Divinarum Institutiones 3.13.1
De animae immortalitate, deque sapientia, philosophia et eloquentia. Res exigere videtur hoc loco, ut quoniam docuimus immortalitatem esse summum bonum, id ipsum immortalem esse animam comprobemus.
PL 6, 383B魂の不死について、また知恵、哲学、雄弁について。ここで事柄が求めているように思われるのは、我々が不死こそ最高善であると説いたのであるから、魂そのものが不死であることを証明することである。
Divinarum Institutiones 3.13.2
Qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quidquam tamen explicare, aut probare potuerunt ii, qui verum de anima sentiebant; expertes enim hujus divinae eruditionis, nec argumenta vera, quibus vincerent, attulerunt, nec testimonia, quibus probarent.
PL 6, 384Aこの事柄については哲学者たちの間に甚だしい論争があるが、魂について正しく考えていた者たちでさえ、それを説き明かすことも証明することもできなかった。彼らはこの神的な学識にあずかっていなかったため、論破しうる真の論証も、証明しうる証言ももたらさなかったのである。
Divinarum Institutiones 3.13.3
Sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de vita beata nobis erit disserendum. Superest pars illa philosophiae tertia, quam vocant λογικὴν, in qua tota dialectica, et omnis loquendi ratio continetur.
PL 6, 384Aしかしこの問題は、我々が幸福な生について論じることになる最後の巻において、より適切に扱うことにしよう。残るは哲学の第三の部門であり、彼らがロギケーと呼ぶものであって、これにはあらゆる弁証術と語ることの理のすべてが含まれている。
Divinarum Institutiones 3.13.4
Hanc divina eruditio non desiderat: quia non in lingua, sed in corde sapientia est; nec interest, quali utare sermone: res enim, non verba quaeruntur.
PL 6, 384A神的な学識はこれを必要としない。なぜなら知恵は舌にではなく心のうちにあるのであり、いかなる言葉遣いを用いるかは問題ではないからである。求められているのは言葉ではなく、事柄そのものである。
Divinarum Institutiones 3.13.5
Et nos non de grammatico, aut oratore, quorum scientia est, quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cujus doctrina est, quomodo vivere oporteat.
PL 6, 384Aそして我々が論じているのは、いかに語るべきかを知としている文法家や弁論家についてではなく、いかに生きるべきかを教えとしている賢者についてなのである。
Divinarum Institutiones 3.13.6
Quod si neque physica illa ratio necessaria est, neque haec logica, quia beatum facere non possunt: restat ut in sola ethica totius philosophiae vis contineatur, ad quam se, abjectis omnibus, Socrates contulisse dicitur.
PL 6, 384Bしたがって、かの自然学も、この論理学も、人を幸福にすることができない以上必要ではないとすれば、残るところ、哲学全体の力は倫理学のうちにのみ含まれているのであり、ソクラテスはその他のすべてを捨てて、これに専念したと言われている。
Divinarum Institutiones 3.13.7
In qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum, cujus capiendi gratia generati sumus, non comprehenderunt; apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad justitiae munera, nec officium hominis rationemque confirmat.
PL 6, 384Bしかしこの部門においてすら、我々が生まれた目的である最高善を捉えられなかった点で哲学者たちが誤っていたことを私はすでに説いたのであるから、哲学全体が偽りにして空しいものであることは明らかである。なぜなら、それは正義の務めへと備えさせもせず、人間の務めとその理とを確かなものにもしないからである。
Divinarum Institutiones 3.13.8
Sciant igitur errare se, qui philosophiam putant esse sapientiam: non trahantur auctoritate cujusquam; sed veritati potius faveant, et accedant.
PL 6, 384Bしたがって、哲学こそ知恵であると考える者たちは、自分たちが誤っていることを知るがよい。誰の権威にも引きずられることなく、むしろ真理に与し、これに近づくがよい。
Divinarum Institutiones 3.13.9
Nullus hic temeritati locus est: in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis, aut opinio falsa deceperit.
PL 6, 384Cここには軽率さの入り込む余地はない。もし空しい人物や誤った臆説に欺かれるならば、永遠に愚かさの刑罰を受けねばならないのである。
Divinarum Institutiones 3.13.10
Homo autem, qualiscumque est, si sibi credit, hoc est si homini credit (ut non dicam stultus, qui suum non videat errorem) certe arrogans est, qui sibi audeat vendicare, quod humana conditio non recipit.
PL 6, 385Aしかし人間は、いかなる者であれ、もし自分自身を、すなわち一人の人間を信ずるならば——自らの誤りを見ない愚か者であるとまでは言わないとしても——確かに、人間の境遇が許さぬものを自分のものとして主張しようとする、傲慢な者である。
Divinarum Institutiones 3.13.11
Ille ipse romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia pervidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliud esse dixisset, quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam, rerum divinarum et humanarum scientiam, tum adjecit: « Cujus studium qui vituperat, haud sane intelligo quidnam sit, quod laudandum putet.
