Divinarum Institutiones 4.27.1
De mirandis per Crucis virtutem effectis, ac de Daemonibus. Nunc satis est, hujus signi potentia quantum valeat, exponere. Quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui viderit quatenus adjurati per Christum de corporibus, quae obsederint, fugiant.
PL 6, 531A十字架の力によって行われる驚異について、また悪霊について。今はこのしるしがどれほどの力を持つかを説くだけで十分である。このしるしが悪霊どもにとってどれほどの恐怖であるかは、キリストの名によって厳命されると、悪霊が取り憑いた身体からどれほど逃げ去るかを見た者ならば知るであろう。
Divinarum Institutiones 4.27.2
Nam sicut ipse, cum inter homines ageret, universos daemones verbo fugabat; hominumque mentes emotas, et malis incursibus furiatas, in sensus pristinos reponebat: ita nunc sectatores ejus eosdem spiritus inquinatos de hominibus, et nomine magistri sui, et signo passionis excludunt.
PL 6, 532Aなぜなら、かの方が人々のあいだに交わっておられたとき、御言葉一つですべての悪霊を追い払い、悪しき侵入によって狂乱し乱された人々の心を元の分別へと戻されたのと同じように、いま、かの方の従者たちも、その師の名と受難のしるしとによって、同じ穢れた霊どもを人々から追い出しているからである。
Divinarum Institutiones 4.27.3
Cujus rei non difficilis est probatio. Nam cum diis suis immolant, si assistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant. Nec responsa potest consultus reddere vates. Et haec saepe causa praecipua justitiam persequendi malis regibus fuit.
PL 6, 532Aこのことの証明は難しくない。なぜなら、彼らが自分たちの神々に犠牲を捧げるとき、額にしるしを付けた者がその場に居合わせれば、祭儀はどうしても成就しないからである。予言者は問われても神託を返すことができない。そしてこのことこそ、しばしば、悪しき王たちが正義を迫害する主要な原因となったのである。
Divinarum Institutiones 4.27.4
Cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere.
PL 6, 532A実に、我々の側の者である従者たちのうちの或る者たちが、主人たちが犠牲を捧げる場に居合わせ、額にしるしを付けたことで、主人たちの神々を追い払い、神々が犠牲獣の内臓に未来を描き出すことができないようにしたことがあったからである。
Divinarum Institutiones 4.27.5
Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecant, conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent Dei templum, seque vero sacrilegio contaminarent, quod gravissimis persequentium poenis expiaretur.
PL 6, 532B腸卜官たちはこれに気づくと、自分たちが〔犠牲獣を〕切り分けて捧げている当の悪霊どもに煽られて、涜聖の者どもが祭儀に立ち会っていると訴え、自分たちの皇帝たちを激昂させて神の神殿を攻め落とさせ、自らを真実の冒瀆によって穢すに至った。それは、迫害者たちに下る最も重い刑罰によって償われることになるものであった。
Divinarum Institutiones 4.27.6
Nec tamen ex hoc ipso caeci homines intelligere possunt, aut hanc esse veram religionem, cui ad vincendum tanta vis inest, aut illam falsam, quae subsistere, aut congredi non potest.
PL 6, 533Aしかし、盲目な人々はこのことからさえも、これほどの勝利の力を宿すこちらこそ真の宗教であり、持ちこたえることも立ち向かうこともできないあちらこそ偽りの宗教であることを理解できないのである。
Divinarum Institutiones 4.27.7
Sed aiunt, hoc deos non metu, verum odio facere; quasi quisquam possit odisse nisi eum, qui aut noceat, aut possit nocere. Immo vero congruens majestati fuit, ut eos, quos oderant, praesentibus poenis afficerent potius, quam fugerent.
PL 6, 533Aしかし彼らは、神々がこれを行うのは恐れからではなく憎しみからだと言う。あたかも、害を加える者、あるいは害を加えうる者でなければ、誰かを憎むことなどできないかのように。それどころか、彼らが憎む者たちを、逃げ去るよりもむしろその場で罰する方が、〔神々の〕威厳にふさわしかったはずである。
Divinarum Institutiones 4.27.8
Sed quoniam neque accedere ad eos possunt, in quibus coelestem notam viderint, nec iis nocere, quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus; lacessunt eos per homines, et manibus persequuntur alienis: quos profecto si esse confitentur, vicimus.
