Divinarum Institutiones 4.23.1
De praecipiendo et agendo. Quicumque praecepta dat hominibus ad vitam, moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit, an non debeat? Si non fecerit, soluta praecepta sunt.
PL 6, 519A教えと行いについて。人間たちに生き方の教えを与え、他者の習わしを形作る者は誰であれ——私は問う——自らが命じることを自ら行うべきか、行うべきでないのか。もし行わないのであれば、その教えは効力を失う。
Divinarum Institutiones 4.23.2
Si enim bona sunt quae praecipiuntur, si vitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit; et ipsi eodem modo vivendum est, quo docet esse vivendum, ne si aliter vixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat, levioremque doctrinam suam faciat, si reipsa resolvat, quod verbis nitatur adstringere.
PL 6, 519Aもし命じられることが善きものであり、人間の生を最善の状態に置くものであるならば、教師自身は、自らがその中で生きる人々の数と集まりから、みずからを切り離すべきではない。そして彼自身も、自らが生きるべきだと教えるのと同じ仕方で生きなければならない。もし異なる生き方をするならば、彼は自らの教えから信頼性を奪い、言葉によって結びつけようとするものを実際には解いてしまうことによって、自らの教説をより軽いものとしてしまうであろうから。
Divinarum Institutiones 4.23.3
Unusquisque enim, cum audit praecipientem, non vult imponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi jus libertatis adimatur; respondet itaque doctori hoc modo: Non possum facere quae jubes, quoniam sunt impossibilia.
PL 6, 519Bというのも、誰もが命じる者の言葉を聞くとき、自由の権利を奪われるかのように、従わねばならないという必然を自らに課されることを望まないからである。それゆえ彼は教える者にこう答える。「私はお前が命じることを行うことができない。それらは不可能なことだからだ」。
Divinarum Institutiones 4.23.4
Vetas me irasci, vetas cupere, vetas libidine commoveri, vetas dolorem, vetas mortem timere: sed hoc adeo contra naturam est, ut his affectibus animalia universa subjecta sint; vel si adeo putas repugnari posse naturae, et tu ipse quae praecipis fac, ut sciam fieri posse.
PL 6, 519Bお前は私が怒ることを禁じ、欲望を抱くことを禁じ、情欲に動かされることを禁じ、苦痛を、死を恐れることを禁じる。しかしこれは、あらゆる生き物がこれらの情念に服しているほどに、本性に反することなのだ。あるいは、もしお前がそれほどまでに本性に逆らうことができると考えるならば、お前自身が命じることを行ってみせよ。それが可能であることを私が知りうるように。
Divinarum Institutiones 4.23.5
Cum autem ipse non facias, quae insolentia est, ut homini libero imponere velis leges quibus ipse non pareas? Prius disce, qui doces, et antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige. Quis neget justam esse hanc responsionem?
PL 6, 519Bだがお前自身がそれを行わないのであれば、自らは従わない法を自由な人間に課そうとするとは、なんという傲慢さであろうか。教える者よ、まずお前が学べ。他者の習わしを正す前に、お前自身の習わしを正せ。この答えが正当であることを、誰が否定しようか。
Divinarum Institutiones 4.23.6
Quin etiam in contemptum veniet hujusmodi doctor, et deludetur vicissim, quia videbitur et ipse deludere.
PL 6, 520Aそれどころか、そのような教師は軽蔑されるようになり、逆に嘲られることになるであろう。彼自身も人を嘲っているように見えるからである。
Divinarum Institutiones 4.23.7
Quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint opposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat, possibilia se docere? Unde evenit, ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet.
PL 6, 520Aでは、もしこれらのことを突きつけられたなら、あの教師はどうするであろうか。現に行われた事実によって、自分が教えるものが可能であることを示す以外に、どうやって強情な者たちから言い逃れの口実を取り去ることができようか。それゆえ、哲学者たちの教えに誰も従わないという事態が生じるのである。
Divinarum Institutiones 4.23.8
Homines enim malunt exempla, quam verba; quia loqui facile est, praestare difficile. Utinam quidem tam multi bene facerent, quam multi loquuntur bene. Sed qui praecipiunt, nec faciunt, abest ab iis fides.
PL 6, 520Aというのも人間は言葉よりも実例を好むからである。語ることはたやすいが、成し遂げることは難しい。願わくは、よく語る者が多いのと同じだけ、よく行う者も多くあってほしいものである。しかし命じながら行わない者たちには、信頼性が欠けている。
Divinarum Institutiones 4.23.9
Et si homines fuerint, contemnentur ut leves; si Deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae.
PL 6, 520Aそしてもし彼らが人間であるならば、軽薄な者として軽蔑されるであろう。もし神であるならば、人間の弱さという言い訳が彼に対して差し向けられるであろう。
Divinarum Institutiones 4.23.10
Superest ut factis verba firmentur, quod philosophi facere nequeunt: itaque cum ipsi praeceptores vincantur affectibus, quos vinci praedicant oportere, neminem possunt ad virtutem, quam falso praedicant, erudire; ob eamque causam putant, neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est, in quo summae doctrinae ac scientiae summa virtus et perfecta justitia consenserit, quod quidem verum fuit.
PL 6, 520A残るは、言葉が行いによって確証されることであるが、これを哲学者たちは成し遂げることができない。それゆえ、教師たち自身が、克服されるべきだと説く情念に打ち負かされているのだから、彼らが偽って説く徳へと誰かを教え導くことなどできない。それゆえにこそ彼らは、いまだかつて完全な賢者、すなわち最高の教説と知識に最高の徳と完全な正義とが一致して備わる者は存在しなかったと考える。そしてそれは実に真実であった。
Divinarum Institutiones 4.23.11
Nemo enim post mundum conditum talis extitit, nisi Christus, qui et verbo sapientiam tradidit, et doctrinam praesenti virtute firmavit.
PL 6, 520Bというのも、世界が創造されて以来、そのような者はキリストのほかに誰も現れなかったからである。彼は言葉によって知恵を伝え、その場に現れた力によって教えを確証したのである。