Divinarum Institutiones 3.25.1
De addiscenda philosophia; et quanta ad ejus studium sint necessaria. Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus.
PL 6, 428A哲学を学び得ることについて、およびその修得にいかに多くのものが必要であるかについて。さて今や、我々は哲学全般について少しばかり述べておかねばならない。すでに固めた論拠を締めくくるためである。
Divinarum Institutiones 3.25.2
Summus ille noster Platonis imitator existimavit philosophiam non esse vulgarem, quod eam non nisi docti homines assequi possint. « Est, inquit Cicero (lib. II Tusc., nº 1), philosophia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens. » Non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret: quoniam si sapientia homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus, qui eam capere non possit.
PL 6, 428B我々のもとにある、かの最もすぐれたプラトンの模倣者は、哲学は万人のものではないと考えた。それを会得しうるのは学識ある人間だけであるからだ。キケロは(『トゥスクルム論争集』第二巻、一節)〔底本の表示のまま。引用句は同書第二巻4節に当たる〕言う、「哲学は少数の判定者に満足するものであり、みずから意図して大衆を避けるものである」と。それゆえ、もし哲学が人間の集いを忌み嫌うのならば、それは知恵ではない。なぜなら、もし知恵が人間に与えられたものであるならば、それは何の区別もなくすべての人に与えられたのであって、それを受け止め得ない者などまったく存在しないはずだからである。
Divinarum Institutiones 3.25.3
At illi virtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui velle videantur, tam invidi, quam si velint deligare oculos aut effodere caeteris, ne solem videant.
PL 6, 429Aしかるに彼らは、人類に与えられた徳を、あたかも自分たちだけがこの公共の善を享受しようとするかのように抱え込んでいる。それは、まるで他の人々の目を縛り、あるいはえぐり出して、太陽を見させまいとするほどの妬み深さである。
Divinarum Institutiones 3.25.4
Nam quid est aliud hominibus negare sapientiam, quam mentibus eorum verum ac divinum lumen auferre?
PL 6, 429A人々から知恵を拒むということは、彼らの精神から真にして神聖なる光を奪い去ることにほかならないではないか。
Divinarum Institutiones 3.25.5
Quod si natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices, et rusticos, et mulieres, et omnes denique, qui humanam formam gerunt, doceri, ut sapiant; populumque ex omni lingua, et conditione, et sexu, et aetate conflari.
PL 6, 429Aもし人間の本性が知恵を受け入れる力を持つのであれば、職人も、農夫も、女も、要するに人間の姿を帯びるすべての者が、知恵を得るように教えられねばならなかったはずである。そして、あらゆる言語、身分、性、年齢の者たちから民が結集されねばならなかったはずである。
Divinarum Institutiones 3.25.6
Maximum itaque argumentum est, philosophiam neque ad sapientiam tendere, neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium ejus barba tantum celebratur et pallio.
PL 6, 429Aそれゆえ、哲学が知恵を目指すものでもなければ、知恵そのものでもないことの最大の証拠は、その秘儀がただ髭と外套によってのみ執り行われているという点にある。
Divinarum Institutiones 3.25.7
Senserunt hoc adeo Stoici, qui et servis, et mulieribus philosophandum esse dixerunt; Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum ad philosophiam invitat; item Plato, qui civitatem de sapientibus voluit componere.
PL 6, 429Aストア派の人々もまた、これを感じ取っていたからこそ、奴隷にも女にも哲学することが求められると言ったのであり、エピクロスもまた、あらゆる文字を知らぬ無学な者たちを哲学へと招き入れたのであり、同様にプラトンも、賢者たちから成る国家を築こうとしたのである。
Divinarum Institutiones 3.25.8
Conati quidem illi sunt facere, quod veritas exigebat: sed non potuit ultra verba procedi. Primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.
PL 6, 429B彼らは確かに、真理が要求するところを実行しようと試みた。しかし、それは言葉より先へは進み得なかった。第一に、哲学に近づくためには多くの技芸が必要とされるからである。
Divinarum Institutiones 3.25.9
Discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum varietate, nec disci audiendo possunt omnia, nec memoria contineri. Grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias. Id multos annos auferat necesse est.
