ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput XXIV 第III巻 第XXIV章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 425A · 14 sectiones

Divinarum Institutiones 3.24.1

1

De antipodibus, de coelo ac sideribus. Quid illi, qui esse contrarios vestigiis nostris Antipodas putant, num aliquid loquuntur? aut est quisquam tam ineptus, qui credat esse homines, quorum vestigia sint superiora, quam capita? aut ibi, quae apud nos jacent, inversa pendere? fruges et arbores deorsum versus crescere? pluvias, et nives, et grandinem sursum versus cadere in terram?

PL 6, 425A

対蹠人について、また天と星々について。我々の足跡と反対を向く対蹠人が存在すると考える者たちは、いったい何か意味のあることを語っているのであろうか。あるいは、足が頭よりも上にある人間が存在すると信じるほど愚かな者があろうか。あるいは、我々のもとでは地に横たわるものが、そこでは逆さに宙づりになっているとでもいうのか。果実や木々が下向きに育ち、雨や雪や雹が上に向かって地へと落ちるとでもいうのか。

Divinarum Institutiones 3.24.2

2

Et miratur aliquis, hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et agros, et maria, et urbes, et montes pensiles faciant? Hujus quoque erroris aperienda nobis origo est. Nam semper eodem modo falluntur.

PL 6, 425A

しかも、空中庭園が七不思議の一つに数えられていることに、誰かが驚くというのか。哲学者たちは、田畑も、海も、都市も、山々も宙づりにしてしまうというのに。この誤りの起源もまた、我々が明らかにしておかねばならない。彼らは常に同じやり方で誤りに陥るのだから。

Divinarum Institutiones 3.24.3

3

Cum enim falsum aliquid in principio sumpserint, veri similitudine inducti, necesse est eos in ea, quae consequuntur, incurrere. Sic incidunt in multa ridicula; quia necesse est falsa esse, quae rebus falsis congruunt.

PL 6, 426A

というのも、彼らは真実らしさに惑わされて何か偽なるものを最初に前提としてしまうと、そこから帰結するものへと必然的に行き着かざるを得ないからである。かくして彼らは多くの滑稽事に陥る。偽なるものと符合するものは、必ず偽であらざるを得ないからである。

Divinarum Institutiones 3.24.4

4

Cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea, quae sequuntur, non circumspiciunt, sed defendunt omni modo; cum debeant prima illa, utrumne vera sint, an falsa, ex consequentibus judicare. Quae igitur illos ad Antipodas ratio perduxit?

PL 6, 426A

しかし彼らは、いったん最初の前提を信じ込んでしまうと、それに続くものがいかなるものであるかを顧みず、あらゆる仕方でそれを擁護する。だが本来ならば、あの最初の前提が真であるか偽であるかは、そこから帰結するものによって判断すべきであろう。では、いかなる論理が彼らを対蹠人説へと導いたのか。

Divinarum Institutiones 3.24.5

5

Videbant siderum cursus in occasum meantium; solem atque lunam in eamdem partem semper occidere, atque oriri semper ab eadem.

PL 6, 426A

彼らは星々が西へと運行し、太陽と月とが常に同じ方角へ沈み、常に同じ方角から昇るのを見ていた。

Divinarum Institutiones 3.24.6

6

Cum autem non perspicerent, quae machinatio cursus eorum temperaret, nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, coelum autem ipsum in omnes partes putarent esse devexum, quod sic videri, propter immensam latitudinem necesse est: existimaverunt, rotundum esse mundum sicut pilam, et ex motu siderum opinati sunt coelum volvi, sic astra solemque, cum occiderint, volubilitate ipsa mundi ad ortum referri.

PL 6, 426B

しかし彼らは、いかなる機構がその運行を統べているのかも、いかにして西から東へと戻るのかも見通すことができず、しかも天そのものが、あまりの広大さゆえにそう見えざるを得ないのだが、あらゆる方向に傾き垂れているものと思い込んでいた。それゆえ彼らは、世界は球のごとく丸いものであると考え、星々の運行から、天は回転しているのだと想像した。すなわち、星々や太陽は沈むと、世界そのものの回転によって、東へと運び戻されるのだ、と。

Divinarum Institutiones 3.24.7

7

Itaque et aereos orbes fabricati sunt, quasi ad figuram mundi, eosque caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent. Hanc igitur coeli rotunditatem illud sequebatur, ut terra in medio sinu ejus esset inclusa.

