ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XXIX 第IV巻 第XXIX章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 538A · 16 sectiones

Divinarum Institutiones 4.29.1

1

De religione christiana, et de Jesu cum Patre conjunctione. Fortasse quaerat aliquis, quomodo, cum Deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse asseveremus, Deum Patrem et Deum Filium: quae asseveratio plerosque in maximum impegit errorem.

PL 6, 538A

キリスト教という宗教について、また、イエスと父との結びつきについて。おそらく誰かは問うであろう。我々は唯一の神を礼拝すると言いながら、なお父なる神と子なる神という二つが存在すると主張するのはどういうことか、と。この主張は多くの人々を最大の誤りへと突き落としてきた。

Divinarum Institutiones 4.29.2

2

Quibus cum probabilia videantur esse, quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum, et mortalem Deum fateamur. De mortalitate jam diximus: nunc de unitate doceamus.

PL 6, 538A

彼らには、我々の言うことがもっともらしく思われながらも、我々がもう一つの、しかも死すべき神を認めているというこの一点において、我々の議論がよろめいていると考えられている。死すべきことについてはすでに述べた。いまは一性について説き明かそう。

Divinarum Institutiones 4.29.3

3

Cum dicimus Deum Patrem, et Deum Filium, non diversum dicimus, nec utrumque secernimus; quia nec Pater sine Filio esse potest, nec Filius a Patre secerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari, nec Filius potest sine Patre generari.

PL 6, 538A

我々が父なる神、子なる神と言うとき、我々は別のものを言っているのではなく、両者を切り離してもいない。なぜなら、父は子なしにはあり得ず、子は父から切り離され得ないからである。実に、父は子なしには父と呼ばれ得ず、子もまた父なしには生まれ得ないのである。

Divinarum Institutiones 4.29.4

4

Cum igitur et Pater Filium faciat, et Filius Patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo rivus; ille tamquam sol, hic quasi radius a sole porrectus.

PL 6, 538C

したがって、父が子を子たらしめ、子が父を父たらしめるのであるから、両者には一つの心、一つの霊、一つの実体がある。しかし、父はいわば溢れ出る泉であり、子はそこから流れ出る川である。父はいわば太陽であり、子はいわば太陽から放たれる光線である。

Divinarum Institutiones 4.29.5

5

Qui quoniam summo Patri et fidelis, et carus est, non separatur: sicut nec rivus a fonte, nec radius a sole; quia et aqua fontis in rivo est, et solis lumen in radio: aeque nec vox ab ore sejungi, nec virtus, aut manus a corpore divelli potest.

PL 6, 539A

子は至高の父に対して忠実であり、かつ愛される者であるがゆえに、切り離されることがない。それはちょうど、川が泉から、光線が太陽から切り離されないのと同じである。なぜなら、泉の水は川のうちにあり、太陽の光は光線のうちにあるからである。同様に、声が口から切り離され得ず、力も手も肉体から引き離され得ないのである。

Divinarum Institutiones 4.29.6

6

Cum igitur a prophetis idem manus Dei, et virtus, et sermo dicatur, utique nulla discretio est; quia et lingua sermonis ministra, et manus in qua est virtus, individuae sunt corporis portiones. Propiore uti exemplo libet.

PL 6, 539A

したがって、預言者たちによって同じ方が神の手とも、力とも、言葉とも呼ばれるのであるから、そこには何の区別もない。なぜなら、言葉に仕える舌も、力の宿る手も、肉体から切り離すことのできない部分だからである。もっと身近な例を用いるとしよう。

Divinarum Institutiones 4.29.7

7

Cum quis habet filium, quem unice diligit; qui tamen sit in domo, et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, civili tamen jure et domus una, et unus dominus nominatur.

PL 6, 539A

誰かが、この上なく愛する息子を持っているとしよう。その息子は家のうちに、父の手のうちにあり、たとえ父がこの子に主人という名と権力とを譲り渡していたとしても、市民法上は家は一つであり、主人も一人と呼ばれるのである。

Divinarum Institutiones 4.29.8

8

Sic hic mundus una Dei domus est; et Filius ac Pater, qui unanimes incolunt mundum, Deus unus, quia et unus est tamquam duo, et duo tamquam unus.

