ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XVII 第IV巻 第XVII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 499A · 24 sectiones

Divinarum Institutiones 4.17.1

1

De Judaeorum religionibus, ac eorum odio in Jesum. Sed irae atque invidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant; quod legem Dei per Mosen datam solveret, id est, quod sabbatis non vacaret, operans in salutem hominum; quod circumcisionem vacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret.

PL 6, 499A

ユダヤ人の宗教について、また彼らのイエスへの憎悪について。しかし彼らは、自分たちの心のうちに閉じ込めていた怒りと妬みについて、別の理由を表向きに掲げていた。すなわち、彼がモーセを通して与えられた神の律法を破っているということ、つまり、人々の救いのために働くことによって安息日を守らなかったということ、割礼を無効にしようとしていること、豚肉を断つ掟を取り除こうとしていることである。

Divinarum Institutiones 4.17.2

2

In quibus rebus judaicae religionis sacramenta consistunt. Ob haec itaque caetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur, ut impium judicaret eum, quod legem Dei solveret, cum hoc ille non suo judicio, sed ex Dei voluntate et secundum praedicta faceret prophetarum.

PL 6, 499A

これらの事柄のうちに、ユダヤ教の秘義は存する。それゆえ、いまだキリストのもとへは離れ去っていなかった残りの民衆は、これらのことによって祭司たちから扇動され、彼が神の律法を破っているとして彼を不敬な者とみなすようにされた。だが彼がこれを行ったのは、自らの判断によってではなく、神の御旨に基づき、預言者たちの予告に従ってのことであった。

Divinarum Institutiones 4.17.3

3

Micheas enim (cap. 4, V. 2) novam legem daturum denuntiavit hoc modo: Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini ex Hierusalem, et judicabit inter plurimos populos, et revincet, et deliget validas nationes.

PL 6, 499B

実にミカ(ミカ4:2)は、新しい律法が与えられるであろうことをこのように予告した。「律法はシオンより出で、主の言葉はエルサレムより出る。彼は多くの民の間を裁き、力ある国々を打ち負かし、選び出すであろう。」

Divinarum Institutiones 4.17.4

4

Illa enim prior lex, quae per Mosen data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est, quam Sibylla fore ut a Filio Dei solveretur, ostendit: Ἀλλ' ὅτε ταῦτ' ἂν ἅπαντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, Εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος.

PL 6, 499B

実に、モーセを通して与えられた先の律法は、シオンの山にではなくホレブの山において与えられたのであるが、それが神の子によって解かれるであろうことを、シビュラは次のように示した。「されど、私が語ったこれらすべてのことが成就するとき、そのとき、律法はことごとく彼のうちへと解かれるのである。」

Divinarum Institutiones 4.17.5

5

Sed et ipse Moses, per quem datam sibi legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a Deo, et Deum non agnoverunt, praedixerat fore, ut propheta maximus a Deo mitteretur, qui sit supra legem, qui voluntatem Dei ad homines perferat.

PL 6, 499B

しかも、モーセ自身も——彼を通して自分たちに与えられた律法に頑なにしがみつくあまり、彼らは神から脱落し、神を認めるに至らなかったのだが——最も偉大な預言者が神によって遣わされるであろうこと、その者が律法にまさる者であり、神の御旨を人々に伝える者であることを、あらかじめ予告していた。

Divinarum Institutiones 4.17.6

6

In Deuteronomio ita scriptum reliquit: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, sicut te, et dabo verbum meum in os ejus; et loquetur ad eos ea quae praecepero ei: et quisquis non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego vindicabo in eum.

PL 6, 500A

彼は『申命記』にこう書き残した。「主は私に仰せられた。『私は彼らのために、彼らの兄弟の中から、汝のような預言者を興し、我が言葉をその口に授けよう。そして彼は、私が命じることを彼らに語るであろう。そして、その預言者が我が名において語ることを聞き入れない者があれば、私は彼を罰するであろう。』」

Divinarum Institutiones 4.17.7

7

Denuntiavit scilicet Dominus per ipsum legiferum, quod Filium suum, id est, vivam praesentemque legem missurus esset, et illam veterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum, qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.

PL 6, 500A

すなわち主は、まさにこの立法者〔モーセ〕を通して、御自らの子、すなわち生ける現在の律法を遣わすであろうこと、そして死すべき者を通して与えられたかの古き律法を廃し、永遠なる者を通して改めて永遠の律法を定めるであろうことを、予告したのである。

Divinarum Institutiones 4.17.8

8

Item de circumcisione solvenda Esaias ita prophetavit: Haec dicit Dominus viris Juda, qui habitant in Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis.

