Divinarum Institutiones 3.22.1
De Platonis praeceptis, iisdemque reprehensis. Restat ut communio ista nihil aliud habeat, praeter adulteria, et libidines; propter quas funditus eruendas, virtus est vel maxime necessaria.
PL 6, 419Bプラトンの教えについて、およびそれに対する論駁について。残るところ、この共有制には姦通と情欲のほかに何も存しないということになる。これらを根こそぎ取り除くためにこそ、徳がとりわけ必要なのである。
Divinarum Institutiones 3.22.2
Itaque non invenit concordiam, quam quaerebat; quia non videbat, unde oriatur. Nam justitia in extrapositis nihil momenti habet, ne in corpore quidem: sed tota in hominis mente versatur.
PL 6, 419Bかくして彼は、求めていた一致を見出すことができなかった。それがどこから生ずるかを見て取っていなかったからである。正義は、外に置かれたものにおいては、肉体においてすら、何の重みも持たない。正義はひとえに人間の精神のうちにあるのである。
Divinarum Institutiones 3.22.3
Qui ergo vult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet; sed arrogantiam, superbiam, tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant.
PL 6, 420Aそれゆえ、人々を等しくしようとする者は、婚姻でも財産でもなく、傲慢、高慢、驕りを取り除かねばならない。そうすれば、権勢ある者、驕り高ぶる者も、自分が最も貧しい者たちとすら対等であることを知るであろう。
Divinarum Institutiones 3.22.4
Detracta enim divitibus insolentia et iniquitate, nihil intererit utrumne alii divites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint; quod efficere nulla res alia praeter religionem Dei potest.
PL 6, 420A富める者から尊大さと不正が取り除かれるならば、ある者が富み、ある者が貧しいということは、心が対等であるかぎり、何の違いも生まないであろう。そして、これを実現しうるのは、神の宗教をおいてほかにない。
Divinarum Institutiones 3.22.5
Putavit igitur se invenisse justitiam, cum eam prorsus everterit; quia non rerum fragilium, sed mentium debet esset communitas. Nam si justitia virtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subvertitur.
PL 6, 420Aかくして彼は、正義を見出したと思い込んだが、実はそれをことごとく覆したのである。共有さるべきは、朽ちやすき物ではなく、精神でなければならない〔底本は debet esset で動詞が重なる。debet esse と読んだ〕からである。正義がもしすべての徳の母であるとすれば、個々の徳が取り除かれれば、正義そのものも覆されてしまう。
Divinarum Institutiones 3.22.6
Tulit autem Plato ante omnia frugalitatem: quae utique nulla est, ubi proprii nihil habeatur. Tulit abstinentiam: siquidem nihil fuerit, quod abstineatur, alienum. Tulit temperantiam, tulit castitatem; quae virtutes in utroque sexu maximae sunt.
PL 6, 420Aしかるにプラトンは、何よりもまず質素を取り除いてしまった。自分のものを何一つ持たぬところには、質素はおよそ存し得ないからである。彼はまた清廉をも取り除いた。手を控えるべき他人のものが何もなければ、清廉も成り立たぬからである。彼はさらに節制を取り除き、貞潔をも取り除いた。この二つの徳は、男女いずれの性においても最大のものである。
Divinarum Institutiones 3.22.7
Tulit verecundiam, pudorem, modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt, quae solent flagitiosa et turpia judicari. Sic virtutem dum vult omnibus dare, omnibus adimit.
PL 6, 420B彼はまた、恥じらいと羞恥と慎ましさを取り除いた。恥ずべき醜行と見なされるのが常であるものが、正当かつ合法なものとなり始めるならば、それらの徳はもはや成り立たない。かくして彼は、徳をすべての者に与えようとしながら、すべての者から徳を奪ってしまったのである。
Divinarum Institutiones 3.22.8
Nam rerum proprietas, et vitiorum, et virtutum materiam continet: communitas autem nihil aliud, quam vitiorum licentiam. Nam viri, qui multas mulieres habent, nihil aliud dici possunt, quam luxuriosi ac nepotes.
PL 6, 420B物の所有こそは、悪徳の材料をも徳の材料をも内に含むものである。これに対して共有制は、悪徳への放縦にほかならない。多くの女を持つ男たちは、放蕩者、浪費家としか呼びようがない。
Divinarum Institutiones 3.22.9
Item mulieres, quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est. Redegit ergo humanam vitam ad similitudinem, non dicam mutorum, sed pecudum ac belluarum.
PL 6, 420B同様に、多くの男に共有される女たちも、確かな婚姻が存しない以上、姦通女とは言えぬにせよ、必ずや娼婦・淫売婦とならざるを得ない。かくして彼は人間の生活を、もの言わぬ獣とすら言うまい、家畜や野獣の類に等しいものへと引き下げてしまったのである。
Divinarum Institutiones 3.22.10
Nam volucres pene omnes faciunt matrimonia, et paria junguntur, et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt; et foetus suos, quia certi sunt, amant; et si alienos objeceris, abigunt.
PL 6, 420C鳥類はほとんどすべてが番いを作り、対になって結ばれ、自分たちの巣を、あたかも婚姻の寝床であるかのように、心を合わせて守る。そして自分の雛は、確かに自分の子であるがゆえに愛し、他所の雛を差し出せば、これを追い払う。
Divinarum Institutiones 3.22.11
At homo sapiens contra morem hominum, contraque naturam, stultiora sibi, quae imitaretur, elegit.
PL 6, 421Aしかるに、かの賢き人間は、人間の習わしにも自然にも反して、より愚かなものを、自らが見倣うべき手本として選んだのである。
Divinarum Institutiones 3.22.12
Et quoniam videbat in caeteris animalibus officia marium foeminarumque non esse divisa, existimavit oportere etiam mulieres militare, et consiliis publicis interesse, et magistratus gerere, et imperia suscipere.
PL 6, 421Aそして、他の動物においては雄と雌の務めが分かたれていないのを見て取っていたので、彼は、女もまた兵役に就き、公の評議に加わり、官職を執り行い、指揮権を引き受けるべきであると考えたのである。
Divinarum Institutiones 3.22.13
Itaque his arma et equos assignavit: consequens est, ut lanam et telam viris, et infantium gestationes. Nec vidit impossibilia esse, quae diceret; ex eo quod adhuc in orbe terrae, neque tam stulta, neque tam vana ulla gens extiterit; quae hoc modo viveret.
PL 6, 421Aそこで彼は女たちに武具と馬を割り当てた。そうなれば当然、羊毛と機織りは男たちに、そして幼子を身に抱くこともまた男たちの務めとなるはずである。彼は自分の説くところが不可能事であることを見て取らなかった。これまで地上のいかなる民族も、これほど愚かで、これほど空しいやり方で生きた例はないというのに。