Divinarum Institutiones 2.15.1
De inquinatione angelorum, et duobus generibus daemonum. Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, providens Deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio terrae dederat potestatem, vel corrumperet homines, vel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus quia liberum arbitrium erat datum, praecepit, ante omnia, ne, terrae contagione maculati, substantiae coelestis amitterent dignitatem.
PL 6, 329B天使たちの汚れについて、そして悪霊の二種族について。さて、人間の数が増え始めると、神は、初めから地上の権力を与えていた悪魔が、その欺きによって人間を堕落させたり、かつて初めに行ったように人間を滅ぼしたりすることのないようにと配慮し、人類を守り育てるために天使たちを遣わした。天使たちには自由意志が与えられていたので、神は何よりもまず、地上の汚れに染まって天上の実体の尊厳を失うことのないようにと命じた。
Divinarum Institutiones 2.15.2
Scilicet id eos facere prohibuit, quod sciebat esse facturos, ut veniam sperare non possent. Itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad vitia pellexit, et mulierum congressibus inquinavit.
PL 6, 329Bすなわち神は、彼らがしようとすることを知りながら、まさにそのことをすることを禁じた。彼らが赦しを望むことのできぬようにするためである。こうして天使たちが人間たちのもとに留まっていると、かの地上の最も欺瞞に満ちた支配者は、慣れ親しむことそのものによって次第に彼らを悪徳へと誘い込み、女たちとの交わりによって彼らを汚した。
Divinarum Institutiones 2.15.3
Tum in coelum ob peccata, quibus se immerserant, non recepti, ceciderunt in terram. Sic eos diabolus ex angelis Dei suos fecit satellites, ac ministros.
PL 6, 330Bそのとき彼らは、身を沈めた罪のゆえに天に受け入れられず、地に落ちた。こうして悪魔は、神の天使たちであった彼らを、自らの手下・僕とした。
Divinarum Institutiones 2.15.4
Qui autem sunt ex his procreati, quia neque angeli, neque homines fuerunt, sed mediam quamdam naturam gerentes (Vid. S. Aug. de Civit. Dei, lib. VIII, cap. 14), non sunt ad inferos recepti, sicut in coelum parentes eorum.
PL 6, 331A彼らから生まれた者たちは、天使でもなく人間でもなく、いわば中間のある本性を帯びていたので(アウグスティヌス『神の国』第8巻14章参照)、彼らの親が天に受け入れられなかったのと同様に、彼らもまた冥界に受け入れられなかった。
Divinarum Institutiones 2.15.5
Ita duo genera daemonum facta sunt, unum coeleste, alterum terrenum. Hi sunt immundi spiritus, malorum, quae geruntur, auctores, quorum idem diabolus est princeps. Unde Trismegistus illum δαιμονιάρχεν vocat.
PL 6, 331Aこうして悪霊には二つの種族が生じた。一つは天に由来する種族、もう一つは地に由来する種族である。これらは穢れた霊であり、行われる悪事の創始者であって、彼らの首領はほかならぬ悪魔である。それゆえトリスメギストスは彼を δαιμονιάρχεν〔悪霊の長〕〔底本の語形は δαιμονιάρχεν で、主格とも正規の対格 δαιμονιάρχην とも合わない。底本のまま写した〕と呼ぶ。
Divinarum Institutiones 2.15.6
Daemonas autem grammatici dictos aiunt, quasi δαήμονας, id est, peritos, ac rerum scios, hos enim putant deos esse.
PL 6, 331A文法家たちは、ダイモーン(daemon)という名は、あたかも δαήμονας、すなわち「熟達した者」「物事に通じた者」であるかのように呼ばれたのだと言う。彼らはこれらを神々だと考えているのである。
Divinarum Institutiones 2.15.7
Sciunt illi quidem futura multa (Vid. S. Aug. de Civitate Dei, lib. IX, cap. 20), sed non omnia, quippe quibus penitus consilium Dei scire non liceat: et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare. Eos poetae et sciunt esse daemonas, et loquuntur.
