ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput XXVII 第III巻 第XXVII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 433A · 17 sectiones

Divinarum Institutiones 3.27.1

1

Quam parum philosophorum praecepta conferant ad veram sapientiam, quam in sola religione invenies. Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? Imo permulta; et ad verum frequenter accedunt.

PL 6, 433A

哲学者たちの教えが真の知恵に対していかにわずかしか資するものでないか、その知恵はひとり信仰のうちにのみ見出されるのだということを、以下に示す。それでは、彼らはこれに類することを何一つ説いていないのか。いや、実に多くを説いており、しばしば真理に近づいてすらいる。

Divinarum Institutiones 3.27.2

2

Sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana, et auctoritate majori, id est divina illa, carent. Nemo igitur credit; quia tam se hominem putat esse, qui audit, quam est ille, qui praecipit.

PL 6, 433A

だが、それらの教えには何の重みもない。なぜならそれらは人間のものであり、より大いなる権威、すなわち神的な権威を欠いているからである。それゆえ誰もこれを信じない。聞く者もまた、説く者と同じく人間にすぎないと思っているからである。

Divinarum Institutiones 3.27.3

3

Praeterea nihil apud eos certi est, nihil quod a scientia veniat. Sed cum omnia conjecturis agantur, multa etiam diversa et varia proferantur, stultissimi est hominis, praeceptis eorum velle parere, quae utrum vera sint, an falsa, dubitatur; et ideo nemo paret, quia nemo vult ad incertum laborare.

PL 6, 433A

そのうえ、彼らのもとには確かなものが何一つなく、知識から来るものも何一つない。すべてが推測によって進められ、しかも多くの異なり食い違った説が唱えられる以上、それが真であるか偽であるか疑わしい教えに従おうとするのは、この上なく愚かな人間のすることである。それゆえ誰もこれに従わない。誰も不確かなもののために労苦したいとは思わないからである。

Divinarum Institutiones 3.27.4

4

Virtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat vitam beatam. Nihil potest verius dici. Sed quid, si cruciabitur aut dolore afficietur? Poteritne quisquam inter carnifices beatus esse?

PL 6, 434A

ストア派は、幸福な生をもたらしうるものは徳のみであると言う。これより真実なことは言いえない。だが、もし責め苦にかけられ、あるいは苦痛に苛まれるとしたらどうか。処刑人の手のもとにあってなお、誰かが幸福でありえようか。

Divinarum Institutiones 3.27.5

5

Imo vero illatus corpori dolor materia virtutis est: itaque ne in tormentis quidem miser est. Epicurus multo fortius. Sapiens, inquit, semper beatus est; et vel inclusus in Phalaridis tauro hanc vocem emittet: « Suave est, et nihil curo. » Quis eum non irriserit?

PL 6, 434A

いや、むしろ肉体に加えられる苦痛こそ徳の材料である。それゆえ責め苦のうちにあってすら、彼は惨めではない。エピクロスははるかに勇ましくこう言う。賢者は常に幸福である、たとえファラリスの雄牛に閉じ込められても、彼はこの言葉を発するであろう、「快い、私は何も気にかけない」と。これを嘲笑わない者があろうか。

Divinarum Institutiones 3.27.6

6

Maxime, quod homo voluptarius personam sibi viri fortis imposuit, et quidem supra modum, non enim fieri potest, ut quisquam cruciatus corporis pro voluptatibus ducat, cum satis sit, ad officium virtutis implendum, perferre ac sustinere. Quid dicitis Stoici?

PL 6, 434A

とりわけ、快楽を旨とする人間が、勇者の仮面を——それも度を越して——自らに被せたからにはなおさらである。というのも、誰であれ肉体の責め苦を快楽と見なすことなどありえないからである。徳の務めを果たすには、それに耐え忍ぶだけで十分なのに。ストア派の諸君、これに何と言うのか。

Divinarum Institutiones 3.27.7

7

Quid tu Epicure? Beatus est sapiens, etiam cum torquetur. Si propter gloriam patientiae; non fruetur; in tormentis enim fortasse morietur. Si propter memoriam; aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.

PL 6, 434B

エピクロスよ、お前は何と言うのか。賢者は拷問にかけられてすら幸福である、と言うのか。もしそれが忍耐の誉れのためであるなら、彼はそれを享受することはない。責め苦のうちにおそらく死んでしまうだろうから。もしそれが記憶にとどめられるためであるなら、もし魂が滅びるならば彼はそれを感じることはないし、もし感じるとしても、そこから何も得るところはない。

Divinarum Institutiones 3.27.8

8

Quis ergo alius fructus est in virtute? quae beatitudo vitae? ut aequo animo moriatur? Bonum mihi affertis unius horae, aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota vita miseriis et laboribus confici.

PL 6, 434B

それでは徳のうちに他にどんな果実があるというのか。生の幸福とは何であろうか。冷静な心で死ぬことがそれだというのか。諸君が私にもたらしているのは、一時間の、あるいはおそらくは一瞬の善にすぎず、そのために生涯を通じて苦難と労苦にすり減らされるのは割に合わない。

Divinarum Institutiones 3.27.9

9

Quantum autem temporis mors occupat? quae cum veniat utrum aequo an iniquo animo eam subieris, jam nihil refert. Ita fit, ut nihil aliud ex virtute captetur, nisi gloria. Sed haec aut supervacua et brevis est, aut pravis hominum judiciis non sequetur.

