ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber V, Caput XIII 第V巻 第XIII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 589A · 15 sectiones

Divinarum Institutiones 5.13.1

1

De Christianorum incrementis et suppliciis. Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, nunquam vero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur (quoniam peccare homines, et inquinari sacrificio possunt, averti autem non possunt a Deo; valet enim vi sua veritas); quis est tandem tam excors tamque caecus, qui non videat in utra sit parte sapientia?

PL 6, 589A

キリスト教徒の増加と刑罰について。しかし、我々の数は神々の崇拝者たちのもとから絶えず増え続け、迫害のさなかにおいてすら決して減じることがないのであるから(なぜなら、人間は罪を犯すことも、生贄によって汚れることもありうるが、神から引き離されることはできないからである。真理はおのれの力によって強いのである)、いったいどちらの側に知恵があるかを見て取れないほど、正気を失い、盲目な者が果たしているであろうか。

Divinarum Institutiones 5.13.2

2

Sed illi malitia et furore caecantur, ne videant; stultosque arbitrantur esse, qui cum habeant in sua potestate supplicia vitare, cruciari tamen et emori malunt; cum possint ex eo ipso pervidere non esse stultitiam, in quam tanta hominum millia per orbem totum una et pari mente consentiant.

PL 6, 590A

しかし彼らは悪意と狂気によって、見えないようにされている。彼らは、刑罰を避ける力を自分の手にしながら、それでも責め苦を受けて死ぬことを選ぶ者たちを、愚かだと見なしている。全世界にわたってこれほど多くの人間の千々の群れが、一つの、等しい心をもって同意するようなことが、まさにその一事によって愚かさではありえないと見て取れるはずであるのに。

Divinarum Institutiones 5.13.3

3

Si enim foeminae sexus infirmitate labuntur (nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem vocant), viri certe sapiunt. Si pueri, si adolescentes improvidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile judicium.

PL 6, 590A

もし女性が、その性の弱さゆえに過つのだとすれば(実に彼らはときにそれを、女や老婆の迷信と呼ぶのだが)、少なくとも男たちは分別を持つはずである。もし少年たちや若者たちが、その年齢ゆえに思慮を欠くのだとすれば、少なくとも成熟した者や老人たちは確固たる判断力を持つはずである。

Divinarum Institutiones 5.13.4

4

Si una civitas desipit, caeterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. Si una provincia, una natio prudentia caret, caeteras omnes habere intelligentiam recti necesse est.

PL 6, 590A

もし一つの都市が正気を失っているのだとしても、他の数え切れない都市までが愚かであるはずはない。もし一つの属州、一つの民族が思慮を欠いているのだとしても、他のすべての属州・民族が正しきものを見分ける知性を持っていることは必然である。

Divinarum Institutiones 5.13.5

5

Cum vero ab ortu solis usque ad occasum lex divina suscepta sit, et omnis sexus, omnis aetas et gens, et regio unis ac paribus animis Deo serviant, eadem sit ubique patientia, idem contemptus mortis; intelligere debuerant aliquid in ea re esse rationis, quod non sine causa usque ad mortem defendatur; aliquid fundamenti ac solidatatis, quod eam religionem non tantum injuriis ac vexatione non solvat, sed augeat semper, et faciat firmiorem.

PL 6, 590A

しかるに、神の法は日の出から日の入りに至るまで受け入れられ、あらゆる性、あらゆる年齢、あらゆる民族、あらゆる地域が、一つの、等しい心をもって神に仕えており、至るところで忍耐は同じであり、死の蔑視も同じであるのだから、彼らは、死に至るまで守り通されるのは理由なしにではない以上、この事柄のうちに何らかの理があること、また、この信仰を不正と迫害によって解体させるどころか、かえって常に増し加え、いっそう堅固にするような、何らかの基盤と堅固さがあることを、悟るべきであった。

Divinarum Institutiones 5.13.6

6

Nam et in hoc quoque malitia illorum convincitur, qui evertisse se funditus religionem Dei opinantur, si homines inquinaverint; cum et Deo satisfacere liceat, et nullus sit tam malus Dei cultor, quin data facultate, ad placandum Deum revertatur; et quidem devotione majori.

PL 6, 591A

実に、この点においても彼らの悪意は暴かれる。彼らは、人間を汚しさえすれば、神への信仰を根底から覆したと思い込んでいるのだが、神に対して償いをすることは許されており、機会が与えられれば神を宥めるために立ち返らない、それほど悪しき神の礼拝者は一人もいない——しかも、いっそう大きな献身をもって、である。

Divinarum Institutiones 5.13.7

7

Peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit; et semper multo firmior est fides quam reponit poenitentia.