PL 6, 533Aしかし彼らは、天のしるしを認めた者たちに近づくこともできず、不滅のしるしによって難攻不落の城壁のごとく守られた者たちに害を加えることもできないので、人間を介してこれを挑発し、他人の手によって追い立てるのである。だが、もし彼らがこの〔悪霊が〕存在することを認めるならば、我々の勝利は確かなものとなる。
Divinarum Institutiones 4.27.9
Necesse est enim veram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum novit, et astuciam intelligit, et vim retundit, et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit. Si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur.
PL 6, 533Bなぜなら、悪霊どもの理を知り、その狡知を見抜き、その力を挫き、霊的な武具によって彼らを制圧し、屈服させて己に服させるこの宗教こそ、真の宗教でなければならないからである。もし彼らがこれを否定するならば、詩人や哲学者たちの証言によって論駁されるであろう。
Divinarum Institutiones 4.27.10
Quod si esse, et malos esse, inficias non eunt, quid superest, nisi ut alios dicant esse deos, alios daemones?
PL 6, 533Bしかし、悪霊が存在すること、そして悪しき者であることを否定しないならば、彼らはある者を神々、ある者を悪霊と呼ぶよりほかに、何が残っているだろうか。
Divinarum Institutiones 4.27.11
Exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid execrandum sit; habeantne inter se aliquod consortium, an vero inimici sint.
PL 6, 533Bそれならば、彼らは我々に両者の種類の違いを説明するがよい。何を崇拝すべきで、何を忌み嫌うべきかを我々が知るために。両者が互いに何らかの結びつきを持つのか、それとも敵対しているのかを。
Divinarum Institutiones 4.27.12
Si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus? aut quomodo utriusque generis honorem cultumque miscebimus? Si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent, aut dii daemones fugare non possunt?
PL 6, 533Bもし彼らが何らかの結びつきによって繋がっているならば、我々はどうやって両者を見分けるのか。あるいは、両方の種類への敬意と崇拝をどのように混ぜ合わせるのか。だが、もし彼らが敵対しているならば、なぜ悪霊は神々を恐れず、あるいは神々は悪霊を追い払うことができないのか。
Divinarum Institutiones 4.27.13
Ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit, effertur, insanit: ducamus hunc in Jovis optimi maximi templum; vel, quia sanare homines Jupiter nescit, in Aesculapii vel Appollinis fanum.
PL 6, 533C見よ、ある者が悪霊の煽動によって正気を失い、我を忘れ、狂乱するとしよう。この者を至高至善のユピテルの神殿へ連れて行くがよい。あるいは、ユピテルは人を癒す術を知らないから、アエスクラピウスかアポロの神域〔底本の綴りは Appollinis。Apollinis と取った〕へ連れて行くがよい。
Divinarum Institutiones 4.27.14
Jubeat utriuslibet sacerdos, dei sui nomine, ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest. Quae igitur vis deorum est, si subjectos sibi daemonas non habent? At vero iidem daemones, adjurati per nomen Dei veri protinus fugiunt.
PL 6, 534Aそのいずれの祭司であれ、自らの神の名において、あの害をなす霊が人から出て行くよう命じるがよい。それはどうしても叶わない。とすれば、悪霊を己に服させていないならば、神々の力とは一体何であろうか。ところがその同じ悪霊どもは、真の神の名によって厳命されるや、たちどころに逃げ去るのである。
Divinarum Institutiones 4.27.15
Quae ratio est, ut Christum timeant, Jovem autem non timeant, nisi quod iidem sunt daemones, quos vulgus deos esse opinatur?
PL 6, 534A民衆が神々だと思い込んでいるのが、実はまさにその悪霊どもだからでなければ、彼らがキリストを恐れながらユピテルを恐れないのには、いかなる理由があろうか。
Divinarum Institutiones 4.27.16
Denique si constituatur in medio et is, quem constat incursum daemonis perpeti, et Delphici Apollinis vates, eodem modo Dei nomen horrebunt; et tam celeriter excedet de vate suo Apollo, quam ex homine spiritus ille daemoniacus, et adjurato fugatoque deo suo, vates in perpetuum conticescet.