PL 6, 500A

同様に、割礼が廃されることについて、イザヤはこう預言した。「主はエルサレムに住むユダの人々にこう言われる。『汝らの間で新しきものを新たにせよ。茨の中に種を蒔いてはならない。』」

Divinarum Institutiones 4.17.9

9

Circumcidite vos Domino Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat ira mea sicuti ignis, et exurat, et non sit qui extinguat. Item Moses ipse (Deut., XXX): In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum ad Dominum Deum tuum amandum.

PL 6, 500B

「汝らの主なる神のために自らに割礼を施せ。汝らの心の包皮に割礼を施せ。さもなくば、我が怒りが火のように出でて燃え上がり、これを消す者がいなくなるであろう。」同様に、モーセ自身も(申命記30)こう言っている。「終わりの日々に、主は汝の心に割礼を施し、汝の主なる神を愛させるであろう。」

Divinarum Institutiones 4.17.10

10

Item Jesus Nave successor ejus: Et dixit Dominus ad Jesum (Jos., V, 1): Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et sede, et circumcide secundo filios Israel.

PL 6, 500B

同様に、彼の後継者イエス・ナヴェについて。主はイエスにこう言われた(ヨシュア5:1)。「汝のために、非常に鋭い石の小刀を作り、座り、イスラエルの子らに再びの割礼を施せ。」

Divinarum Institutiones 4.17.11

11

Secundam circumcisionem futuram esse dixit, non carnis, sicut fuit prima, qua etiam nunc Judaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui verus Jesus fuit.

PL 6, 500B

彼は、第二の割礼が来たるべきであると述べた。それは、今もなおユダヤ人たちが行っている第一の割礼のような肉の割礼ではなく、心と霊の割礼であり、これを伝えたのは真のイエスであるキリストである。

Divinarum Institutiones 4.17.12

12

Non enim Propheta sic ait: Et dixit Dominus ad me, sed, ad Jesum; ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tunc Deus loquebatur.

PL 6, 501A

というのも、預言者〔モーセ〕は「主は私に言われた」とは述べず、「イエスに」と述べているからである。これによって彼は、自分自身について語っているのではなく、当時神が語りかけていたキリストについて語っているのだということを示そうとしたのである。

Divinarum Institutiones 4.17.13

13

Christi enim figuram gerebat ille Jesus: qui cum primum Auses vocaretur, Moses futura praesentiens, jussit eum Jesum vocari; ut quoniam dux militiae delectus esset adversus Amalech, qui oppugnabat filios Israel, et adversarium debellaret per nominis figuram, et populum in terram promissionis induceret.

PL 6, 501A

実に、かのイエスはキリストの予型を担っていた。彼は初め、アウセスと呼ばれていたが、モーセは来たるべきことを予見し、彼をイエスと呼ぶよう命じた。それは、彼がイスラエルの子らを攻めるアマレクに対する軍の指揮官に選ばれていたからであり、彼が名の予型によって敵を打ち破り、民を約束の地へと導き入れるためであった。

Divinarum Institutiones 4.17.14

14

Et idcirco etiam Mosi successit, ut ostenderet novam legem per Christum Jesum datam veteri legi successuram, quae data per Mosen fuit.

PL 6, 501A

そしてまさにそれゆえに、彼はモーセの後継者ともなった。それは、キリスト・イエスを通して与えられる新しい律法が、モーセを通して与えられた古き律法の後を継ぐことになるということを示すためであった。

Divinarum Institutiones 4.17.15

15

Nam illa carnis circumcisio caret utique ratione; quia si Deus id vellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet.

PL 6, 501A

実に、あの肉の割礼にはおよそ理由がない。なぜなら、もし神がそれを望んだのであれば、初めから人間を、包皮を持たぬように形づくったはずだからである。

Divinarum Institutiones 4.17.16

16

Sed hujus secundae circumcisionis figura erat, significans nudandum esse pectus, id est, aperto et simplici corde oportere nos vivere; quoniam pars illa corporis, quae circumciditur, habet quamdam similitudinem cordis, et est pudenda.

