Divinarum Institutiones 4.13.1
De Jesu Deo et homine; atque de eo prophetarum testimonia. Summus igitur Deus ac parens omnium, cum religionem suam transferre voluisset, doctorem justitiae misit e coelo, ut novis cultoribus novam legem in eo vel per eum daret: non sicut ante fecerat per hominem: sed tamen nasci eum voluit tamquam hominem, ut per omnia summo Patri similis existeret.
PL 6, 482Bイエスが神であり人であることについて。また彼についての預言者たちの証言について。かくして万物の至高の神にして父は、その宗教を移し伝えようと望んだとき、正義の教師を天から遣わし、新たな礼拝者たちに、彼において、あるいは彼を通して、新たな法を与えようとした。これは以前人間を通してなしたのとは異なる仕方によってであった。しかし彼は、あらゆる点において至高の父に似た者となるために、彼を人間として生まれさせようと望んだのである。
Divinarum Institutiones 4.13.2
Ipse enim pater Deus, et origo, et principium rerum, quoniam parentibus caret, ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ a Trismegisto verissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus. Idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ.
PL 6, 482Bというのも、父なる神御自身、万物の起源にして原理である方は、両親を持たないがゆえに、トリスメギストスによってきわめて正しく「父無き者(ἀπάτωρ)」かつ「母無き者(ἀμήτωρ)」と呼ばれている。それは彼が何ものからも生み出されなかったからである。それゆえ子もまた二度生まれる必要があった。彼自身もまた「父無き者」かつ「母無き者」となるためである。
Divinarum Institutiones 4.13.3
In prima enim nativitate spiritali ἀμήτωρ fuit, quia sine officio matris a solo Deo Patre generatus est.
PL 6, 483A第一の霊的な誕生において、彼は「母無き者(ἀμήτωρ)」であった。母の務めを経ずに、ただ父なる神のみから生み出されたからである。
Divinarum Institutiones 4.13.4
In secunda vero carnali ἀπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio virginali utero procreatus est, ut mediam inter Deum et hominem substantiam gerens, nostram hanc fragilem imbecillemque naturam quasi manu ad immortalitatem posset educere.
PL 6, 483Aしかし第二の肉における誕生において、彼は「父無き者(ἀπάτωρ)」であった。父の務めを経ずにおとめの胎から生み出されたからである。それは、神と人間との中間の実体を担うことによって、我々のこの脆く弱い本性を、いわば手を取って不死へと導き出すことができるためであった。
Divinarum Institutiones 4.13.5
Factus est et Dei filius per spiritum, et hominis per carnem; id est, et Deus et homo. Dei virtus in eo ex operibus, quae fecit, apparuit; fragilitas hominis, ex passione quam pertulit: quam cur susceperit, paulo post docebo.
PL 6, 483A彼は霊によって神の子となり、肉によって人間の子となった。すなわち神であり人でもあったのである。彼のうちにある神の力は、彼がなした業によって現れた。人間としての脆さは、彼が耐えた受難によって現れた。彼がなぜ受難を身に受けたのかは、少し後で説くことにする。
Divinarum Institutiones 4.13.6
Interim et Deum fuisse, et hominem ex utroque genere permistum, prophetis vaticinantibus discimus.
PL 6, 483Aさしあたり、彼が神であり、かつ人でもあって、両方の類から混ぜ合わされた者であったことを、我々は預言者たちの予言によって知る。
Divinarum Institutiones 4.13.7
Esaias Deum fuisse testatur his verbis: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim: viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi; et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non alius Deus praeter te.
PL 6, 483Aイザヤは彼が神であったことを、次の言葉によって証している。「エジプトは疲れ果て、エチオピア人およびサバ人の商いも疲れ果てた。丈高き者たちは汝のもとへ渡って来て、汝の僕となるであろう。彼らは足枷につながれて汝の後に従い、汝を礼拝し、汝のうちに祈るであろう。なぜなら汝のうちに神がいまし、汝のほかに神はいないからである。」
Divinarum Institutiones 4.13.8
Tu enim Deus es, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur, et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem.
