Divinarum Institutiones 3.28.1
De vera religione, deque natura; fortuna num sit dea; et de philosophia. Quapropter nihil aliud est in vita, quo ratio, quo conditio nostra nitatur, nisi Dei, qui nos genuit, agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberraverunt, sapientes utique non fuerunt.
PL 6, 436A真の宗教について、また自然について。フォルトゥーナは女神であるか、そして哲学について。かくして、人生において我々の理性が、我々の境遇が拠って立つべきものは、我々を生んだ神を認識し、これを信心深く敬虔に礼拝することのほかに何もない。それゆえ、哲学者たちはこの点を誤ったのであるから、いかなる意味でも賢者ではなかったのである。
Divinarum Institutiones 3.28.2
Quaesierunt illi quidem sapientiam: sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius; et in tantos errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent.
PL 6, 436A彼らは確かに知恵を求めた。だが正しい仕方で求めなかったために、いっそう遠くへと転げ落ち、これほど大きな誤りに陥ったので、常識的な知恵さえも保つことができなかったのである。
Divinarum Institutiones 3.28.3
Non enim tantum religionem asserere noluerunt: verum etiam sustulerunt; dum specie falsae virtutis inducti, conantur animos omni metu liberare: quae religionis eversio naturae nomen invenit.
PL 6, 436Aというのも、彼らは宗教を擁護することを欲しなかっただけでなく、偽りの徳という見せかけに誘われ、あらゆる恐れから人の心を解き放とうと試みるうちに、宗教を取り除いてさえしまったからである。この宗教の転覆こそが、『自然』という名を得たのである。
Divinarum Institutiones 3.28.4
Illi enim, cum aut ignorarent, a quo esset effectus mundus, aut persuadere vellent, nihil esse divina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent, omnia sua sponte esse nata: quo verbo plane imprudentiam suam confitentur.
PL 6, 436C彼らは、世界が何によって作られたかを知らなかったか、あるいは何ものも神的な知性によって成し遂げられたのではないと人々に信じ込ませようとしたかのいずれかであり、そのために自然を万物の母であると称した。あたかも万物がおのずから生まれたと言うに等しい。この言葉によって、彼らは自らの浅慮を明白に告白しているのである。
Divinarum Institutiones 3.28.5
Natura enim, remota providentia et potestate divina, prorsus nihil est. Quod si Deum naturam vocent, quae perversitas est, naturam potius quam Deum nominare?
PL 6, 437Aというのも、神の摂理と神の力を取り去ってしまえば、自然とはまったく何ものでもないからである。もし彼らが神を自然と呼ぶのであれば、神と呼ぶよりむしろ自然と呼ぶとは、いかなる倒錯であろうか。
Divinarum Institutiones 3.28.6
Si autem natura ratio est, vel necessitas, vel conditio nascendi, non est per seipsam sensibilis: sed necesse est mentem esse divinam, quae sua providentia nascendi principium rebus omnibus praebeat.
PL 6, 437Aもし自然が理法であるか、あるいは必然性、あるいは生成の在り方であるとすれば、それ自体は感覚を備えたものではない。むしろ、その摂理によって万物に生成の原理を与える神的な知性が存在することが必然である。
Divinarum Institutiones 3.28.7
Aut si natura est coelum atque terra, et omne, quod natum est, non est Deus natura, sed Dei opus. Non dissimili errore credunt esse fortunam, quasi deam quamdam res humanas variis casibus illudentem; quia nesciunt, unde sibi bona, et mala eveniant.
PL 6, 437Aあるいは、もし自然が天と地、そして生まれたものすべてを指すのであれば、自然は神ではなく、神の作品である。これと似た誤りによって、彼らはフォルトゥーナという、人間の事柄をさまざまな偶然によって翻弄するある種の女神が存在すると信じている。自分たちに善きことと悪しきこととがどこから起こるのか、彼らが知らないからである。
Divinarum Institutiones 3.28.8
Cum hac se compositos ad praeliandum putant; nec ullam tamen rationem reddunt, a quo et quam ob causam: sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur.
