Divinarum Institutiones 3.29.1
De fortuna iterum et virtute. Sed repetamus id quod omisimus. Fortuna ergo per se nihil est; nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu. Siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus eventus.
PL 6, 440Bフォルトゥーナと徳について、再び。さて、我々が省いておいたことに立ち戻ろう。フォルトゥーナはそれ自体としては何ものでもなく、あたかも何らかの感覚を備えた存在であるかのように扱われるべきではない。というのも、フォルトゥーナとは、偶発的な事柄の突然の、思いがけない出来事にほかならないからである。
Divinarum Institutiones 3.29.2
Verum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta volunt esse sapientes; qui fortunae sexum mutant, eamque non deam, sicut vulgus, sed deum esse dicunt.
PL 6, 440Bだが哲学者たちは、まかり間違ってもいつか誤らずにいることのないようにとでもいうのか、愚かな事柄において賢くあろうとする。彼らはフォルトゥーナの性を変え、民衆がするように女神としてではなく、男神であると言うのである。
Divinarum Institutiones 3.29.3
Eumdem tamen interdum naturam, interdum fortunam vocant; « quod multa, inquit idem Cicero, efficiat inopinata nobis, propter obscuritatem ignorationemque causarum. » Cum igitur causas ignorent, propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent, necesse est.
PL 6, 441Aだが彼らは同じものを、あるときは自然と呼び、あるときはフォルトゥーナと呼ぶ。「原因が不明瞭であり、また知られていないために、それは我々にとって多くの思いがけないことをもたらすのだ」と、同じキケロは言う。したがって、何かが起こる原因を彼らが知らない以上、それをなす当の者自体をも彼らが知らないのは必然である。
Divinarum Institutiones 3.29.4
Idem in opere valde serio, in quo praecepta vitae deprompta ex philosophia filio dabat: « Magnam, inquit, esse fortunae vim in utramque partem, quis nesciat?
PL 6, 441A同じ人物が、哲学から引き出した人生の教訓を息子に与えた、きわめて真面目な書物のなかでこう言っている。「フォルトゥーナの力が善悪いずれの方向にも大きいということを、誰が知らないだろうか。
Divinarum Institutiones 3.29.5
Nam et, cum prospero flatu ejus utimur, ad exitus pervenimus optatos; et, cum reflaverit, affligimur. » Primum, qui negat sciri posse quidquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse, et omnes sciant.
PL 6, 441Aその順風を受けているときには望んだ結果に至り、逆風が吹けば打ちのめされるのだから」と。第一に、何ものも知られえないと否定する当人が、まるで自分自身も、そしてすべての人も知っているかのように、このことを述べたのである。
Divinarum Institutiones 3.29.6
Deinde, qui, etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putavit esse clarum, quod illi esse debuit vel maxime dubium; nam sapienti omnino falsum est. Quis, inquit, nescit? Ego vero nescio.
PL 6, 441A第二に、明白なことすら疑わしいものにしようと試みる当人が、彼にとって何よりも疑わしくあるべきはずのことを、明白であると考えたのである。というのも、それは賢者にとってはまったくの虚偽だからである。彼は言う、『誰がこれを知らないだろうか』と。だが私は知らない。
Divinarum Institutiones 3.29.7
Doceat me, si potest, quae sit illa vis, qui flatus iste, et qui reflatus. Turpe igitur est, hominem ingeniosum dicere id, quod, si neges, probare non possit.
PL 6, 441Bもしできるのなら、その力とは何か、その順風とは何か、その逆風とは何かを、私に教えてもらいたい。それゆえ、才知ある人間が、たとえ否定されても証明することのできないことを言うのは、恥ずべきことである。
Divinarum Institutiones 3.29.8
Postremo, quod is, qui dicit assensus esse retinendos, quod stulti sit hominis, rebus incognitis temere assentiri, is plane vulgi et imperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse, quae hominibus tribuat bona et mala.
PL 6, 441B最後に、知られていない事柄に軽々しく同意するのは愚かな人間のすることであるから、同意は差し控えるべきであると言う当人が、人間に善きことと悪しきこととを分け与えるものとしてフォルトゥーナが存在すると考える、まさに民衆や無知な者たちの意見を信じてしまっているのである。
Divinarum Institutiones 3.29.9
Nam simulacrum ejus cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat, et humanarum rerum regimen obtineat. Cui opinioni et Virgilius assentit, qui fortunam omnipotentem vocat; et historicus, qui ait: Sed profecto fortuna in omni re dominatur.