PL 6, 534A実に、悪霊の憑依を受けていることが明らかな者と、デルポイのアポロの予言者とを共に真ん中に立たせてみるがよい。両者は同じように神の御名に慄くであろう。そして、あの悪霊的な霊が人から出て行くのと同じ速さで、アポロもその予言者から出て行き、自らの神を厳命によって追い払われた予言者は、永遠に沈黙するに至るであろう。
Divinarum Institutiones 4.27.17
Ergo iidem sunt daemones, quos fatentur execrandos esse, iidem dii, quibus supplicant. Si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Jovem daemonibus aggregavit: sed et aliis poetis ac pbilosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant; quorum alterum verum, alterum falsum est.
PL 6, 534Bしたがって、彼らが忌み嫌うべきものと認める悪霊と、彼らが嘆願する神々とは、同じものなのである。我々を信じるべきでないと思うならば、あの至高のユピテルを悪霊の仲間に加えたホメロスを信じるがよい。あるいは、同じものをあるときは悪霊、あるときは神々と呼ぶ他の詩人や哲学者たち〔底本は pbilosophis。philosophis と読む〕を信じるがよい。そのいずれか一方は真であり、他方は偽である。
Divinarum Institutiones 4.27.18
Illi enim nequissimi spiritus, ubi adjurantur, ibi se daemonas confitentur; ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant, et avocent a veri Dei notione, per quam solam potest mors aeterna vitari.
PL 6, 534B実に、あの極めて悪しき霊どもは、厳命されるところでは自らが悪霊であることを告白し、崇拝されるところでは自らが神であると偽るのである。それは人々に誤りを送り込み、これによってのみ永遠の死を免れうる真の神の認識から人を遠ざけるためである。
Divinarum Institutiones 4.27.19
Iidem sunt, qui dejiciendi hominis causa, varios sibi cultus per diversa regionum condiderunt, mentitis tamen assumptisque nominibus, ut fallerent.
PL 6, 534B人を堕落させるために、諸地方に応じてさまざまな崇拝の形を自分たちのために打ち立てたのも、彼ら同じ者どもである。ただし、欺くために偽りの名を騙って身にまとったのである。
Divinarum Institutiones 4.27.20
Nam quia divinitatem per seipsos affectare non poterant, adsciverunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum vindicarent. Qui error discuti potest, et in lucem veritatis protrahi.
PL 6, 534Bなぜなら、彼らは自らの力だけでは神性を僭称することができなかったので、有力な王たちの名を身に帯び、その名目のもとで神々の栄誉を己に得ようとしたのである。この誤りは論破することができ、真理の光のもとに引き出すことができる。
Divinarum Institutiones 4.27.21
Nam si quis studet altius inquirere, congreget eos, quibus peritia est ciere ab inferis animas. Evocent Jovem, Neptunum, Vulcanum, Mercurium, Appollinem, patremque omnium Saturnum. Respondebunt ab inferis omnes, et interrogati loquentur, et de se ac Deo fatebuntur.
PL 6, 535Aもし誰かがより深く探求しようと望むならば、冥界から魂を呼び出す技に長けた者たちを集めるがよい。彼らにユピテル、ネプトゥヌス、ウルカヌス、メルクリウス、アポロ、そして万物の父サトゥルヌスを呼び出させるがよい。すべての者が冥界から応え、問われれば語り、自分自身についても神についても告白するであろう。
Divinarum Institutiones 4.27.22
Post haec evocent Christum, non aderit, non apparebit; quia non amplius quam biduo apud inferos fuit. Quid hac probatione certius proferri potest?
PL 6, 535Aその後、彼らにキリストを呼び出させてみるがよい。キリストは現れず、姿を見せることもないであろう。なぜなら、キリストが冥界にあったのはわずか二日にすぎなかったからである。この証明よりも確かなものを、いったい何を示すことができようか。
Divinarum Institutiones 4.27.23
Ego vero non dubito, quin ad veritatem Trismegistus hac aliqua ratione pervenerit, qui de Deo Filio locutus est multa, quae divinis continentur arcanis.
PL 6, 535A私自身は、トリスメギストスが何かこのような仕方で真理に到達したことを疑わない。彼は神の子について、神的な秘密のうちに含まれる多くのことを語ったのである。