ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput VIII 第IV巻 第VIII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 465B · 20 sectiones

Divinarum Institutiones 4.8.1

1

De ortu Jesu in spiritu et in carne; de spiritibus et testimoniis Prophetarum. In primis enim testificamur, illum bis esse natum; primum in spiritu, postea in carne. Unde apud Hieremiam ita dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te.

PL 6, 465B

霊においてまた肉においてイエスが生まれたことについて。また諸々の霊と預言者たちの証言について。まず何よりも我々が証しするのは、この方が二度生まれたということである。第一は霊において、その後は肉において、である。それゆえエレミヤのもとにはこう言われている。「私が汝を母の胎内に形づくる前から、私は汝を知っていた。」

Divinarum Institutiones 4.8.2

2

Et item apud ipsum: Beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit, praeter Christum.

PL 6, 466A

また同じ預言者のもとには、こうもある。「生まれる前から存在していた者は幸いである。」これはキリストのほかは誰にも起こらなかったことである。

Divinarum Institutiones 4.8.3

3

Qui cum esset a principio Filius Dei, regeneratus est denuo secundum carnem: quae duplex nativitas ejus magnum intulit humanis pectoribus errorem, circumfuditque tenebras etiam iis, qui verae Religionis sacramenta retinebant.

PL 6, 466A

この方は初めより神の子であられたが、肉に従って新たに生まれ直したのである。この二重の誕生は、人々の心に大きな誤りをもたらし、真の信仰の秘義を保持していた者たちにさえ、闇をまとわせることになった。

Divinarum Institutiones 4.8.4

4

Sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur.

PL 6, 466A

しかし我々はこれを、明白かつ明瞭に示すであろう。それは、知恵を愛する者たちがより容易に、より丹念に教えられるためである。

Divinarum Institutiones 4.8.5

5

Qui audit Dei Filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet, ex connubio ac permistione foeminae alicujus Deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale, mortique subjectum.

PL 6, 466A

神の子と言われるのを聞く者は、神が何らかの女性との婚姻や交わりによって生み出したなどと思い描くほどの、大それた不敬を心に抱いてはならない。そのようなことは、物体的で死すべき生き物でなければ行わないことである。

Divinarum Institutiones 4.8.6

6

Deus autem, cum solus sit, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid vellet, efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus, Deum, sicut Orpheus putavit, et marem esse et foeminam, quod aliter generare nequiverit, nisi haberet vim sexus utriusque; quasi aut ipse secum coierit, aut sine coitu non potuerit procreare.

PL 6, 466A

しかし神は、ただ独りであられるからには、誰と交わることができたであろうか。また、望むことは何であれ成し遂げるほどの権力を備えていたのであるから、創造するのに他者との協働を必要としなかったはずである。ただし、オルフェウスが考えたように、両性の力を備えていなければ他の仕方では生むことができなかったとして、神を男でもあり女でもある者と我々が見なすのであれば話は別である——それではあたかも、神が自分自身と交わったか、あるいは交わりなしには子を生み出せなかったかのようではないか。

Divinarum Institutiones 4.8.7

7

Sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit αὐτοπάτορα, καὶ αὐτομήτορα. Quod si ita esset, ut a Prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. Quomodo igitur procreavit?

PL 6, 466B

だがヘルメスもまた同じ考えであった。彼は神を「自らの父」(αὐτοπάτορα)、「自らの母」(αὐτομήτορα)と呼んでいるからである。もしそうであったなら、預言者たちによって神が父と呼ばれるのと同様に、母とも呼ばれたはずである。それでは、神はどのようにして子を生んだのであろうか。

Divinarum Institutiones 4.8.8

8

Primum nec sciri a quoquam possunt, nec enarrari opera divina: sed tamen sanctae Litterae (Sap. XVIII), docent, in quibus cautum est, illum Dei Filium, Dei esse sermonem, sive etiam rationem; itemque caeteros angelos Dei spiritus esse.

PL 6, 467A

まず第一に、神の御業は誰によっても知られることも、語り尽くされることもできない。しかし聖なる文書(知恵の書18章)はこう教えている。そこには、この神の子が神の言葉、すなわちまた理性でもあること、そして他の天使たちは神の霊であることが、明確に示されている。

Divinarum Institutiones 4.8.9

9

Nam sermo est spiritus cum voce aliquid significante prolatus. Sed tamen quoniam spiritus et sermo diversis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc Dei Filium, et caeteros angelos differentia est.

PL 6, 467A

というのも、言葉とは、何かを意味する声とともに発出せしめられた霊だからである。しかし霊と言葉とはそれぞれ異なる部分から発せられる——霊は鼻から、言葉は口から出る——ので、この神の子と他の天使たちとの間には大きな相違がある。

Divinarum Institutiones 4.8.10

10

Illi enim ex Deo taciti spiritus exierunt; quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.

PL 6, 467A

というのも、彼ら〔天使たち〕は神から声なき霊として出たからである。彼らは神の教えを伝えるためではなく、務めを果たすために創造されたからである。

Divinarum Institutiones 4.8.11

11

Ille vero cum sit et ipse spiritus, tamen cum voce ac sono ex Dei ore processit, sicut verbum, ea scilicet ratione, quia voce ejus ad populum fuerat usurus; id est, quod ille magister futurus esset doctrinae Dei et coelestis arcani ad hominem proferendi: quod ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur, et ille vocem Dei ac voluntatem nobis revelaret.

