ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber V, Caput IV 第V巻 第IV章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 562A · 8 sectiones

Divinarum Institutiones 5.4.1

1

Cur istud opus editum sit; atque iterum de Tertulliano et Cypriano. Ii ergo de quibus dixi, cum, praesente me, ac dolente, sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba impietate stimulatus, et veritatis ipsius conscientia, et (ut ego arbitror) Deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei viribus accusatores justitiae refutarem: non ut contra hos scriberem, qui paucis verbis obteri poterant; sed ut omnes, qui ubique idem operis efficiunt, aut effecerunt, uno semel impetu profligarem.

PL 6, 562A

なぜこの書物が世に出されたのか。またテルトゥリアヌスとキプリアヌスについて、再び。さて、先に述べたあの者たちが、私の面前で、私を悲しませつつその瀆聖的な文書を展開したとき、私は彼らの傲慢な不敬に駆り立てられ、また真理そのものについての認識に、そして(私の思うところでは)神御自身にも促されて、この務めを引き受けた。それは、私の才知の限りを尽くして正義の告発者たちに反論するためであった。わずかな言葉で打ち砕くことのできたであろうこれらの者たちに対して書くためではなく、いたるところで同じ仕業をなす、あるいはなしてきたすべての者を、一挙に一撃で打ち倒すためである。

Divinarum Institutiones 5.4.2

2

Non dubito enim, quin et alii plurimi, et multis in locis, et non modo graecis, sed etiam latinis litteris, monimentum injustitiae suae struxerint: quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putavi, ut et priores cum omnibus suis scriptis perverterem, et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem.

PL 6, 562B

私は疑わない。ほかにも実に多くの者たちが、多くの場所で、ギリシア語の文書のみならずラテン語の文書によってさえも、自らの不正の記念碑を打ち立ててきたことを。彼らひとりひとりに答えることはできなかったので、私はこの訴えをこのように進めるべきだと考えた。すなわち、先の者たちをその著作すべてもろとも覆すと同時に、後に続く者たちから、書くことも答えることも一切の術を奪い取るように、と。

Divinarum Institutiones 5.4.3

3

Praebeant modo aures: efficiam profecto ut quicumque ista cognoverit, aut suscipiat quod ante damnavit, aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat.

PL 6, 562B

ただ耳を傾けさえすればよい。これを知る者は誰であれ、かつて断罪していたものを受け入れるようになるか、あるいはそれに次いで、いつか嘲笑うことをやめるようになるか、そのいずれかとなるであろうことを、私は必ずや成し遂げてみせよう。

Divinarum Institutiones 5.4.4

4

Quanquam Tertullianus eamdem causam plene peroraverit in eo libro cui Apologetico nomen est: tamen, quoniam aliud est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliud instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut implerem materiam, quam Cyprianus non executus est in ea oratione, qua Demetrianum (sicut ipse ait) oblatrantem atque obstrepentem veritati redarguere conatur: qua materia non est usus, ut debuit; non enim Scripturae testimoniis, quam ille utique vanam, fictam, commentitiamque putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus.

PL 6, 562B

テルトゥリアヌスは『護教論』と題されたその書物の中で、この同じ訴えを十分に弁じ尽くしたとはいえ、告発者たちに答えること——それは弁明ないし否認のみに存する——と、我々がここで行っているように、教え全体の実体を内に含まねばならぬ論述を立てることとは、別のことである。それゆえ私はこの労苦を避けなかった。それは、キプリアヌスが(自らの言うとおり)真理に対して吠えたて騒ぎ立てるデメトリアヌスを論駁しようとしたあの論説において、成し遂げなかった素材を満たすためである。彼はその素材を、しかるべきように用いなかった。なぜなら、デメトリアヌスは聖典の証言を、およそ空虚で作り事の、虚構だと見なしていたのだから、聖典の証言によってではなく、論拠と理によって論駁されるべきだったからである。

Divinarum Institutiones 5.4.5

5

Nam cum ageret contra hominem veritatis ignarum, dilatis paulisper divinis lectionibus, formare hunc a principio tanquam rudem debuit, eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine objecto caligaret.

PL 6, 563A

というのも、彼は真理を知らぬ人物を相手にしていたのだから、しばらくのあいだ神の書物からの引用を差し控え、この者をまるで無学な者であるかのように初めから育て上げ、光の初歩を少しずつ示してやるべきだったからである。いきなり光の全てを浴びせて目をくらませることのないように。

Divinarum Institutiones 5.4.6

6

Nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere vim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec, firmatis viribus, vesci fortioribus possit: ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere divina, prius humana testimonia offerri, id est, philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus.

PL 6, 563A

というのも、幼児が胃の柔らかさゆえに固く強い食物を受け入れる力を持たず、力がしっかりするまで乳の水気と柔らかさによって養われ、それから初めて、より強い食物を食べることができるようになるのと同じように、この者にもまた、いまだ神的なことを受け入れることができなかったのであるから、まず人間的な証言、すなわち哲学者や歴史家たちの証言が示されるべきであった。何よりも彼自身が拠り所とする著者たちによって、彼を論駁するためである。

Divinarum Institutiones 5.4.7

7

Quod quia ille non fecit, raptus eximia eruditione divinarum litterarum, ut iis solis contentus esset, quibus fides constat, accessi Deo inspirante, ut ego facerem, et simul ut viam caeteris ad imitandum pararem.

PL 6, 563B

彼はそれを行わず、神の文書についての並外れた学識に心を奪われて、信仰の拠り所となるものだけで満足してしまっていた。それゆえ、神の霊感によって、私自身がそれを行うべく、また同時に他の人々が見倣うための道を備えるべく、この務めに取りかかったのである。

Divinarum Institutiones 5.4.8

8

Ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint, et ingenia sua vimque dicendi in hoc veritatis campo jactare maluerint, evanituras brevi religiones falsas, et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitaverit, si fuerit omnibus persuasum, cum hanc solam religionem, tum etiam solam veram esse sapientiam. Sed evagatus sum longius quam volebam.

PL 6, 563B

そして、もし我々の勧めによって、学識があり雄弁な人々がこの分野に身を投じ始め、自らの才知と弁舌の力をこの真理の戦場において示すことを選ぶならば、偽りの宗教はほどなく消え去り、あらゆる哲学は没落するであろうことを、誰も疑わないであろう。ただしそれには、この宗教のみが真の宗教であると同時に、これのみが真の知恵であるということが、すべての人に納得されればの話である。しかし私は、意図していたよりも長く脱線してしまった。