PL 6, 429B読むという実用のためには、まずあの共通の文字を学ばねばならない。事物のかくも大きな多様性の中では、すべてを耳で聞いて習得することも、記憶にとどめておくこともできないからである。正しい語法を知るためには、文法の習得にも少なからぬ労力を割かねばならない。これには必然的に多くの年月が費やされるであろう。
Divinarum Institutiones 3.25.10
Nec oratoria quidem ignoranda est; ut ea, quae didiceris, proferre atque eloqui possis. Geometria quoque, ac musica, et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem: quae universa perdiscere neque foeminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt neque servi, quibus per eos annos vel maxime serviendum est, quibus possunt discere; neque pauperes, aut opifices, aut rustici, quibus in diem victus labore est quaerendus.
PL 6, 430A弁論術もまた、知らずにいてはならない。学んだことを述べ表し、語ることができるようにするためである。幾何学、音楽、天文学もまた必要である。これらの技芸は哲学と何らかの結びつきを持つからである。だが、こうしたものすべてを学び尽くすことは、女にはできない。彼女らは思春期に至るまでに、間もなく家事のために役立つべき務めを学ばねばならないからである。奴隷にもできない。彼らは、学び得る年頃にこそ、なおさら仕えることを求められるからである。貧しい者や、職人や、農夫にもできない。彼らは日々の糧を労働によって得なければならないからである。
Divinarum Institutiones 3.25.11
Ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam. At enim rudes Epicurus accipiet. Quomodo ergo illa, quae de principiis rerum dicuntur, intelligunt, quae perplexa et involuta vix etiam politi homines assequuntur?
PL 6, 430Aこの理由のゆえに、キケロは、哲学は大衆を忌み嫌うと言うのである。しかし、エピクロスは無学な者たちをも受け入れるではないか、と言われるかもしれない。それならば、事物の原理について語られること、あの錯綜し込み入っていて、洗練された人間ですらほとんど理解し得ないものを、彼らはいかにして理解するというのか。
Divinarum Institutiones 3.25.12
In rebus igitur obscuritate implicitis, et ingeniorum varietate confusis, et eloquentium virorum exquisito sermone fucatis, quis imperito ac rudi locus est?
PL 6, 430Bかくして、不明瞭さによって錯綜し、才知の多様さによって混迷し、雄弁な人々の凝った言葉によって粉飾された事柄において、無学で無教養な者にどのような居場所があろうか。
Divinarum Institutiones 3.25.13
Denique nullas unquam mulieres philosophari docuerunt, praeter unam ex omni memoria Themisten; neque servos, praeter unum Phaedonem, quem male servientem redemisse ac docuisse Cebetem tradunt.
PL 6, 430B結局のところ、記憶にある限り、テミステーという一人の女を除いては、彼らはついぞ女に哲学することを教えなかった。また、奴隷についても、卑しい隷属の身にあったところをケベスが買い取って教えたと伝えられるパイドンただ一人を除いては、誰にも教えなかった。
Divinarum Institutiones 3.25.14
Enumerant etiam Platonem, ac Diogenem; qui tamen servi non fuerunt: sed his servitus evenerat; sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo.
PL 6, 430B彼らはプラトンやディオゲネスをも数え上げる。だが、この二人は奴隷であったわけではなく、捕らえられたがゆえに、隷属の身に陥ったにすぎない。プラトンは、あるアンニケリスなる者によって八セステルティウスで買い戻されたと伝えられている。
Divinarum Institutiones 3.25.15
Itaque insectatus est conviciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod parvo Platonem aestimaverit.
PL 6, 431Aそこでセネカは、この買い戻した当人を罵倒して攻撃した。プラトンを安く見積もったというかどで。
Divinarum Institutiones 3.25.16
Furiosus, ut mihi videtur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit, tamquam pro mortuo Hectore, aut tantum ingerere nummorum, quantum venditor non poposcit.
PL 6, 431A私に思われるところでは、彼は狂気の沙汰であった。多くの金を失わなかったというだけの理由で、その人物に対して腹を立てたのだから。なるほど、あたかも死せるヘクトルの身代金であるかのように黄金を秤にかけるべきであったとでもいうのか。あるいは、売り手が求めた以上の金額を無理やり注ぎ込むべきであったとでもいうのか。
Divinarum Institutiones 3.25.17
Ex Barbaris vero nullum, praeter unum Anacharsim Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam, et litteras ante didicisset.
PL 6, 431Aまた異民族の中からは、スキュタイ人アナカルシスただ一人を除いて、誰にも哲学することを教えなかった。しかも彼にしても、あらかじめ言語と文字とを学んでいなければ、哲学など夢にも見なかったであろう。