PL 6, 467A

だがこの方は、御自身も霊でありながら、言葉として、声と響きをともなって神の口から出たのである。それはまさに、神がこの方の声を民に対して用いようとされたからであり、すなわちこの方が、神の教えと、人間へ伝えられるべき天の秘密との師となるはずであったからである。神はまずこの方御自身を語り出した。それは、この方を通して我々に語りかけ、この方が神の声と御旨とを我々に啓示するためであった。

Divinarum Institutiones 4.8.12

12

Merito igitur sermo et verbum Dei dicitur; quia Deus procedentem de ore suo vocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam majestatis suae virtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu ac sapientia vigeat, comprehendit, et alios item spiritus suos in angelos figuravit.

PL 6, 467B

それゆえこの方は、当然にも「言葉」また「神の言葉」と呼ばれる。神は、胎によってではなく心によって宿した、御口から出る声をもった霊を、その威厳の測り知れない力と権能とによって、固有の感覚と知恵をもって働く一つの形へと結び定め、また同様に他の御自身の霊たちを天使という形に造られたのである。

Divinarum Institutiones 4.8.13

13

Nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus. Dei autem spiritus et vivunt, et manent, et sentiunt; quia ipse immortalis est et sensus, et vitae dator.

PL 6, 468A

我々の霊は解け去るものである。なぜなら我々は死すべき者だからである。しかし神の霊は、生き、留まり、感覚する。なぜなら神御自身が不死であって、感覚と生命とを与える方だからである。

Divinarum Institutiones 4.8.14

14

Nostrae voces, licet aurae misceantur, atque evanescant, tamen plerumque permanent litteris comprehensae: quanto magis Dei vocem credendum est, et manere in aeternum, et sensu ac virtute comitari, quam de Deo patre, tamquam rivus de fonte traduxerit.

PL 6, 468A

我々の声は、大気に混じり消え去るとしても、多くの場合、文字に記されて残る。まして神の声が永遠に残り、あたかも小川が泉から流れ出るように、父なる神から引き出されたその声が、感覚と力とを伴い続けると信じるべきことは、なおさらのことである。

Divinarum Institutiones 4.8.15

15

Quod si quis miratur, ex Deo Deum prolatione vocis ac spiritus potuisse generari, si sacras voces Prophetarum cognoverit, desinet profecto mirari.

PL 6, 468A

もし誰かが、声と霊との発出によって神から神が生まれ得たことを不思議に思うとしても、預言者たちの聖なる言葉を知るならば、その者はきっと不思議に思うのをやめるであろう。

Divinarum Institutiones 4.8.16

16

Salomonem patremque ejus David potentissimos reges fuisse, et eosdem prophetas, etiam iis fortasse sit notum, qui divinas litteras non attigerunt; quorum alterum, qui posterius regnavit, trojanae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit.

PL 6, 468A

ソロモンとその父ダビデとが、この上なく強大な王であり、同時に預言者でもあったことは、神の文書に触れたことのない者たちにさえおそらく知られていよう。彼らのうち後に王となった方〔ソロモン〕は、トロイア陥落に百四十年先立っている。

Divinarum Institutiones 4.8.17

17

Hujus pater divinorum scriptor hymnorum, in Psalmo XXXII, sic ait: Verbo Dei coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Item rursus in Psalmo quadragesimo quarto: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

PL 6, 468B

この方〔ソロモン〕の父、すなわち神聖な讃歌の作者は、詩篇第三十二篇でこう言う。「神の言葉によって天は堅く据えられ、その口の霊によって天のあらゆる力は成った。」また詩篇第四十四篇でも重ねてこう言う。「私の心は善き言葉を溢れ出させた。私はわが業を王に語る。」

Divinarum Institutiones 4.8.18

18

Contestans videlicet, nulli alii opera Dei esse nota, nisi Filio soli, qui est Verbum Dei, et quem regnare in perpetuum necesse est. Item Salomon ipsum verbum Dei esse demonstrat, cujus manibus opera ista mundi fabricata sint.

PL 6, 468B

すなわちこれは、神の御業が、神の言葉であり永遠に統治することが定まっているこの子のほかは、誰にも知られていないことを証ししているのである。またソロモンは、この方こそ神の言葉そのものであり、この方の手によってこの世界の御業が造り上げられたことを示している。

Divinarum Institutiones 4.8.19

19

Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam; ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

PL 6, 468B

「私は」とソロモンは言う、「いと高き方の口より、あらゆる被造物に先立って出た。私は天において、尽きることのない光が昇るようにし、雲をもって全地を覆った。私は高き所に住み、私の座は雲の柱の上にある。」

Divinarum Institutiones 4.8.20

20

Joannes quoque ita tradidit (cap. I): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc fuit in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

PL 6, 469A

ヨハネもまた(第一章で)このように伝えている。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この方は初めに神とともにあった。万物はこの方によって造られた。この方なしに造られたものは何一つなかった。」