ、そして(これこそが彼らの罪の核心であったのだが)愚かさと誤りとに目を眩まされ、天の教えと預言者たちのことを忘れ果てて、彼に対して結束し、彼を除き苦しめるという不敬な謀議を企てたのである。これは預言者たちがはるか以前に描き出していたことであった。

Divinarum Institutiones 4.16.7

7

Nam et David, in principio Psalmorum (Psal. I) suorum, providens in spiritu quantum facinus admissuri essent, Beatum esse ait, qui non abierit in consilio impiorum.

PL 6, 497A

実に、ダビデもまた、自らの詩篇の冒頭(詩篇1)において、彼らがどれほどの凶行を犯そうとしているかを霊によって予見し、「不敬な者たちの謀議に赴かなかった者は幸いである」と述べている。

Divinarum Institutiones 4.16.8

8

Et Salomon in libro Sapientiae (cap. II), his verbis usus est: Circumveniamus justum, quoniam insuavis et nobis, et exprobrat nobis peccata legis: promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat: factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum: gravis est nobis etiam ad videndum; quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius: tamquam nugaces aestimati sumus ab eo: continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.

PL 6, 497A

そしてソロモンは『知恵の書』(知恵の書2)において、次の言葉を用いている。「正しき者を陥れよう。彼は我々にとって疎ましく、律法に背く我々の罪を責め立てるからだ。彼は自らが神の知識を持つと公言し、自らを神の子と名乗る。彼は我々の思いを暴き立てる者となった。彼を見ることさえ我々には重荷である。彼の生き方は他の者と異なり、その道は変えられているからだ。我々は彼から、浮わついた者と見なされている。彼は我々の道から、まるで汚れからのように身を離し、義人たちの最期を尊び、神を父として持つことを誇っている。」

Divinarum Institutiones 4.16.9

9

Videamus ergo si sermones illius veri sint; et tentemus quae ventura sunt illi. Contumeliis et tormentis interrogemus eum: ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt.

PL 6, 497A

「それゆえ、彼の言葉が真実であるかどうかを見よう。彼の身に何が起こるかを試そう。侮辱と拷問とをもって彼を尋問し、彼の慎みを知り、彼の忍耐を確かめ、最も恥ずべき死をもって彼を断罪しよう。」彼らはこう考え、そして誤った。

Divinarum Institutiones 4.16.10

10

Excaecavit enim illos stultitia ipsorum; et nescierunt sacramenta Dei. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse videatur?

PL 6, 497B

実に、彼ら自身の愚かさが彼らの目を眩ませ、彼らは神の秘義を知らなかった。不敬なる者たちが神に対して企てたこの凶悪な謀議を、彼〔ソロモン〕はまさにその場に居合わせたとしか思えぬほどに描き出しているではないか。

Divinarum Institutiones 4.16.11

11

Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad id tempus, quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. Habebant haec, qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt.

PL 6, 497B

しかるに、これを詠んだソロモンから、この事が実際に行われた時までには、千十年が経っていた。我々は何ひとつ捏造せず、何ひとつ付け加えてはいない。これを行った者たちはこれを所持しており、これが語られた当の者たちはこれを読んでいたのである。

Divinarum Institutiones 4.16.12

12

Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam prophetarum voce praedictam quotidianis lectionibus personant; nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt.

PL 6, 497B

そして今もなお、彼らの名と罪との相続人たる者たちは、これを所持し続け、預言者たちの声によって予告された自らの断罪を、日々の朗読によって声高に読み上げながら、それを一度たりとも自らの心に受け入れることがない。これ自体もまた、彼らの断罪の一部なのである。

Divinarum Institutiones 4.16.13

13

Increpiti ergo a Christo saepe Judaei exprobrante illis peccata et injustitias, et a populo pene deserti, concitati sunt ad eum necandum. Cujus rei audaciam dedit illis humilitas ejus.

PL 6, 497C

こうしてユダヤ人たちは、キリストからしばしば叱責され、彼らの罪と不正を咎められ、また民衆からほとんど見捨てられたことによって、彼を殺そうとするまでに駆り立てられた。この所業に踏み切る大胆さを彼らに与えたのは、彼の卑しさであった。

Divinarum Institutiones 4.16.14

14

Nam cum legerent, cum quanta virtute et claritate Filius Dei venturus esset e coelo, Jesum autem cernerent humilem, quietum, sordidum, informem, non credebant filium Dei esse, ignorantes duos ejus adventus a prophetis esse praedictos: primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine majestatis manifestum.