PL 6, 442Aというのも、彼らはフォルトゥーナの像を、豊穣の角と舵とともに作り上げているからである。あたかもそれが富を分け与え、人間の事柄の統治権を握っているかのように。この考えにはウェルギリウスも与しており、彼はフォルトゥーナを全能であると呼ぶ。またある歴史家もこう言っている、「されどまことに、フォルトゥーナはあらゆる事柄を支配する」と。
Divinarum Institutiones 3.29.10
Quid ergo caeteris diis loci superest? Cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest; aut sola colitur, si omnia?
PL 6, 442Aそれでは、ほかの神々にはいったいどんな居場所が残されているというのか。もしフォルトゥーナの方がより大きな力を持つのであれば、なぜ彼女自身が統治すると言われないのか。もしすべてを支配するのであれば、なぜ彼女のみが崇拝されないのか。
Divinarum Institutiones 3.29.11
Vel, si tantum mala immittit, aliquid causae proferant, cur, si dea sit, hominibus invideat, eosque perditos cupiat, cum ab his religiose colatur: cur aequior sit malis, iniquior autem bonis: cur insidietur, affligat, decipiat et exterminet: quis illam generi hominum vexatricem perpetuam constituerit: cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis, quam ex vero celebret, obscuretque?
PL 6, 442Aあるいは、もし彼女がただ悪しきことのみをもたらすというのなら、彼らはこう説明すべきである。もし彼女が女神であるならば、これほど信心深く崇拝されていながら、なぜ人間を妬み、その破滅を望むのか。なぜ悪人には好意的で、善人には不公正であるのか。なぜ罠を仕掛け、苦しめ、欺き、滅ぼすのか。誰が彼女を、人類を絶えず苦しめる者として定めたのか。そして最後に、なぜこれほど質の悪い権能を割り当てられているのか——万事を真実によってではなく、気まぐれによって名高くもし、また覆い隠しもするほどに。
Divinarum Institutiones 3.29.12
Haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius, quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen afferri ab his potest, cur hominibus tam inimica sit, quam putatur.
PL 6, 442Bこうしたことこそ、哲学者たちが軽々しく無実のフォルトゥーナを告発するよりも、むしろ探求すべきであったと私は言いたい。たとえ彼女が何らかの意味で存在するとしても、彼らからは、彼女が人間に対して考えられているほど敵対的である理由を、何ひとつ提示することができないのである。
Divinarum Institutiones 3.29.13
Itaque illae omnes orationes, quibus iniquitatem fortunae lacerant, se suasque virtutes contra fortunam superbissime jactant, nihil aliud sunt, quam deliramenta inconsideratae levitatis.
PL 6, 442Bしたがって、フォルトゥーナの不正をこき下ろし、フォルトゥーナに対する自分自身とその徳とをこの上なく傲慢に誇示する、それらすべての言説は、無分別な軽薄さの妄言にほかならない。
Divinarum Institutiones 3.29.14
Quare non invideant nobis quibus aperuit veritatem Deus: qui sicut scimus, nihil esse fortunam; ita scimus esse pravum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis, hostisque justitiae; qui contraria faciat, quam Deus, cujus invidiae causam in secundo libro (Cap. 13) explicavimus.
PL 6, 443Aそれゆえ、神が真理を明らかにしてくださった我々を、彼らは妬むべきではない。我々は、フォルトゥーナが何ものでもないことを知っているのと同じように、善き者たちに敵対し、正義の敵である邪悪で狡猾な霊が存在することを知っている。この霊は神の行うこととは反対のことを行う者であり、その妬みの理由については、我々はすでに第二巻(第13章)で説明した。
Divinarum Institutiones 3.29.15
Hic ergo insidiatur universis; sed eos, qui nesciunt Deum, errore impedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad divini nominis pervenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur, et vita perpetua.