PL 6, 426B

そこで彼らは、あたかも世界の形をかたどるかのように、青銅の天球を作り、それに、星々であると称するある種の奇怪な像を刻みつけた。そして、この天の球形からは、地がその中央の懐に閉じ込められているということが帰結した。

Divinarum Institutiones 3.24.8

8

Quod si ita esset, etiam ipsam terram globo similem; neque enim fieri posset, ut non esset rotundum, quod rotundo conclusum teneretur.

PL 6, 427A

もしそうであるとすれば、地そのものもまた球に似たものとなるはずである。丸いものに閉じ込められているものが、丸くないということはあり得ないからである。

Divinarum Institutiones 3.24.9

9

Si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse, ut in omnes coeli partes eamdem faciem gerat, id est montes erigat, campos tendat, maria consternat.

PL 6, 427A

そして地もまた丸いとすれば、天のあらゆる方向に対して同じ様相を呈することが必然となる。すなわち、いずこにも山をそびえさせ、平野を広げ、海を敷き広げるということである。

Divinarum Institutiones 3.24.10

10

Quod si esset, etiam sequebatur illud extremum, ut nulla sit pars terrae, quae non ab hominibus caeterisque animalibus incolatur. Sic pendulos istos Antipodas coeli rotunditas adinvenit.

PL 6, 427A

もしそうであるならば、さらに次のような極端な帰結も生じたであろう。すなわち、人間やその他の動物によって住まわれていない地の部分はどこにもない、というのである。かくして、天の球形が、あの宙づりの対蹠人を作り出したのである。

Divinarum Institutiones 3.24.11

11

Quod si quaeras ab iis, qui haec portenta defendunt, quomodo non cadunt omnia in inferiorem illam coeli partem; respondent, hanc rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur, et ad medium connexa sint omnia, sicut radios videmus in rota; quae autem levia sunt, ut nebula, fumus, ignis, a medio deferantur, ut coelum petant.

PL 6, 427A

もし、こうした奇怪な説を擁護する者たちに、なぜあらゆるものがあの天の下方の部分に落ちてしまわないのかと問うならば、彼らはこう答える。物の本性とは、重いものが中心に向かって運ばれ、あらゆるものが中心に結びついているというもので、それは車輪の輻を見れば分かる、と。だが霧や煙や火のような軽いものは、中心から運び去られて、天を目指すのである、と。

Divinarum Institutiones 3.24.12

12

Quid dicam de iis nescio, qui, cum semel aberraverint, constanter in stultitia perseverant, et vanis vana defendunt; nisi quod eos interdum puto, aut joci causa philosophari, aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant, vel ostendant.

PL 6, 427B

一度誤りに陥ってしまうと、頑なにその愚かさに固執し、空しいものを空しい論拠で擁護し続ける者たちについて、私は何と言うべきか分からない。ただ、彼らは時に、冗談のために哲学しているのだ、あるいは、悪しき事柄において自らの才知を鍛え、あるいは誇示しようとして、思慮も知識もありながら故意に偽りを擁護することを引き受けているのだ、と私には思われることがある。

Divinarum Institutiones 3.24.13

13

At ego multis argumentis probare possem, nullo modo fieri posse, ut coelum terra sit inferius, nisi et liber jam concludendus esset, et adhuc aliqua restarent, quae magis sunt praesenti operi necessaria.

PL 6, 428A

私自身は、天が地よりも下にあるということが決してあり得ないことを、多くの論拠によって証明することもできよう。だが、この巻はすでに締めくくらねばならず、しかもなお、今の仕事にとってより必要な事柄が残っている。

Divinarum Institutiones 3.24.14

14

Et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis sit pauca enumerasse, ex quibus possit qualia sint caetera intelligi.

PL 6, 428A

そして、一人ひとりの誤りを逐一たどることは一巻の仕事ではないゆえ、わずかな例を数え上げるにとどめておくのが十分であろう。それによって、他のものがいかなるものであるかを理解し得るであろうから。