PL 6, 437B彼らは、自分たちがこの女神と戦うべく身構えていると考えている。だが、誰によって、いかなる理由によってそうなのか、いかなる説明も与えない。ただ、絶えずフォルトゥーナと剣を交えているのだと誇るばかりである。
Divinarum Institutiones 3.28.9
Jam quicumque aliquos consolati sunt ob interitum amissionemque charorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt; nec omnino ulla eorum disputatio de virtute est, in qua non fortuna vexetur.
PL 6, 437Bさらに、愛する者たちの死や喪失について誰かを慰めた者は皆、フォルトゥーナの名を激しい非難によってこき下ろした。そして彼らの徳についての議論のうち、フォルトゥーナが痛めつけられないものは一つもない。
Divinarum Institutiones 3.28.10
M. Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur, eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus retudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruit: tum autem, cum amiserit charissimam filiam, victum se a fortuna turpiter confitetur.
PL 6, 438Aキケロは、その『慰めの書』のなかで、自分は常にフォルトゥーナに対して戦ってきたのだと語り、敵の攻撃を勇敢にはねのけたときにはこれに打ち勝ったのだと言い、家を追われ祖国を失ったときでさえフォルトゥーナに打ちひしがれはしなかったのだと言う。だが、最愛の娘を失ったときには、フォルトゥーナに恥ずべき仕方で打ち負かされたことを自ら認めている。
Divinarum Institutiones 3.28.11
Cedo, inquit, et manum tollo. Quid hoc homine miserius, qui sic jaceat? Insipienter, inquit: sed qui profitetur se esse sapientem. Quid ergo sibi vult assumptio nominis? Quid contemptus ille rerum, qui magnificis verbis praetenditur? Quid dispar caeteris habitus?
PL 6, 438A『私は屈する、そして手を挙げる』と彼は言う。このように打ちひしがれる者よりも惨めな者があろうか。『それは愚かなことだ』と言う者もあろう——だが、そう振舞った当人は、自ら賢者であると公言している者なのである。それならば、賢者という名を引き受けることにいったい何の意味があるのか。壮麗な言葉で装われたあの事物への軽蔑にいったい何の意味があるのか。他の人々と異なる身なりにいったい何の意味があるのか。
Divinarum Institutiones 3.28.12
Aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo, qui sapiat, adhuc inventus est? Et quisquam nobis invidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes? cum ipsi nec scire se quidquam, nec sapere fateantur.
PL 6, 438Aいまだかつて賢者と言える者が一人も見出されていないというのに、諸君はなぜ知恵の教えを与えるのか。それなのに、我々が哲学者たちを賢者ではないと言うからといって、誰かが我々を非難するというのか。彼ら自身、自分が何ひとつ知らず、知恵をも持たないと告白しているというのに。
Divinarum Institutiones 3.28.13
Nam si quando ita defecerint, ut ne affingere quidem quidquam possint, quod faciunt in rebus caeteris: tum vero ignorantiae admonentur, et quasi furibundi exiliunt, et exclamant se caecos esse et excordes. Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia.
PL 6, 438Bというのも、彼らがときにこれほど行き詰まり、他の事柄でするように何かをでっち上げることさえできなくなると、そのときこそ彼らは自らの無知を思い知らされ、狂乱した者のように飛び上がり、自分たちは盲目で分別を欠いていると叫ぶのである。アナクサゴラスは、万物が闇に包まれていると宣言する。
Divinarum Institutiones 3.28.14
Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogitandum rheda et quadrigis opus esset. Democritus quasi in puteo (Vid. Cic. Acad. cap. 12) quodam sic alto, ut fundus sit nullus, veritatem jacere demersam; nimirum stulte, ut caetera.
PL 6, 438Bエンペドクレスは、感覚の通路が狭すぎると嘆く。あたかも考えるために馬車や四頭立ての戦車が必要であるかのように。デモクリトスは(キケロ『アカデミカ』第12章参照)、底の見えぬほど深い井戸の底に真理が沈んでいる、と言う。もちろん、これも他の点と同様に愚かなことである。
Divinarum Institutiones 3.28.15
Non enim tamquam in puteo demersa veritas est, quo vel descendere, vel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi vertice, vel potius in coelo, quod est verissimum.
