Divinarum Institutiones 5.22.1
De furore daemonum in Christianos, et errore infidelium. Non ergo ideo adversus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis: sed quia veritas penes nos est, quae (ut est verissime dictum) odium parit. Quid igitur existimabimus, nisi nescire illos quid patiantur?
PL 6, 633Aキリスト教徒に対する悪霊どもの狂暴、および不信者の誤りについて。それゆえ、彼らが我々に対して狂い立つのは、神々が我々によって崇拝されないからではなく、真理が我々のもとにあるからである。そして真理は――まことに至言と言うべきことに――憎悪を生むのである。ならば我々は、彼らが自分の身に何が起きているのかを知らずにいるのだ、と考えるほかにあるまい。
Divinarum Institutiones 5.22.2
Pergitur enim caeco et irrationabili furore; quem nos videmus, illi nesciunt. Non enim ipsi homines persequuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent: sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus veritas et nota est, et invisa, insinuant se mentibus eorum, et instigant nescios in furorem.
PL 6, 633A事は盲目にして不合理な狂暴によって進められているのであり、我々にはそれが見えているが、彼らは知らずにいる。というのも、無実の者たちに対して怒るべき理由を持たない人間たち自身が迫害しているのではなく、真理を知りながらそれを憎んでいる、あの穢れ果て堕落した霊どもが、彼らの心に忍び込み、何も知らぬ彼らを狂暴へと駆り立てているのである。
Divinarum Institutiones 5.22.3
Hi enim quamdiu pax est in populo Dei, fugitant justos, et pavent; et cum corpora hominum occupant, animasque divexant, adjurantur ab his, et nomine Dei veri fugantur.
PL 6, 633A彼らは、神の民のうちに平和がある限り、義人たちを避け、恐れる。そして人間の肉体を占拠し、魂を苦しめるときには、この義人たちによって神の名にかけて厳命され、真の神の名によって追い払われるのである。
Divinarum Institutiones 5.22.4
Quo audito tremunt, exclamant, et uri se verberarique testantur; et interroganti, qui sint quando venerint, quomodo in hominem irrepserint, confitentur. Sic extorti et excruciati virtute divini nominis, exsolantur.
PL 6, 633Aこれを聞くと彼らは震え、叫び声をあげ、自分が焼かれ鞭打たれていると証言する。そして、自分が何者であるか、いつ来たのか、どのようにして人間の内に忍び入ったのかを尋ねられれば、告白する。かくして神の御名の力によって拷問され責め苛まれた末に、彼らは退散する。
Divinarum Institutiones 5.22.5
Propter haec verbera et minas, sanctos et justos viros semper oderunt. Et quia per se nocere his nihil possunt, publicis eos odiis persequuntur, quos sibi graves sentiunt; exercentque saevitiam quam violentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem, aut, si id efficere non quiverint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere.
PL 6, 633Aこの鞭打ちと脅しゆえに、彼らは聖なる義人たちを常に憎む。そして自分自身の力では彼らに害を加えることができないため、自分たちにとって厄介だと感じる者どもを、公の憎悪によって迫害する。そして可能な限り激しく残虐さを振るい、苦痛によって彼らの信仰を弱めようとするか、それがかなわなければ、彼らの悪事を抑えうる者が誰もいなくなるように、地上から完全に取り除こうとするのである。
Divinarum Institutiones 5.22.6
Non me fugit quid responderi e contrario possit. Cur ergo Deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur; nec cultores suos aut vindicat, aut tuetur?
PL 6, 633Aこれに対してどのような反論がなされうるか、私は見過ごしてはいない。〔曰く〕――では、お前が万物を支配する方、万物の主であると告白する、あの唯一の神、あの偉大な神は、なぜこのようなことが起こるのを許し、御自身の礼拝者たちを守りも、報復もしないのか、と。
Divinarum Institutiones 5.22.7
Cur denique qui eum non colunt, et opulenti, et potentes, et beati sunt, et honoribus regnoque potiuntur; eosque ipsos ditioni suae ac potestati subjectos habent? Reddenda et hujus rei ratio est, ne quid remaneat erroris.
PL 6, 633Aさらに、神を礼拝しない者どもが、富み栄え、権勢を誇り、幸いに暮らし、栄誉と王権とをほしいままにし、その者たち自身をも自分の支配と権力のもとに服させているのはなぜか、と〔問われるであろう〕。この点についても理由を示さねばならない。誤りが少しも残らないように。
Divinarum Institutiones 5.22.8
Nam in primis haec causa est cur existimetur religio Dei vim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent: quibus quia carere justos vident, et affluere injustos, et Dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant veros, quoniam cultores eorum, et divitiis, et honoribus, et regnis fruantur.
PL 6, 633Aまず第一に、神の宗教には力がないと考えられる理由はこうである。すなわち人々は、心の配慮とは何ら関わりのない地上の、目先の善きものの見かけに惑わされる。義人たちがそうしたものを欠き、不義の者どもがそれに満ち溢れているのを見て、そこにそうしたものが宿っていないと見て取ると、人々は神への礼拝を空しいものと考え、他方、神々の崇拝者たちが富と栄誉と王国とを享受しているのを見て、神々の祭儀こそ真実であると評価するのである。
Divinarum Institutiones 5.22.9
Verum ii qui sunt in hac existimatione, non perspiciunt altius vim rationemque hominis; quae tota non in corpore, sed in mente est.
PL 6, 633Aしかし、このような考えを抱く者どもは、人間の力と理性とをより深く見通してはいない。それは全く肉体にではなく、心のうちにあるのである。
Divinarum Institutiones 5.22.10
Nihil enim vident amplius, quam videtur, corpus scilicet; quod, quia oculis manuque tractabile est, imbecillum, fragile, mortale est; cujus sunt illa omnia bona, quae cupiditati, ac miraculo sunt, opes, honores, imperia, quoniam corpori afferunt voluptates; et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum.
PL 6, 633Aなぜなら彼らは、目に見えるもの、すなわち肉体以上のものを何も見ていないからである。肉体は、目と手で触れうるものであるがゆえに、脆弱で、儚く、死すべきものである。富や栄誉や権勢といった、人の欲望をそそり驚嘆させるあらゆる善きものは、この肉体に属する。それらが肉体に快楽をもたらすからである。それゆえ、それらは肉体そのものと同じく儚いものなのである。
Divinarum Institutiones 5.22.11
Animus vero, in quo solo est homo, quoniam subjectus oculis non est, nec bona ejus inspici possunt, quae in sola virtute sunt posita; et ideo tam stabilis, et constans, et perpetuus sit necesse est, sicut ipsa virtus, in qua est animi bonum.
PL 6, 633Aこれに対し心は――人間はひとえにそこにこそあるのだが――目に服さぬものであるから、心の善きもの、すなわちひとえに徳のうちに置かれているものは、目で調べることができない。それゆえ心は、徳そのものと同様に、揺るぎなく、不動で、永続するものでなければならない。徳のうちにこそ、心の善きものはあるのだから。