PL 6, 385Aかのラテン語における最も卓越した大家その人がどれほど誤っているかは、次の言葉から見てとれる。彼は『義務論』の中で、哲学とは知恵の探究に他ならず、知恵そのものとは神的なことがらと人間的なことがらについての知であると言った上で、こう付け加えている。「その探究を非難する者が、では一体何を賞賛に値すると考えているのか、私には到底理解できない。
Divinarum Institutiones 3.13.12
Nam si oblectatio quaeritur animi, requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid inquirunt, quod spectet, et valeat ad bene beateque vivendum?
PL 6, 385Aというのも、もし心の慰めや、憂いからの休息が求められているのだとすれば、善く幸福に生きることに関わり、それに資するものを常に探究している人々の学びと比べうるものが、何かあるだろうか。
Divinarum Institutiones 3.13.13
Sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est, aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium, atque in maximis rebus errantium.
PL 6, 385Bまた、もし不動の心と徳とが顧慮されるのであれば、我々がそれらに到達しうる技芸は、これであるか、あるいはまったく存在しないかのいずれかである。最も小さな事柄でさえ技芸なくしてはなしえないのに、最も大いなる事柄については技芸が存在しないと言うのは、思慮に欠けた物言いをし、最も重大な事柄において誤っている人間のすることである。
Divinarum Institutiones 3.13.14
Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto genere discendi discesseris. » Equidem tametsi operam dederim, ut quantulamcumque discendi assequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens nunquam fui; quippe qui forum ne attigerim quidem: sed necesse est, ipsa me faciat causae bonitas eloquentem; ad quam diserte copioseque defendendam scientia divinitatis, et ipsa veritas sufficit.
PL 6, 385Bしかしもし徳について何らかの教えがあるとすれば、この種の学び方から離れてしまえば、それをどこに求めればよいのか。」私自身について言えば、教えることへの熱意のゆえに、いくばくかの学びの力を得ようと努めはしたものの、雄弁であったことは一度もない。そもそも法廷に足を踏み入れたことすらないのである。しかし、この事案そのものの正しさが、必ずや私を雄弁にしてくれるはずである。それを雄弁かつ豊かに弁護するには、神性についての知と真理そのものとで十分だからである。
Divinarum Institutiones 3.13.15
Vellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis surgere, ut vir eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur, primum, quidnam sit, quod laudandum putet, qui vituperat id studium, quod vocatur philosophia; deinde, neque illam esse artem, qua virtus et justitia discatur, nec aliam ullam, sicut putavit; postremo, quoniam est virtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris: quod ille non audiendi discendique gratia quaerebat.
PL 6, 385Bそれゆえ私は、キケロがしばらくの間冥界から立ち帰り、あの最も雄弁な人物が、雄弁ならぬ卑小な人間から教えを受けることを望みたい。第一に、哲学と呼ばれるかの探究を非難する者が、では何を賞賛に値すると考えているのかを。第二に、徳と正義とを学びうる技芸はあの哲学ではなく、また——彼自身がそう考えたとおり——他のいかなる技芸でもないことを。第三に、徳についての教えがあるからには、彼の言うあの学び方から離れてしまえば、それをどこに求めればよいのかを。もっとも彼は、聞き学ぶために問うていたのではなかったのだが。
Divinarum Institutiones 3.13.16
A quo enim posset audire, cum sciret id nemo? Sed ut in causis facere solebat, interrogatione voluit urgere, ad confessionemque perducere; tanquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra virtutis.
PL 6, 386Aというのも、誰もそれを知らないのであれば、彼は誰から聞くことができたであろうか。しかし彼は、法廷でいつもそうしていたように、問いによって相手に迫り、自白へと追い込もうとしたのである。哲学が徳の教師であることを妨げうる答えなど、まったくありえないと確信していたかのように。
Divinarum Institutiones 3.13.17
Quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est, ad eam ipsam conversa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere jactaret. « O vitae philosophia dux, inquit, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum: quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
PL 6, 386A実に彼は『トゥスクルム荘対談集』において、まさに哲学そのものに向けて言葉を転じ、まるで演説調の語り口を誇示するかのように、あからさまにこう言明している。「おお、生の導き手たる哲学よ、おお、徳を探し求め、悪徳を追い払う者よ、汝なくして、我々だけでなく、そもそも人間の生そのものが、いったい何でありえたであろうか。
Divinarum Institutiones 3.13.18
Tu inventrix legum, tu magistra morum ac disciplinae fuisti. » Quasi vero aliquid per se ipsa sentiret, ac non potius ille laudandus esset, qui eam tribuit.
PL 6, 386B汝こそ諸法の発見者であり、汝こそ道徳と規律の教師であった。」あたかも哲学そのものが何かを感じ取ってでもいるかのようであるが、称賛されるべきはむしろそれを人に与えた方ではないのか。
Divinarum Institutiones 3.13.19
Potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quia sine his rebus vita constare non possit; in quibus ut sensus, ita beneficii nihil est. Atqui ut illa corporis alimenta sunt, sic animae, sapientia.
PL 6, 386B同じやり方で、彼は食物や飲み物にも感謝を捧げることができたであろう。これらなしには生が成り立たないからである。しかしそれらには、感覚がないのと同様、恩恵というものもまったくない。ところで、それらが肉体の糧であるように、知恵は魂の糧なのである。