PL 6, 331A彼らは確かに未来の多くのことを知っている(アウグスティヌス『神の国』第9巻20章参照)が、すべてを知るわけではない。神の御計画をことごとく知ることは、彼らにはまったく許されていないからである。それゆえ彼らは、答えを曖昧な結末に落ち着くよう按配するのを常とする。詩人たちもまた、彼らがダイモーンであることを知っており、そう語っている。
Divinarum Institutiones 2.15.8
Hesiodus ita tradit: Οἱ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς, Ἐσθλοὶ, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων.
PL 6, 331Bヘシオドスはこう伝えている。 「彼らはダイモーンなり、偉大なるゼウスの計らいによりて、 善きものにして、地上のもの、死すべき人間たちの守護者なり」
Divinarum Institutiones 2.15.9
Quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi Deus miserat: sed ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se videri volunt, ut ipsi colantur, et Deus non colatur. Philosophi quoque de his disserunt.
PL 6, 332Aこう言われたのは、神が彼らを人類の守護者として遣わしていたからである。しかし彼ら自身は、人間を滅ぼす者でありながら、なお守護者と見られることを望む。それは自分たちが崇拝され、神が礼拝されないようにするためである。哲学者たちもまた彼らについて論じている。
Divinarum Institutiones 2.15.10
Nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est. Et Socrates esse circa se assiduum daemona loquebatur, qui sibi puero adhaesisset, cujus arbitrio et nutu sua vita regeretur.
PL 6, 332A実際プラトンも『饗宴』において彼らの本性を描き表そうと試みた。そしてソクラテスは、自分に少年の頃から付き添う一つのダイモーンが常にそばにいると語っていた。彼の一生は、そのダイモーンの意志と合図によって導かれていたのである。
Divinarum Institutiones 2.15.11
Magorum quoque ars omnis ac potentia horum aspirationibus constat, a quibus invocati, visus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt; ut non videant ea quae sunt, et videre se putent illa quae non sunt.
PL 6, 332Aまた魔術師たちのあらゆる技と力は、これら悪霊の霊感によって成り立っている。彼らは呼び出されると、人間の視覚をくらます幻惑によって欺き、実在するものを見えなくし、実在しないものを見ていると思い込ませる。
Divinarum Institutiones 2.15.12
Hi, ut dico, spiritus contaminati ac perditi per omnem terram vagantur, et solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur.
PL 6, 332Aこれら、私が言うように、汚され滅びた霊どもは全地をさまよい歩き、人間を滅ぼすことによって、自らの破滅の慰めを得ようとする。
Divinarum Institutiones 2.15.13
Itaque omnia insidiis, fraudibus, dolis, erroribus complent; adhaerent enim singulis hominibus, et omnes ostiatim domos occupant, ad sibi geniorum nomen assumunt: sic enim latino sermone daemonas interpretantur.
PL 6, 332Bこうして彼らはあらゆるものを謀略と欺瞞と姦計と誤りで満たす。彼らは一人一人の人間に取り付き、家々を戸口ごとに残らず占拠し〔底本は ad sibi。ad では構文が取れないので、ac と読んだ〕、自らに「ゲニウス」という名を与える。ラテン語ではダイモーンをこのように訳すからである。
Divinarum Institutiones 2.15.14
Hos in suis penetralibus consecrant: his quotidie merum profundunt; et scientes, daemonas venerantur, quasi terrestre deos, et quasi depulsores malorum, quae ipsi faciunt et irrogant.
PL 6, 333A彼らは、この者たち(ゲニウスたち)を自分の家の奥に奉献し、日ごとに混ぜ物のないぶどう酒を注ぐ。そして彼らが悪霊であると知りながら、あたかも地上の神々であるかのように、また自分たち自身が引き起こし加える災いを追い払う者であるかのように、悪霊に崇敬を払う。
Divinarum Institutiones 2.15.15
Qui quoniam sunt spiritus tenues, et incomprehensibiles, insinuant se corporibus hominum, et occulte in visceribus operati, valetudinem vitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.
PL 6, 333A彼らは希薄で捉えがたい霊であるから、人間の肉体の中に忍び入り、密かに内臓の中で働いて、健康を損ない、病を引き起こし、夢によって心を脅かし、狂乱によって精神を揺さぶる。こうして人間たちを、これらの災いによって自分たち悪霊の助けにすがるよう仕向けるのである。