PL 6, 539B

同様に、この世界は神の一つの家である。そして、心を一つにしてこの世界に住まう子と父とは、一なる神である。なぜなら、一でありながら二であるかのようであり、二でありながら一であるかのようだからである。

Divinarum Institutiones 4.29.9

9

Neque id mirum, cum et Filius sit in Patre, quia Pater diligit Filium, et Pater in Filio, quia voluntati Patris fideliter paret, nec unquam, faciat aut fecerit, nisi quod Pater aut voluit, aut jussit.

PL 6, 539B

これは何ら不思議なことではない。子は父のうちにある。それは父が子を愛するからである。そして父は子のうちにある。それは子が父の御旨に忠実に従い、父が望み、あるいは命じたこと以外は、いまだかつて行ったことも、これから行うこともないからである。

Divinarum Institutiones 4.29.10

10

Denique unum Deum esse tam patrem, quam filium, Esaias in illo exemplo, quod superius posuimus, ostendit, cum diceret: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est; et non est alius Deus praeter te.

PL 6, 539B

実に、父も子も等しく一なる神であることを、預言者イザヤは、我々が先に挙げたあの例のうちで、こう語って示している。「彼らは汝を礼拝し、汝のうちに祈るであろう。汝のうちに神がいますからである。汝のほかに神はいない。」

Divinarum Institutiones 4.29.11

11

Sed et alio loco similiter ait: Sic dicit Deus rex Israel; et qui eruit eum Deus aeternus: Ego primus, et ego novissimus; et praeter me non est Deus.

PL 6, 539B

また別の箇所でも同様にこう言っている。「イスラエルの王なる神、そして彼を〔冥界から〕救い出した永遠の神は、こう言われる。私は初めであり、私は終わりである。私のほかに神はいない。」

Divinarum Institutiones 4.29.12

12

Cum duas Personas proposuisset, Dei regis, id est, Christi; et Dei Patris, qui eum post passionem ab inferis excitavit, sicut ostendisse diximus Oseam prophetam, qui ait: Et de manu inferorum eruam eum: tamen ad utramque Personam referens, intulit, Et praeter me non est Deus, cum posset dicere praeter nos: sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.

PL 6, 539C

〔預言者は〕二つの位格、すなわち王なる神、つまりキリストと、受難ののちに彼を冥界からよみがえらせた父なる神という位格とを示しておきながら——これは我々が先に示したように、預言者ホセアが『私は彼を冥界の手から救い出すであろう』と言ったとおりである——それでもなお、両方の位格に関わらせて『私のほかに神はいない』と続けたのであり、『我々のほかに』と言うこともできたはずである。しかし、これほど大きな結びつきを複数形によって分離することは許されなかったのである。

Divinarum Institutiones 4.29.13

13

Unus est enim solus, liber, Deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum; et in eo simul et Filius, et omnia continentur.

PL 6, 540A

なぜなら、至高の神はただ一人、自由であり、始まりを持たない。それは神自身が万物の始まりだからである。そしてこの方のうちに、子も万物もともに含まれているのである。

Divinarum Institutiones 4.29.14

14

Quapropter cum mens et voluntas alterius in altero sit, vel potius una in utroque, merito unus Deus uterque appellatur, quia quidquid est in Patre, ad Filium transfluit, et quidquid in Filio, a Patre descendit.

PL 6, 540A

それゆえ、一方の心と意志が他方のうちにあり、というよりむしろ両者において一つであるがゆえに、両者は当然にも一つの神と呼ばれるのである。なぜなら、父のうちにあるものはことごとく子へと流れ込み、子のうちにあるものはことごとく父から下るからである。

Divinarum Institutiones 4.29.15

15

Non potest igitur ille summus, ac singularis Deus nisi per Filium coli. Qui solum Patrem se colere putat, sicut Filium non colit, ita ne Patrem quidem.

PL 6, 540A

したがって、かの至高にして唯一なる神は、子を通してでなければ礼拝され得ない。自分は父のみを礼拝していると思う者は、子を礼拝していないのと同様に、実は父さえも礼拝していないのである。

Divinarum Institutiones 4.29.16

16

Qui autem Filium suscipit, et nomen ejus gerit, is vero cum Filio simul et Patrem colit, quoniam legatus, et nuntius, et sacerdos summi Patris est Filius. Hic templi maximi janua est, hic lucis via, hic dux salutis, hic ostium vitae.

PL 6, 540A

しかし、子を受け入れ、その名を身に帯びる者は、子とともに父をも礼拝しているのである。なぜなら、子は至高なる父の使者であり、告知者であり、祭司だからである。この方こそ、この上なく大いなる神殿の門であり、光への道であり、救いの導き手であり、命の扉である。