PL 6, 483B「汝こそまことに神であられるのに、我々は知らずにいた。イスラエルの神にして救い主よ。汝に逆らう者はみな恥を受け、恐れ入り、恥辱のうちに倒れるであろう。」
Divinarum Institutiones 4.13.9
Item propheta Hieremias sic ait: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
PL 6, 483B同様に預言者エレミヤもこう言う。「これこそ我々の神であり、彼のほかに他の神が数えられることはない。彼はあらゆる知恵の道を見いだし、これをその僕ヤコブに、そして愛するイスラエルに与えた。この後、彼は地上に姿を現し、人間たちと共に交わった。」
Divinarum Institutiones 4.13.10
Item David in psalmo XLIV: Thronus tuus Deus in saecula saeculorum: virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odio habuisti injustitiam: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis.
PL 6, 483B同様にダビデも詩篇第四十四篇でこう言う。「神よ、汝の王座は世々限りなく続く。汝の王権の杖は公正の杖である。汝は正義を愛し、不正義を憎んだ。それゆえ神、汝の神は、喜びの油をもって汝に油を注いだ。」
Divinarum Institutiones 4.13.11
Quo verbo etiam nomen ostendit: siquidem (ut supra docui) ab unctione appellatus est Christus. Deinde hominem fuisse eumdem, Hieremias docet, dicens: Et homo est; et quis cognovit eum?
PL 6, 484Aこの言葉によって彼はまた彼の名をも示している。既に述べたとおり、彼は「油注ぎ」に由来して「キリスト」と呼ばれたからである。次に、同じ彼が人間でもあったことを、エレミヤはこう言って教える。「彼は人間である。だが誰が彼を知っていたか。」
Divinarum Institutiones 4.13.12
Item Esaias (cap. 19, apud LXX): Et mittet eis Deus hominem qui salvabit eos, et judicans sanabit eos. Sed et Moyses in numeris ita loquitur (cap. XXIV): Orietur stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel.
PL 6, 484A同様にイザヤも(イザヤ19章、七十人訳)こう言う。「神は彼らのために彼らを救う人間を遣わし、その人間は裁きをもって彼らを癒すであろう。」またモーセも民数記(24章)でこう語る。「ヤコブより一つの星が昇り、イスラエルより一人の人間が起つであろう。」
Divinarum Institutiones 4.13.13
Propterea Milesius Apollo consultus, utrumne Deus, an homo fuerit, hoc modo respondit: Θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα, σοφὸς, τερατώδεσιν ἕργοις, Ἀλλ' ὑπὸ χαλδαίων κριτῶν ὅπλοις συναλωθεὶς, Γόμφοις καὶ σκολόπεσσι πικρὴν ἀνέτλησε τελευτήν.
PL 6, 484Aそれゆえミレトスのアポロは、彼が神であったか人間であったかを問われて、次のように答えた。「彼は肉によれば死すべき者であり、驚くべき業において知恵ある者であった。しかしカルデア人の裁判官らの武力によって捕らえられ、釘と杭とによって苦い最期を耐え忍んだ。」
Divinarum Institutiones 4.13.14
Primo versu verum quidem dixit: sed argute consultorem fefellit, sacramentum veritatis penitus nescientem. Videtur enim negasse illum Deum.
PL 6, 484A第一行において彼は確かに真実を述べた。しかし彼は、真理の秘義をまったく知らぬ問い手を巧みに欺いたのである。というのも、彼は彼が神であることを否定したように見えるからである。
Divinarum Institutiones 4.13.15
Sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est, ut secundum spiritum Deus fuerit, quod nos affirmamus. Quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem?
PL 6, 484Bしかし彼が、肉によれば死すべき者であったと認めている点は、我々もまた宣べ伝えているところであり、そこから当然導かれるのは、霊によれば彼が神であったということであり、これは我々が主張するところである。なぜなら、ただ死すべき者であったと言えば足りるのに、あえて肉について言及する必要がどこにあったろうか。
Divinarum Institutiones 4.13.16
Sed veritate pressus, negare non potuit quemadmodum res se haberet; sicut illud, quod ait, fuisse sapientem. Quid ad hoc, Apollo, respondes? Si sapiens est; ergo doctrina ejus sapientia est, nec ulla alia, et sapientes, qui sequuntur, nec ulli alii.