PL 6, 443Aこの霊はこうして万人に罠を仕掛ける。だが神を知らぬ者たちに対しては、誤りによってその歩みを阻み、愚かさによって押し潰し、闇によって取り囲み、誰ひとり神の御名の認識に至ることができないようにする。その御名のうちにのみ、知恵と永遠の命とが含まれているのに。
Divinarum Institutiones 3.29.16
Eos autem, qui Deum sciunt, dolis et astu aggreditur, ut cupiditate ac libidine irretiat, ac peccatis blandientibus depravatos impellat ad mortem; vel, si dolo nihil profecerit, vi et violentia dejicere conatur.
PL 6, 443Aだが神を知る者たちに対しては、策略と狡猾さをもって襲いかかり、欲望と情欲によって彼らを絡め取り、へつらう罪によって堕落させて死へと駆り立てようとする。あるいは、もし策略によって何も得られなければ、力と暴力によって彼らを打ち倒そうと試みる。
Divinarum Institutiones 3.29.17
Idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a Deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad virtutem: quae nisi agitetur, ni assidua vexatione roboretur, non potest esse perfecta; siquidem virtus est perferendorum malorum fortis ac invicta patientia.
PL 6, 443Bなぜなら、彼はその違反の当初において、神によってただちに刑罰に突き落とされることはなかったからである。それは、彼が自らの悪意によって人間を徳へと鍛えるためであった。徳は、絶えず試練にさらされ、絶え間ない苦難によって鍛え上げられるのでなければ、完全なものとなりえない。というのも、徳とは、悪しきことに耐え忍ぶ勇敢で不屈の忍耐にほかならないからである。
Divinarum Institutiones 3.29.18
Ex quo fit, ut virtus nulla sit, si adversarius desit. Hujus itaque perversae potestatis cum vim sentirent virtuti repugnantem, nomenque ignorarent, fortunae vocabulum sibi inane finxerunt.
PL 6, 443Bそこから、敵対する者がいなければ徳もまた存在しないということになる。それゆえ、この邪悪な権能の、徳に逆らう力を感じ取りながらも、その名を知らなかった彼らは、フォルトゥーナという空虚な名称を自ら作り出したのである。
Divinarum Institutiones 3.29.19
Quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Juvenalis his versibus: Nullum numen abest, si sit prudentia: sed nos Te facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus.
PL 6, 443Bこれがいかに知恵から遠く隔たっているかを、ユウェナリスは次の詩句で示している。 「思慮さえあれば、いかなる神威も欠けることはない〔底本は abest。伝本には habes と読むものが多いが、底本に従った〕。だが我々こそが、 フォルトゥーナよ、汝を女神に仕立て上げ、天に据えるのだ。」
Divinarum Institutiones 3.29.20
Stultitia igitur, et error, et caecitas, et, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum, Naturae ac Fortunae nomina induxit. Sed ut adversarium suum nesciunt: sic nec virtutem quidem sciunt, cujus scientia ab adversarii notione descendit.
PL 6, 443Bしたがって、愚かさと誤りと盲目、そしてキケロの言うように事物と原因に関する無知とが、『自然』と『フォルトゥーナ』という名を持ち込んだのである。だが彼らが自分たちの敵対者を知らないのと同様に、徳についても知らない。徳の知識は敵対者についての認識から生まれるものだからである。
Divinarum Institutiones 3.29.21
Quae si conjuncta est cum sapientia, vel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.
PL 6, 444Aもし徳が知恵と結びついているのであれば、あるいは彼ら自身が言うように徳そのものが知恵であるのならば、それがどのようなことがらのうちに存するのかを、彼らは必然的に知らないままなのである。
Divinarum Institutiones 3.29.22
Nemo enim potest veris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus, ignorat; nec adversarium vincere, qui in dimicando non hostem verum, sed umbram petit.
PL 6, 444Aというのも、誰であれ、それに対して武装すべき敵を知らなければ、真の武器で身を固めることはできないからである。また、戦いにおいて真の敵ではなく影を狙う者が、敵対者に打ち勝つこともできない。
Divinarum Institutiones 3.29.23
Prosternetur enim, qui alio intentus, venientem vitalibus suis ictum nec praeviderit ante, nec caverit.
PL 6, 444Aというのも、別の方に気を取られている者は、自分の命に迫り来る一撃を、あらかじめ見ることも、それに備えることもできず、打ち倒されてしまうからである。