PL 6, 501A

しかし、それはこの第二の割礼の予型であって、胸を露わにすべきことを、すなわち我々が開かれた単純な心をもって生きるべきことを意味していた。なぜなら、割礼を施されるあの肉体の部分は、心とある種の類似性を持ち、かつ恥ずべき部分だからである。

Divinarum Institutiones 4.17.17

17

Ob hanc causam Deus nudari eam jussit, ut hoc argumento nos admoneret ne involutum pectus haberemus, id est, ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta velemus.

PL 6, 501B

この理由により、神はそれを露わにするよう命じたのであり、それはこの論拠によって我々に、覆い隠された胸を持たぬよう、すなわち恥ずべき凶行を良心の秘密の内に覆い隠すことのないよう、戒めるためであった。

Divinarum Institutiones 4.17.18

18

Haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.

PL 6, 501B

これこそが、預言者たちが語る心の割礼であり、神はこれを死すべき肉から魂へと移されたのである。ただ魂のみが、とどまり続けるものだからである。

Divinarum Institutiones 4.17.19

19

Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur; quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem, sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur.

PL 6, 501B

すなわち神は、その永遠なる敬虔さのゆえに、我々の生命と救いとを配慮しようと望み、あの割礼のうちに我々のために悔い改めを定めた。それは、もし我々が心を露わにするならば、すなわち、もし我々が自らの罪を告白し、神に十分な償いをするならば、赦しを得るためである。しかし、その赦しは、頑なな者たちや、自らの犯した罪を隠す者たちには拒まれる。神は、人間のように顔かたちを見るのではなく、胸の奥底にある秘められたものを見通す方だからである。

Divinarum Institutiones 4.17.20

20

Eodem spectat etiam carnis suillae interdictio; a qua cum eos abstinere Deus jussit, id potissimum voluit intelligi, ut se a peccatis atque immunditiis abstinerent.

PL 6, 501C

豚肉の禁止もまた、同じことを目指している。神が彼らにこれを断つよう命じたとき、神が何よりも望んだのは、彼らが罪と穢れとを断つべきであるとの理解であった。

Divinarum Institutiones 4.17.21

21

Est enim lutulentum hoc animal, et immundum; nec umquam coelum aspicit: sed in terra toto et corpore et ore projectum, ventri semper et pabulo servit; nec ullum alium dum vivit praestare usum potest, sicut caeterae animantes, quae vel sedendi vehiculum praebent, vel in cultibus agrorum juvant, vel plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumentum exuviis suis exhibent, vel copia lactis exuberant, vel custodiendis domibus invigilant.

PL 6, 501C

実にこの動物は泥にまみれ、穢れており、決して天を仰ぐことがない。むしろ全身と口とを地に投げ出したまま、常に腹と食物とに仕えている。この動物は、生きている間、他のいかなる用にも供することができない。ほかの動物たちが、あるものは乗り物として身を差し出し、あるものは農耕を助け、あるものは首で荷車を牽き、あるものは背に荷を負い、あるものは自らの皮によって衣を提供し、あるものは豊かな乳を溢れさせ、あるものは家々の見張りに励むのとは異なるのである。

Divinarum Institutiones 4.17.22

22

Interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur; ne ventri, ac voluptatibus servientes, ad faciendam justitiam inutiles essent, ac morte afficerentur.

PL 6, 502A

それゆえ神は、彼らが豚の肉を用いることを禁じた。すなわち、ただ死のためにのみ養われる豚の生き方を彼らが真似ることのないように、腹と快楽とに仕えることで正義を行うのに役立たぬ者となり、死に見舞われることのないように、との意である。

Divinarum Institutiones 4.17.23

23

Item ne se foedis libidinibus immergerent, sicut sus, quae se ingurgitat coeno; vel ne terrenis serviant simulacris, ac se luto inquinent. Luto enim se oblinunt, qui deos, id est, qui lutum terramque venerantur.

PL 6, 502A

同様に、彼らが、泥に身を浸す豚のように、汚らわしい情欲に身を沈めることのないように、また、地上の像に仕えて自らを泥にまみれさせることのないように、との意でもある。実に、神々を、すなわち泥と土とを崇拝する者たちは、自らを泥で塗りたくっているのである。

Divinarum Institutiones 4.17.24

24

Sic universa praecepta judaicae legis ad exhibendam justitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt; ut per carnalium figuram spiritualia noscerentur.

PL 6, 502B

このように、ユダヤの律法の掟すべては、正義を示すことを目指している。それらは婉曲な仕方で与えられたのであり、肉的な予型を通して霊的な事柄が知られるようにするためであった。