ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber I, Caput VIII 第I巻 第VIII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 153A · 13 sectiones

Divinarum Institutiones 1.8.1

1

Quod Deus sine corpori sit, nec sexu ad procreandum egeat. His igitur tot et tantis testibus comprobatur unius Dei potestate ac providentia mundum gubernari; cujus vim majestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere, neque verbis enarrare quisquam possit, ob nimiam ejus et inaestimabilem potestatem.

PL 6, 153A

神は肉体を持たず、産むための性を必要としないことについて。かくして、これほど多くの、これほど偉大な証人たちによって、世界がただ一なる神の権力と摂理によって治められていることが証明される。プラトンは『ティマイオス』の中で、神の力と威厳はあまりに大きく、その並外れた、測り知れぬ権力ゆえに、誰もそれを心に思い描くことも、言葉で語り尽くすこともできないと言っている。

Divinarum Institutiones 1.8.2

2

Dubitet vero aliquis, an quidquam difficile aut impossibile sit Deo, qui tanta tamque mirifica opera providentia excogitavit, virtute constituit, ratione perfecit; nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis, ineffabilis, et nulli alii satis notus quam sibi?

PL 6, 153A

はたして誰が、神にとって何かが困難であり、あるいは不可能であるなどと疑いえようか。神は、これほど大きく、これほど驚くべき数々の業を、摂理によって考案し、力によって打ち立て、理性によって完成させた方であり、いまなお霊によってこれを支え、権力によってこれを統べている方であって、思い量ることもできず、言い表すこともできず、ご自身のほかには誰にも十分には知られていない方なのである。

Divinarum Institutiones 1.8.3

3

Unde mihi de tanta majestate saepius cogitanti, qui deos colunt, interdum videri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos, qui geniti sunt maris ac foeminae coïtu, aliquid majestatis divinaeque virtutis habere potuisse; cum Sibylla Erythraea dicat: . . . . . . . . . . . .

PL 6, 153B

それゆえ、これほどの威厳についてしばしば思いを巡らせる私には、神々を崇拝する者たちが時に、これほど盲目で、これほど分別を欠き、これほど心なく、もの言わぬ獣とさして変わらないように見えることがある。なぜなら彼らは、男と女の交わりによって生まれた者どもが、何らかの威厳と神的な力とを持ちえたなどと信じているからである。エリュトライのシビュラはこう言っている。……〔底本ではシビュラの引用が欠けており、点線のみが印刷されている〕

Divinarum Institutiones 1.8.4

4

Οὐ δύνατ' ἀνδρὸς Ἐκ μηρῶν μήτράς τε θεὸς τετυ πωμένος εἶναι. Quod si est verum, sicuti est, apparet Herculem, Apollinem, Liberum, Mercurium, Jovemque ipsum cum caeteris homines fuisse; quando sunt ex duobus sexibus nati.

PL 6, 154A

「男の腿から、また母の胎内から形づくられた者が、神でありうるはずはない」。もしこれが真実であるなら——実際そうであるが——ヘラクレス、アポロ、リベル、メルクリウス、そしてユピテル自身もその他の者たちとともに、人間であったことになる。彼らは両性の交わりから生まれたのだから。

Divinarum Institutiones 1.8.5

5

Quid est autem tam remotum a Deo, quam id opus quod ipse ad propagandam sobolem mortalibus tribuit, et quod sine substantia corporali nullum potest esse?

PL 6, 154A

そもそも、神ご自身が死すべき者たちに子孫を増やすために与えたその働き——肉体という実体なしには決してありえないもの——ほど、神から遠く隔たったものが他にあろうか。

Divinarum Institutiones 1.8.6

6

Dii ergo si sunt immortales et aeterni, quid opus est altero sexu; cum successione non egeant, qui semper sunt futuri?

PL 6, 154A

したがって、神々が不死にして永遠であるならば、なぜもう一方の性が必要であろうか。常に存在し続ける者たちに、後継ぎなど必要ないのだから。

Divinarum Institutiones 1.8.7

7

Nam profecto in hominibus caeterisque animantibus diversitas sexus, et coïtio, et generatio nullam habet aliam rationem, nisi ut omnia genera viventium, quando sunt conditione mortalitatis obitura, mutua possint successione servari.

PL 6, 154B

というのも、人間をはじめ他の生き物における性の区別、交わり、そして生殖は、ただ一つの理由しか持たないからである。すなわち、あらゆる種の生き物が、死すべき定めゆえにいずれ滅びる以上、互いの継承によって保たれうるようにするためである。

Divinarum Institutiones 1.8.8

8

Deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus, neque successio necessaria est. Dicet aliquis, ut habeat vel ministros, vel in quos ipse possit dominari.

PL 6, 155A

しかるに、永遠なる神には、もう一方の性も、後継ぎも必要ない。誰かは言うだろう、従者を持つため、あるいは自らが支配しうる相手を持つためだ、と。

Divinarum Institutiones 1.8.9

9

Quid igitur opus est sexu foemineo, cum Deus, qui est ommipotens, sine usu et opera foeminae possit filios procreare?

PL 6, 155A

しかし、全能なる神が、女の関与や働きなしに子らを生むことができるのであれば、なぜ女の性が必要であろうか。

Divinarum Institutiones 1.8.10

10

Nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi E foliis natos et suavibus herbis Ore legant: cur existimet aliquis ipsum Deum, nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare?

PL 6, 155A

神はある種の小さな生き物には、次のような力を与えられた。すなわち、「木の葉や甘い草から生まれた子らを、口でついばみ集める」というように。だとすれば、いったい誰が、神ご自身については、両性の交わりによらねば子を生み出せないなどと考えるだろうか。

Divinarum Institutiones 1.8.11

11

Illos igitur, quos imperiti et insipientes tanquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus, qui non intelligat fuisse mortales. Quomodo ergo, inquiet aliquis, dii crediti sunt?

PL 6, 155A

したがって、無知で愚かな者たちが神々と呼び、崇拝しているあの者たちについて、彼らが死すべき者であったことを理解しないほど分別を欠く者は誰もいない。ではどうして神と信じられるに至ったのか、と誰かは問うであろう。

Divinarum Institutiones 1.8.12

12

Nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerint: ob merita virtutum suarum, aut munerum, aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus imperitaverant, in memoriam sunt consecrati.

PL 6, 156A

それはひとえに、彼らが最も偉大で最も力ある王であったからである。自らの勇徳の功績によって、あるいは施した恩恵や発見した技芸によって、自分たちが統治していた者たちに愛されていたがゆえに、記念として神格化されたのである。

Divinarum Institutiones 1.8.13

13

Quod is quis dubitet, res eorum gestas, et facta consideret, quae universa tam poetae quam historici veteres prodiderunt.

PL 6, 156A

もしこれを疑う者があるならば、彼らの行なった事績、その所業を考えてみるがよい。それらはすべて、詩人たちも古の歴史家たちもひとしく伝えているのである。