PL 6, 484Bしかし彼は真理に圧されて、事の実相がどうであるかを否定することができなかった。彼が「知恵ある者であった」と言った点についても同様である。アポロよ、これに対してお前は何と答えるのか。もし彼が知恵ある者であるならば、それゆえ彼の教えこそが知恵であって、他のいかなる教えでもなく、彼に従う者たちこそが知恵ある者であって、他のいかなる者たちでもないことになる。
Divinarum Institutiones 4.13.17
Cur igitur vulgo pro stultis, et vanis, et ineptis habemur, qui sectamur magistrum, etiam ipsorum deorum confessione sapientem?
PL 6, 485Aそれならばなぜ我々は、彼ら自身の神々の告白によってすら知恵ある者とされる師に従っているにもかかわらず、世人からは愚か者、空しい者、思慮なき者と見なされるのか。
Divinarum Institutiones 4.13.18
Nam quod ait, portentifica illum opera fecisse, quo maxime divinitatis fidem meruit, assentiri nobis jam videtur, cum dicit eadem, quibus nos gloriamur. Sed colligit se tamen, et ad daemoniacas fraudes redit.
PL 6, 485A彼が、その者は驚異的な業をなし、それによってこそ神性への信仰に最もふさわしいものとなった、と述べている点は、我々が誇るのと同じ事柄を語っているのであるから、既に我々に同意しているようにさえ見える。しかし彼はなおも自らを立て直し、悪霊的な欺きへと立ち戻る。
Divinarum Institutiones 4.13.19
Cum enim verum necessitate dixisset, jam deorum ac sui proditor videbatur; nisi quod ab eo veritas expresserat, mendacio fallente, celasset. Ait ergo, illum fecisse quidem opera miranda, verum non divina virtute, sed magica.
PL 6, 485Aというのも、必然に迫られて真実を語ったことにより、彼は既に神々と自分自身の裏切り者と見えるところであったからである。ただし、真理が彼から引き出したものを、欺きの偽りによって隠しさえしなければの話であるが。そこで彼は、その者は確かに驚くべき業をなしたが、それは神的な力によるのではなく、魔術によるものであったと言う。
Divinarum Institutiones 4.13.20
Quid mirum, si hoc Apollo veritatem ignorantibus persuasit, cum Judaei quoque, cultores (ut videbantur) summi Dei, hoc idem putaverint; cum ante oculos eorum quotidie fierent illa miracula, quae eis Prophetae futura esse praedixerant, nec tamen tantarum virtutum contemplatione impelli potuerunt, ut Deum crederent, quem videbant.
PL 6, 485Aアポロが真理を知らぬ者たちにこのことを信じ込ませたとしても、何の不思議があろうか。至高の神の礼拝者と見えていたユダヤ人たちでさえ、同じことを考えていたのだから。預言者たちが未来のこととして予告していたあの奇跡の数々が、日々彼らの目の前で起こっていたにもかかわらず、彼らはそれほど多くの力の証を目の当たりにしても、自分たちが見ている者を神と信じるまでには動かされ得なかったのである。
Divinarum Institutiones 4.13.21
Propterea David, quem praeter caeteros Prophetas vel maxime legunt, in psalmo XXVII, sic eos damnat: Redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini.
PL 6, 485Bそれゆえダビデは、他のどの預言者にもまして彼らが読む者であるが、詩篇第二十七篇で彼らをこう断罪する。「彼らにその報いを返したまえ。彼らは主の御業を理解しなかったのだから。」
Divinarum Institutiones 4.13.22
Ex hujus ipsius domo Christum generatum iri secundum carnem, et ipse David, et alii Prophetae annuntiaverunt.
PL 6, 485Bキリストが肉によればまさにこのダビデの家から生まれ出ることになるということを、ダビデ自身も、また他の預言者たちも予告した。
Divinarum Institutiones 4.13.23
Apud Esaiam (cap. XI) ita scriptum est: Et erit in die illa radix Jesse, et qui exurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt, et erit requies ejus in honore.
PL 6, 485Bイザヤ書(11章)にはこう記されている。「その日には、エッサイの根が立ち、もろもろの国民のうちに支配のために起つ者があり、諸国民は彼に望みを置くであろう。そしてその安息は栄誉のうちにあるであろう。」
Divinarum Institutiones 4.13.24
Et alio loco: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietalis; et implebit eum spiritus timoris Domini.