PL 6, 591A

罪を犯したという疚しい良心と刑罰への恐れは、人をいっそう敬虔にする。そして、後悔が立て直す信仰は、常にはるかに堅固なのである。

Divinarum Institutiones 5.13.8

8

Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis, et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt: quid est tandem, cur Deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut videatur is jam christianus esse non posse, qui diis eorum coactus invitusque libaverit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte jam facere incipiant quod per tormenta fecerunt.

PL 6, 591A

そこで、彼ら自身にしても、神々が自分たちに対して怒っていると思うときでも、贈り物や生贄や香によって神々が宥められると信じているのだとすれば、我々の神をこれほど厳しく、これほど宥めがたい方だと考え、強いられ、意に反して彼らの神々に献酒した者はもはやキリスト教徒ではありえないと見なすのは、いったいなぜであろうか。もしや、一度汚されてしまえば、その心が、拷問によって行ったことを今度は自らの意志で行い始めるようになる、とでも彼らは考えているのだろうか。

Divinarum Institutiones 5.13.9

9

Quis id officium libens obeat, quod ab injuria coepit? Quis cum videat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas visceribus suis notas gestet?

PL 6, 592A

いったい誰が、不正によって始まったその務めを、進んで果たすであろうか。いったい誰が、自分の脇腹の傷痕を見て、その神々のゆえに刑罰の永遠のしるしを帯び、自分の内臓に刻み込まれた徴を負っているというのに、その神々をいっそう憎まずにいられようか。

Divinarum Institutiones 5.13.10

10

Ita fit ut, data divinitus pace, et qui fuerint aversi, redeant, et alius propter miraculum virtutis novus populus accedat.

PL 6, 592A

こうして、神より平和が与えられれば、信仰から背いていた者たちも立ち返り、また徳の奇跡のゆえに、新たな民が加わることになるのである。

Divinarum Institutiones 5.13.11

11

Nam cum videat vulgus dilacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum, nec perseverantiam morientium vanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare.

PL 6, 592A

なぜなら、民衆は、人々がさまざまな種類の拷問によって引き裂かれ、疲れ果てた処刑人たちのただ中で不屈の忍耐を保っているのを見るとき、事実そのとおりに、これほど多くの者の一致も、死にゆく者たちの忍耐強さも、むなしいものではなく、忍耐そのものも神なしにはこれほどの責め苦に打ち勝つことはできないと考えるからである。

Divinarum Institutiones 5.13.12

12

Latrones et robusti corporis viri ejusmodi lacerationes perferre nequeunt: exclamant, et gemitus edunt; vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia.

PL 6, 592A

強盗どもや頑健な肉体を持つ男たちでさえ、この種の引き裂きに耐え抜くことはできない。彼らは叫び、呻き声をあげる。彼らは苦痛に屈するのである。なぜなら、彼らには神から吹き込まれた忍耐が欠けているからである。

Divinarum Institutiones 5.13.13

13

Nostri autem (ut de viris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti vincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest.

PL 6, 592B

しかし我々の側では(男たちについては言うまでもないが)、少年たちや、か弱い女たちさえもが、黙したまま自分を拷問する者たちに打ち勝つ。火をもってしてすら、彼らから呻き声一つ絞り出すことはできない。

Divinarum Institutiones 5.13.14

14

Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo: quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captivum puduit vivere; alter ab hostibus deprehensus, cum videret se mortem vitare non posse, manum foco injecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti, quem voluit occidere, eaque poena veniam, quam non meruerat, accepit.

PL 6, 592B

ローマ人たちは行って、ムキウスを、あるいはレグルスを誇るがよい。その一人は、捕虜として生き延びることを恥じて、自らを殺されるべく敵に引き渡した。もう一人は敵に捕らえられ、死を免れえないと見て取ると、自らの凶行の償いを、殺そうとした敵に対してするために、自らの手を炎の中に投げ入れ、その刑罰によって、自分には値しなかった赦しを得たのである。

Divinarum Institutiones 5.13.15

15

Ecce sexus infirmus, et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare, si vellent, sed voluntate, quia confidunt Deo.

PL 6, 593A

見よ、か弱い性も、もろき年齢も、その全身を引き裂かれ、焼かれることに耐え忍ぶ。必要に迫られてではない——望むならば逃れることもできたのだから——そうではなく、自らの意志によってである。神に信頼しているからである。