ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XXI 第IV巻 第XXI章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 516A · 4 sectiones

Divinarum Institutiones 4.21.1

1

De Jesu ascensione, eaque praedicta; et de discipulorum praedicatione et gestis. Ordinata vero discipulis suis Evangelii ac nominis sui praedicatione, circumfudit se repente nubes, eumque in coelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat (cap. VII), dicens: Et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, usque ad vetustum dierum pervenit.

PL 6, 516A

イエスの昇天について、またそれが予告されていたことについて。そして弟子たちの宣教と行いについて。彼は弟子たちに福音と自らの名を宣べ伝えることを命じたのち、たちまち雲が彼を包み、受難ののち四十日目に、彼を天へと引き上げた。ダニエルが(ダニエル7章)こう予告していた通りである。「見よ、天の雲に乗って人の子のような者が来て、日の老いたる者のもとに至った」。

Divinarum Institutiones 4.21.2

2

Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesiae ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna, et pene incredibilia miracula; quia discedens instruxerat eos virtute ac potestate, qua posset novae annuntiationis ratio fundari, et confirmari: sed et futura aperuit illis omnia, quae Petrus et Paulus Romae praedicaverunt, et ea praedicatio in memoriam scripta permansit; in qua cum multa alia mira, tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breve tempus immitteret Deus regem, qui expugnaret Judaeos, et civitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret.

PL 6, 516A

弟子たちは諸属州に散らばり、至るところに教会の礎を据え、彼ら自身も師である神の名において、大いなる、ほとんど信じがたいほどの奇跡を行った。彼は去るにあたって、新しい宣教の理を基礎づけ確立しうる力と権力とをもって彼らを整えていたからである。また彼はあらゆる未来の事柄をも彼らに示した。それをペトロとパウロはローマで宣べ伝え、その宣教は記録として書きとどめられ、今に残っている。そこには他の多くの驚くべき事柄とともに、次のことも起こるであろうと語られていた。すなわち、しばらくの後に神が一人の王を送り込み、その王がユダヤ人を打ち破り、彼らの都市を地に平らげ、彼ら自身を飢えと渇きで消耗させながら包囲するであろうということである。

Divinarum Institutiones 4.21.3

3

Tum fore ut corporibus suorum vescerentur, et consumerent se invicem; postremo ut capti venirent in manus hostium, et in conspectu suo vexari acerbissime conjuges suas cernerent, violari ac prostitui virgines, diripi pueros, allidi parvulos, omnia denique igni ferroque vastari, captivos in perpetuum terris suis exterminari; eo quod exultaverint super amantissimum et probatissimum Dei Filium.

PL 6, 517A

その時、彼らは自分の身内の者たちの遺体を食らい、互いを食い尽くすことになるであろう。そしてついには、捕らえられて敵の手に落ち、自分たちの目の前で妻たちがこの上なく苛酷に苛まれるのを見、処女たちが辱められ売春に供され、子供たちが引き裂かれ、幼子たちが叩きつけられ、そしてついにはすべてが火と剣によって荒らされ、捕虜となった者たちは永遠に自分たちの地から追放されるであろう。それは彼らが、この上なく愛され、この上なく嘉された神の子に対して、勝ち誇ったからである。

Divinarum Institutiones 4.21.4

4

Itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Judaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit, fecitque omnia quae illi futura praedixerant.

PL 6, 517A

かくして彼ら(ペトロとパウロ)の死後——ネロが彼らを殺したのち——ウェスパシアヌスはユダヤ人の名と民族とを滅ぼし、彼らが予告していたすべての事柄を成し遂げた。