PL 6, 485Bまた別の箇所ではこう言う。「エッサイの根から一本の若枝が生え出て、その根から一輪の花が咲き昇るであろう。そして神の霊が彼の上に留まるであろう。すなわち知恵と分別の霊、思慮と勇気の霊、知識と敬虔の霊である。そして主を畏れる霊が彼を満たすであろう。」
Divinarum Institutiones 4.13.25
Jesse autem fuit pater David, ex cujus radice ascensurum esse florem praelocutus est; eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ' ἂνθος καθαρόν.
PL 6, 486Aところでエッサイはダビデの父であり、預言者はその根から一輪の花が咲き昇るであろうと予め語ったのである。すなわちシビュラが「そして清らかな花が咲くであろう(ἀνθήσει δ' ἂνθος καθαρόν)」と言うところのその花のことである。
Divinarum Institutiones 4.13.26
Item in βασιλειῶν libro secundo, propheta Nathan missus est ad David volentem Deo templum fabricare; et fuit verbum Domini ad Nathan dicens (Vid. II Reg., cap. 7).
PL 6, 486A同様に『列王記』の第二の書(βασιλειῶν)において、預言者ナタンは、神に神殿を建てようと望んだダビデのもとに遣わされた。そして主の言葉がナタンにこう告げてあった(列王記下7章を見よ)。
Divinarum Institutiones 4.13.27
Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens; Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum ejus.
PL 6, 486A「行って、我が僕ダビデにこう言え。全能の主はこう言われる。汝が私の住まうべき家を建てるのではない。しかし汝の日々が満ちて、汝が父祖たちと共に眠るとき、私は汝の後に汝の子孫を起こし、その王国を備えるであろう。」
Divinarum Institutiones 4.13.28
Hic aedificabit mihi domum in nomine meo: et erigam thronum ejus usque in saeculum; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum.
PL 6, 486A「この者が私の名において私に家を建てるであろう。そして私は彼の王座を世々にまで立てるであろう。私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となるであろう。そして彼の家は確かさを得て、その王国は世々にまで続くであろう。」
Divinarum Institutiones 4.13.29
Sed haec ut Judaei non intelligerent, illa fuit causa, quod Solomon filius David Deo templum aedificavit, et civitatem, quam de suo nomine Hierosolyma nuncupavit. Itaque ad ipsum, quae a Propheta dicta sunt, retulerunt.
PL 6, 486Bしかしユダヤ人たちがこれを理解しなかった理由は、ダビデの子ソロモンが神のために神殿を建て、また自らの名にちなんでエルサレムと名付けた都市を築いたことにあった。そこで彼らは、預言者によって語られたことを、このソロモンその人に当てはめたのである。
Divinarum Institutiones 4.13.30
Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. Prophetae vero de eo loquebantur, qui tum nasceretur, postquam David cum patribus suis requievisset. Praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit; annis enim XL regnavit.
PL 6, 486Bしかしソロモンは自らの父その人から支配の座を受け継いだのであった。ところが預言者たちが語っていたのは、ダビデが父祖たちと共に眠った後に生まれることになる者についてであった。さらにソロモンの支配は永続するものではなく、彼は四十年統治しただけであった。
Divinarum Institutiones 4.13.31
Deinde quod nunquam filius Dei dictus est, sed filius David; et domus quam aedificavit non est fidem consecuta, sicut Ecclesia, quae est verum templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum, qui credunt in eum, ac vocantur fideles.
PL 6, 486B次に、彼が決して神の子とは呼ばれず、ダビデの子と呼ばれたこと。そして彼が建てた家は、教会のような確かさを得なかった。教会こそ神の真の神殿であって、壁のうちにではなく、彼を信じて「信徒」と呼ばれる人間たちの心と信仰のうちにあるものである。
Divinarum Institutiones 4.13.32
Illud vero Solomonium templum, quia manu factum est, manu cecidit. Denique pater ejus in psalmo CXXVI, de operibus filii sui prophetavit hoc modo: Si Dominus non aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui illam aedificaverunt: si Dominus non custodierit civitatem, in vanum vigilavit, qui eam custodivit.
PL 6, 487Aしかしあのソロモンの神殿は、手によって造られたがゆえに、手によって崩れ落ちた。実に彼の父は詩篇第百二十六篇において、その子の業について次のようにあらかじめ語っていた。「主が家を建てられるのでなければ、それを建てる者たちの労苦は空しい。主が都市を守られるのでなければ、それを守る者の見張りは空しい。」