Divinarum Institutiones 5.24.1
De ultione divina in Christianorum tortores. Quidquid ergo adversum nos mali principes moliuntur, fieri ipse permittit.
PL 6, 633Aキリスト教徒を拷問する者どもに対する神の報復について。それゆえ、悪しき皇帝たちが我々に対して企てることは何であれ、神御自らがそれが起こるのをお許しになる。
Divinarum Institutiones 5.24.2
Et tamen injustissimi persecutores, quibus Dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent impune laturos, quia indignationis adversus nos ejus quasi ministri fuerunt.
PL 6, 633Aしかし、神の御名を侮辱と嘲弄の的とした、この上なく不義な迫害者どもは、我々に対する神の憤りのいわば僕であったからといって、罰を免れると思うべきではない。
Divinarum Institutiones 5.24.3
Punientur enim judicio Dei, qui, accepta potestate, supra humanum modum fuerint abusi, et insultaverint etiam Deo superbius, ejusque nomen aeternum vestigiis suis subjecerint impie nefarieque calcandum.
PL 6, 633Aなぜなら、権力を与えられながら人間の分を超えてそれを濫用し、神に対してすら高慢にも侮辱を加え、神の永遠の御名を不敬虔にも極悪にも自分の足の下に踏みにじった者どもは、神の裁きによって罰せられるであろうから。
Divinarum Institutiones 5.24.4
Propterea vindicaturum se in eos celeriter pollicetur, et exterminaturum bestias malas de terra.
PL 6, 633Aそれゆえ、神は速やかに彼らに報復すること、また悪しき猛獣どもを地上から根絶やしにすることを約束される。
Divinarum Institutiones 5.24.5
Sed idem, quamvis populi sui vexationes et hic in praesenti soleat vindicare; tamen jubet nos expectare patienter illum coelestis judicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret, aut puniat.
PL 6, 633Aしかし同じ神は、御自身の民が受ける苦しみを、この現世においてすでにしばしば報復されるとはいえ、我々にはあの天の裁きの日を忍耐をもって待つよう命じられる。その日、神御自らが各人をその行いに応じて讃え、あるいは罰せられるであろう。
Divinarum Institutiones 5.24.6
Quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore, quos sic obterunt. Veniet, veniet rabiosis et voracibus lupis merces sua, qui justas et simplices animas, nullis facinoribus admissis, excruciaverunt.
PL 6, 633Aそれゆえ、瀆聖的な魂どもは、自分たちがこのように踏みにじる者たちが、蔑まれたまま報復されずに終わると期待すべきではない。狂暴で貪欲な狼どもには、その報いが来る、必ず来るのである――何の犯罪も犯していない、正しく素朴な魂を責め苛んだ、その報いが。
Divinarum Institutiones 5.24.7
Nos tantummodo laboremus, ut ab hominibus nihil aliud in nobis, nisi sola justitia puniatur. Demus operam totis viribus, ut mereamur a Deo simul, et ultionem passionis, et praemium.
PL 6, 633A我々はただ、人間によって我々のうちに罰せられるものが、正義以外の何ものでもないよう努めればよい。全力を尽くして励もう、我々が神から、受難への報復と報いとを共に受けるに値する者となるように。