PL 6, 498A

というのも、彼らは、神の子がいかなる力と輝きをもって天より来たるべきかを読んでいながら、イエスを見れば卑しく、物静かで、みすぼらしく、姿かたちも定かならぬ者であったので、彼が神の子であるとは信じなかったのである。それは彼らが、彼の二度の到来が預言者たちによって予告されていたことを知らなかったからである。第一の到来は肉の卑しさのうちに人知れず、第二の到来は威厳の力のうちに顕らかに、というふうに。

Divinarum Institutiones 4.16.15

15

De primo David in psalmo septuagesimo primo sic ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna.

PL 6, 498A

前者について、ダビデは詩篇第七十一篇でこう述べている。「彼は羊毛の上に降る雨のように降りて来られ、彼の日々には正義と豊かな平和とが立ち昇るであろう、月が高く掲げられるまで〔ウルガタは auferatur(取り去られる)と読むが、底本の extollatur に従った〕。」

Divinarum Institutiones 4.16.16

16

Sicut enim pluvia, si descendat in vellus, animadverti non potest, quia strepitum non facit: ita Christum in terram sine cujusquam suspicione venturum esse dixit, ut justitiam doceret et pacem.

PL 6, 498A

雨が羊毛の上に降るときそれと気づかれえないのは、音を立てないからであるが、それと同じように、キリストは何人にも気取られることなく地上に来たるであろうと彼は述べたのである。正義と平和とを教えるために。

Divinarum Institutiones 4.16.17

17

Esaias quoque ita tradidit (cap. LIII): Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?

PL 6, 498B

イザヤもまた(イザヤ53)このように伝えている。「主よ、誰が我々の聞いたことを信じたか。主の御腕は誰に啓示されたのか。」

Divinarum Institutiones 4.16.18

18

Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, et sicut radix in terra sitienti: non est figura ejus, neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram, neque decorem: sed figura ejus sine honore, et deficiens praeter caeteros homines.

PL 6, 498B

「我々は彼の前で、幼子のように、また渇いた地に生える根のように告げ知らせた。彼には姿かたちもなく、輝きもない。我々は彼を見たが、彼には姿かたちも、麗しさもなかった。むしろその姿かたちは、誉れなく、ほかの人々に比べて見劣りするものであった。」

Divinarum Institutiones 4.16.19

19

Homo in plaga positus est, sciens ferre imbecillitatem, quia aversus est, et non est computatus. Hic peccata nostra portat, et pro nobis hic dolet; et nos putavimus ipsum esse in dolore, et in plaga, et in vexatione.

PL 6, 498B

「彼は打たれた人であり、弱さに耐えることを知る者であった。彼は顧みられず、数のうちにも入れられなかった。この者は我々の罪を負い、我々のために苦しむ。我々は彼が苦しみと、打たれることと、苦難のうちにあると思った。」

Divinarum Institutiones 4.16.20

20

Ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super illum; livore ejus nos sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, et Deus tradidit illum pro peccatisnostris.

PL 6, 498B

「しかし彼は我々の凶行のために傷つけられ、我々の罪のために弱められた。我々の平和の教えは彼の上にあり、彼の受けた打ち傷によって我々は癒された。我々は皆、羊のように迷い出たが、神は我々の罪のために彼を引き渡された。」

Divinarum Institutiones 4.16.21

21

Et Sibylla eodem modo locuta est: Οἰκτρὸς, ἄτιμος, ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. Propter hanc humilitatem, Deum suum non agnoscentes, inierunt consilium detestandum ut privarent eum vita, qui ut eos vivificaret advenerat.

PL 6, 498C

シビュラもまた同様にこう語った。「惨めで、辱められ、かたちなき者となり、惨めな者たちに希望を与えるであろう。」この卑しさのゆえに、彼らは自分たちの神を認めず、自分たちを生かすために来た彼から命を奪おうという忌まわしい謀議を企てたのである。