PL 6, 439Aというのも、真理は井戸の中に沈んでいるのではなく——そこへなら彼が下りることも、落ちることさえもできたであろうが——むしろ高い山の頂に、いや、それよりもむしろ天にあるのであって、これこそ最も真実だからである。
Divinarum Institutiones 3.28.16
Quid enim est, cur eam potius in imum depressam diceret, quam in summum levatam? nisi forte mentem quoque in pedibus, aut in imis calcibus constituere malebat potius, quam in pectore, aut in capite.
PL 6, 439Aというのも、真理が高きに引き上げられているというよりも、低きに押し下げられていると彼が言う理由がどこにあるのか。ただし、彼が心を胸や頭にではなく、足に、あるいは踵の底にでも据えることを望んだのでない限りは。
Divinarum Institutiones 3.28.17
Adeo remotissimi fuerunt ab ipsa veritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret, veritatem in summo illis esse quaerendam. Ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit, nisi hoc unum, quod nihil sciat.
PL 6, 439A彼らは真理そのものからこれほど遠く隔たっていたので、自分の体の姿勢さえも、真理は高いところに求めねばならぬということを彼らに教えなかったのである。この絶望から、あのソクラテスの告白が生まれた。彼は、自分は何ひとつ知らない、ただ自分が何も知らないというこの一事を除いては、と言ったのである。
Divinarum Institutiones 3.28.18
Hinc Academiae disciplina manavit; si tamen disciplina dici potest, in qua ignoratio et discitur et docetur. Sed ne illi quidem, qui scientiam sibi assumpserunt, id ipsum, quod se scire putabant, constanter defendere potuerunt.
PL 6, 439Bここからアカデメイア派の教えが流れ出た。もっとも、無知が学ばれ、また教えられるようなものを教えと呼びうるならばの話であるが。だが、自らに知識ありと称した者たちでさえ、自分が知っていると思っていたその当のことを、一貫して守り通すことができなかった。
Divinarum Institutiones 3.28.19
Qui, quoniam ratio illis non quadrabat, per ignorantiam rerum divinarum tam varii, tam incerti fuerunt, sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid vellent, statuere ac dijudicare non possis.
PL 6, 439B彼らは、その理屈が整合しなかったために、神的な事柄についての無知のゆえに、これほど雑多で、これほど不確かなものとなり、しばしば互いに矛盾することを論じたので、彼らが何を考え、何を欲していたのかを見定め判断することなど到底できない。
Divinarum Institutiones 3.28.20
Quid igitur pugnes adversus eos homines, qui suo sibi gladio pereunt? Quid labores, ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque afficit oratio?
PL 6, 439Bそれゆえ、自らの剣で滅びる人間たちに対して、いったい何のために戦う必要があろうか。自分自身の言葉が破壊し痛めつけている者たちを打ち倒すために、いったい何を労する必要があろうか。
Divinarum Institutiones 3.28.21
Aristoteles, inquit Cicero (III Tusc.), veteres philosophos accusans, ait eos aut stultissimos, aut gloriosissimos fuisse, qui existimassent philosophiam suis ingeniis perfectam: sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.
PL 6, 440Aキケロ(『トゥスクルム荘対談集』第三巻)によれば、アリストテレスは古い哲学者たちを非難して、自分たちの才知によって哲学が完成されたと考えた者たちは、この上なく愚かであったか、あるいはこの上なく自慢家であったかのいずれかである、と言い、そして自分は、わずかな年月のうちに大きな進展がなされたのを見ているので、近いうちに哲学は完全に仕上げられるであろう、と言った。
Divinarum Institutiones 3.28.22
Quod igitur fuit illud tempus? quo more? quando est aut a quibus absoluta? Nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, verum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a veteribus coeptam, aut a novis auctam, aut mox a posterioribus perfectum iri putavit. Nunquam enim potest investigari, quod non per viam suam quaeritur.
PL 6, 440Aそれでは、その〔哲学が完成されるはずの〕時とはいつであったのか。いかなる仕方によってか。いつ、誰によって完成されたのか。彼が、自分たちの才知によって知恵が完成されたと考えた者たちはこの上なく愚かであったと言ったのは正しい。だが彼自身もまた十分に賢明であったとは言えない。哲学は古人によって始められ、新しい人々によって増し加えられ、やがて後の人々によって完成されるであろうと考えたのだから。というのも、正しい道筋によらずに探し求められるものは、決して見出されえないからである。