ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 127A · 8 sectiones

Divinarum Institutiones 1.4.1

1

Quod unus vere sit Deus a prophetis etiam praenuntiatus. Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur: quippe qui unius Dei spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona voce praedixerunt.

PL 6, 127A

真に唯一の神が存在することは、預言者たちによってもあらかじめ予告されていた、ということ。預言者たちは、まことに数多くいたにもかかわらず、唯一の神を宣べ伝え、口を揃えて語る。彼らは唯一の神の霊に満たされていたがゆえに、将来起こるべきことを、等しく調和した声で予告したのである。

Divinarum Institutiones 1.4.2

2

At enim veritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non divinas, sed humanas voces fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo praeconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt.

PL 6, 127B

しかし真理に与らぬ者たちは、彼らを信ずべきではないと考える。彼らの声は神的なものではなく、人間的な声にすぎなかったと言うのである。すなわち、唯一の神について言い広めているのだから、彼らは狂人であったか、あるいは欺く者であったのだ、というわけである。

Divinarum Institutiones 1.4.3

3

At quin impleta esse implerique quotidie illorum vaticinia videmus; et in unam sententiam congruens divinatio docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotae, non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit?

PL 6, 127B

しかし、彼らの予言が成就し、また日々成就しつつあるのを我々は見ている。そして一つの結論へと一致する予言は、彼らが狂った者ではなかったことを教える。実際、心を乱した者に、未来を予告するばかりか、筋の通ったことを語ることなど、どうしてできようか。

Divinarum Institutiones 1.4.4

4

Num ergo fallaces erant, qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum caeteros ab omni fraude cohiberent? Idcirco enim a Deo mittebantur, ut et praecones essent majestatis ejus, et correctores pravitatis humanae.

PL 6, 128A

それでは、そのようなことを語った者たちが、欺く者であったなどということがあろうか。他の者たちをあらゆる欺瞞から遠ざけていたというのに、欺く手立てほど彼らからかけ離れたものがほかにあろうか。彼らが神から遣わされたのは、まさに神の威厳を告げ知らせる者、また人間の悪しき性向を正す者となるためであった。

Divinarum Institutiones 1.4.5

5

Praeterea voluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes appetunt, qui lucra desiderant; quae res procul ab illis sanctis viris abfuit.

PL 6, 128A

さらに、作り事を語り偽ろうとする意志は、富を求め利得を欲する者たちに属するものであるが、そうしたことは、かの聖なる人々からは程遠いものであった。

Divinarum Institutiones 1.4.6

6

Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut, derelictis omnibus ad tutelam vitae necessariis, non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent, contenti extemporali cibo, quem Deus subministrasset: et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem.

PL 6, 128A

彼らは自らに委ねられた務めを果たすにあたり、生活を支えるために必要なものをことごとく打ち捨て、将来のためにはもとより、その日のためにさえ働くことをせず、神が与えたもうその場限りの糧に満足していた。しかも彼らは、何の利得も得なかったばかりか、責め苦と死とを得たのである。

Divinarum Institutiones 1.4.7

7

Amara sunt enim vitiosis ac male viventibus praecepta justitiae. Itaque ii, quorum peccata et arguebantur et prohibebantur, excruciatos eos acerbissime necaverunt. Ergo a quibus abfuit studium lucri, abfuit etiam voluntas et causa fallendi.

PL 6, 128B

なぜなら、悪徳にふけり悪しく生きる者たちにとって、正義の教えは苦いものだからである。それゆえ、自分たちの罪を咎められ、禁じられた者たちは、預言者たちを最も過酷に苦しめて殺したのであった。したがって、利得への欲求を持たなかった者たちには、欺こうとする意志もその動機もなかったのである。

Divinarum Institutiones 1.4.8

8

Quid, quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non posset suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium Dei singularis eadem, qua caeteri, divinatione fecerunt?

PL 6, 128B

さらに言えば、彼らのうちのある者たちは、統治者、あるいは王でさえあり、貪欲や欺瞞の疑いなどかけようもない身であったにもかかわらず、それでも他の者たちと同じ予言によって、唯一なる神を宣べ伝えたのではなかったか。