Divinarum Institutiones 3.21.1
De Platonis doctrina, quae respublicas destrueret. Videamus tamen, quid illum Socrates docuerit, qui cum totam Physicam repudiasset, eo se contulit, ut de virtute atque officio quaereret. Itaque non dubito, quin auditores suos justitiae praeceptis erudierit.
PL 6, 417A国家を破壊することになるプラトンの学説について。それでも、ソクラテスが彼に何を教えたのかを見てみよう。ソクラテスは自然学の全体を退けて、徳と義務について探求する方へと身を転じた者である。それゆえ、彼が自分の聴講者たちを正義の教えによって教化したことを、私は疑わない。
Divinarum Institutiones 3.21.2
Docente igitur Socrate, non fugit Platonem, justitiae vim in aequitate consistere; siquidem omnes pari conditione nascuntur. Ergo nihil (inquit) privati ac proprii habeant: sed ut pares esse possint, quod justitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant.
PL 6, 417Bそこで、ソクラテスの教えを受けて、正義の力が公正のうちに成り立つということは、プラトンの目を逃れなかった。すべての人間は等しい境遇に生まれるのだから。それゆえ、(と彼は言う)人々は私的なもの、自分固有のものを何も持つべきではなく、正義の理が求めるとおり、平等であり得るために、すべてのものを共有すべきである。
Divinarum Institutiones 3.21.3
Ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici videtur. Quod ipsum quam impossibile sit, et quam injustum, poteram multis rebus ostendere. Concedamus tamen, ut possit fieri. Omnes enim sapientes erunt, et pecuniam contemnent. Quo ergo illum communitas ista perduxit?
PL 6, 418Aこれは、金銭について語られている限りでは、まだ我慢のできることである。もっとも、それ自体がいかに不可能で、いかに不正であるかは、私は多くの事柄によって示すことができたであろう。だが、それが可能であると譲歩しよう。すべての者が賢者となり、金銭を軽んじるとしよう。それでは、この共有の考えは彼をどこへ導いたのか。
Divinarum Institutiones 3.21.4
Matrimonia quoque inquit, communia esse debebunt: scilicet ut ad eamdem mulierem multi viri, tamquam canes confluant; et is utique obtineat, qui viribus vicerit: aut si patientes sunt, ut philosophi, expectent, ut vicibus, tamquam lupanar obeant.
PL 6, 418A婚姻もまた共有されるべきである、と彼は言う。つまり、同じ一人の女のもとへ、犬さながらに多くの男が群がり寄り、力で勝った者が必ずその女を得るか、あるいは哲学者らしく辛抱強くあるならば、順番を待って、まるで娼館に通うかのようにその女のもとへ通う、というのである。
Divinarum Institutiones 3.21.5
O miram Platonis aequitatem! Ubi est igitur virtus castitatis? ubi fides conjugalis? quae si tollas, omnis justitia sublata est. At idem dixit, beatas civitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent, aut reges philosopharentur.
PL 6, 418Aおお、プラトンの驚くべき公正さよ。それでは、貞潔の徳はどこにあるのか。夫婦間の信義はどこにあるのか。それらを取り去ってしまえば、あらゆる正義は取り去られたことになる。それでいて彼は同じ口で、哲学者が統治するか、あるいは王たちが哲学するならば、都市は幸福になるであろうと言ったのである。
Divinarum Institutiones 3.21.6
Huic vero tam justo, tam aequo viro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena; prostituisset pudicitiam foeminarum: quae nullus unquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit. Quam vero intulit rationem turpissimi hujus consilii?
PL 6, 418Bだが、これほど公正で、これほど公平な人物に、王権を与えたとしよう。彼は、ある者たちからその持ち物を取り上げ、別の者たちに他人のものを与え、女たちの貞潔を娼婦のごとく売り物にすることになる。そのようなことは、王はもとより、僭主でさえかつて誰一人として行わなかったことである。では、この上なく恥ずべきこの企てに、彼はいったいどのような理由を挙げたのか。
Divinarum Institutiones 3.21.7
Sic inquit: Civitas concors erit, et amoris mutui constricta vinculis, si omnes omnium fuerint et mariti, et patres, et uxores, et liberi. Quae ista confusio generis humani est! Quomodo servari potest caritas, ubi nihil est certum quod ametur?
PL 6, 418B彼はこう言う。「もしすべての者が、すべての者にとって夫であり父であり妻であり子であるならば、都市は調和し、相互の愛の絆によって結ばれるであろう」と。これはいったい何という人類の混乱であろうか。愛すべき確かなものが何もないところで、どうして愛が保たれ得ようか。
Divinarum Institutiones 3.21.8
Quis aut vir mulierem, aut mulier virum diliget, nisi hahitaverint semper una, nisi devota mens, et servata invicem fides individuam fecerit charitatem? quae virtus in illa promiscua voluptate locum non habet.
PL 6, 419A男が女を、女が男を愛するのは、常に一緒に暮らし、献身する心と互いに守られた信義とが不可分の愛を作り上げてこそのことではないか。そして、その徳は、あの節操のない快楽の中には居場所を持たないのである。
Divinarum Institutiones 3.21.9
Item si omnes omnium liberi sint, quis amare liberos tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret, aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? Ex quo fit, ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno.
PL 6, 419A同様に、もしすべての子どもがすべての者の子であるならば、自分の子であるかどうかを知らず、あるいは疑っている以上、誰が自分の子として彼らを愛することができようか。誰が、自分がどこから生まれたのかを知らないままに、父に対するような敬意を捧げるだろうか。そのために、赤の他人を父とみなすばかりか、実の父を赤の他人とみなすことにさえなってしまう。
Divinarum Institutiones 3.21.10
Quid, quod uxor potest esse communis, filius non potest, quem concipi non nisi ex uno necesse est. Perit ergo illi uni communitas, ipsa reclamante natura. Superest, ut tantummodo concordiae causa uxores velit esse communes.
PL 6, 419Aさらに言えば、妻は共有され得ても、子は共有され得ないではないか。子が身ごもられるのは、必ずただ一人の男からでしかあり得ないからである。それゆえ、自然そのものが反対する以上、その一点において共有制は崩れ去る。残るのは、ただ和合のためだけに妻を共有したいと望むことである。
Divinarum Institutiones 3.21.11
At nulla vehementior discordiarum causa est, quam unius foeminae a multis maribus appetitio.
PL 6, 419Bだが、一人の女を多くの男が求めることほど、激しい不和の原因はほかにない。
Divinarum Institutiones 3.21.12
In quo Plato, si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri, et mutorum animalium, quae ob hoc vel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem gravissima inter se bella gesserunt.
PL 6, 419Bこの点について、プラトンは、理性によってではないにせよ、実例によって気づくことができたはずである。すなわち、そのために激しく争い合う口のきけぬ動物たちの実例によっても、また、そのために互いにこの上なく重大な戦争を常に行ってきた人間たちの実例によっても。