PL 6, 435A

だが死がどれほどの時間を占めるというのか。死が訪れるとき、それを冷静な心で迎えようと、心を乱して迎えようと、もはや何の違いもない。かくして、徳から得られるものは名声のほかに何もないということになる。だが名声とは、無用で束の間のものであるか、あるいは人間たちの邪な判断のゆえに得られずに終わるものであるかの、いずれかである。

Divinarum Institutiones 3.27.10

10

Nullus igitur ex virtute fructus est, ubi virtus mortalis est et caduca. Ita qui haec locuti sunt, umbram quamdam virtutis videbant, ipsam virtutem non videbant.

PL 6, 435A

したがって、徳が滅び行く儚いものであるかぎり、徳から得られる果実は何もない。かくして、これを説いた者たちは、徳の影のようなものを見ていたにすぎず、徳そのものを見てはいなかったのである。

Divinarum Institutiones 3.27.11

11

Defixi enim fuerunt in terram, nec vultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, Quae sese a coeli regionibus ostentabat.

PL 6, 435A

彼らは地に釘付けにされており、その顔を高く上げて、天の領域からおのれを示していた〔ルクレティウスの詩句の言い換えで、示していたものは徳を指すと取った〕当のものを見つめようとはしなかったからである。

Divinarum Institutiones 3.27.12

12

Haec causa est, cur praeceptis eorum nullus obtemperet: quoniam aut ad vitia erudiunt, si voluptatem defendunt; aut si virtutem asserunt, neque peccato poenam minantur, nisi solius turpitudinis, neque virtuti ullum praemium pollicentur, nisi solius honestatis et laudis, cum dicant, non propter seipsam expetendam esse virtutem.

PL 6, 435A

彼らの教えに誰ひとり従わない理由はここにある。すなわち、快楽を擁護する場合には悪徳へと教え導き、徳を主張する場合には、罪に対しては恥辱という一事のほかに何の罰をも予告せず、徳に対しても栄誉と称賛という一事のほかに何の報いをも約束しない。しかも、徳はそれ自体のゆえに求められるべきものではないと彼らは言うのである〔底本は non を含み、徳はそれ自体のゆえに求められるべきだとする定説と逆になる。本文の乱れの可能性もあるが、底本どおり訳した〕。

Divinarum Institutiones 3.27.13

13

Beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro justitia, pro Deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.

PL 6, 435B

したがって賢者は責め苦のうちにあっても幸福である。だが、彼が信仰のために、正義のために、神のために拷問にかけられるとき、苦痛に耐えるその忍耐こそが彼を至福の者とするのである。

Divinarum Institutiones 3.27.14

14

Est enim Deus, qui solus potest honorare virtutem; cujus merces immortalitas sola est: quam qui non appetunt, nec religionem tenent, cui aeterna subjacet vita, profecto neque virtutis vim sciunt, cujus praemium ignorant; neque in coelum spectant, quod ipsi se facere putant, cum res non vestigabiles quaerunt, quia ratio in coelum spectandi nulla alia est, nisi aut religionem suscipere, aut animam suam immortalem esse credere.

PL 6, 435B

というのも、徳に栄誉を与えることができるのはただ神のみだからである。徳の報いはただ不死のみである。それを求めず、永遠の命がその根底に横たわる信仰を保たない者たちは、まことに徳の力を知らない者であり、その報いを知らない者である。彼らは、自分では天を仰いでいるつもりでいながら、実は探り得ぬ事柄を追い求めているにすぎず、天を仰いでいるのではない。なぜなら、天を仰ぐことの理由はほかになく、ただ信仰を受け入れるか、あるいは自らの魂が不死であると信じるか、そのいずれかしかないからである。

Divinarum Institutiones 3.27.15

15

Quisquis enim aut Deum colendum esse intelligit, aut immortalitatis spem sibi propositam habet, mens ejus in coelo est; et licet id non aspiciat oculis, animae tamen lumine aspicit.

PL 6, 436A

神を礼拝すべきであると悟る者、あるいは不死への希望を自らの前に掲げている者は、その心が天にある。たとえそれを肉眼で見ることができなくとも、魂の光によってそれを見るのである。

Divinarum Institutiones 3.27.16

16

Qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt; qui religio de coelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus quod est terra, nihil amplius vident, quod sit immortale.

PL 6, 436A

だが信仰を受け入れない者たち——その信仰こそ天から来たものであるのに——は、地に属する者たちである。そして魂は肉体とともに滅びると考える者たちも、同じく地にのみ目を向けている。地に属する肉体を超えて、不死なるものを彼らは何ひとつ見ないからである。

Divinarum Institutiones 3.27.17

17

Nihil igitur prodest hominem ita esse fictum, ut recto corpore spectet in coelum; nisi erecta mente Deum cernat, et cogitatio ejus in spe vitae perpetuae tota versetur.

PL 6, 436A

したがって、人間がまっすぐな体で天を仰ぐように形づくられていることも、何の益にもならない。もし彼が、まっすぐに立てた心をもって神を見つめず、その思いのすべてを永遠の命への希望のうちに置くことがなければ。