Divinarum Institutiones 5.7.1
De Jesu adventu et fructu; atque de ejus saeculi virtutibus et vitiis. Sed Deus, ut parens indulgentissimus, appropinquante ultimo tempore, nuntium misit, qui vetus illud saeculum fugatamque justitiam reduceret; ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.
PL 6, 569Bイエスの到来とその実り、そしてその世の徳と悪徳について。しかし神は、この上なく慈しみ深い親として、終わりの時が近づくと、かの古き世と追放された正義とを連れ戻す使者を遣わした。人類が、この上なく大きな、また絶えることのない誤りに揺り動かされることのないようにである。
Divinarum Institutiones 5.7.2
Rediit ergo species illius aurei temporis, et reddita quidem terrae, sed paucis assignata justitia est; quae nihil aliud est, quam Dei unici pia et religiosa cultura.
PL 6, 569Bこうしてかの黄金時代の面影は戻り、正義もまた地上に返されはしたが、少数の者にのみ授けられた。それは、唯一の神への敬虔で信心深い礼拝にほかならない。
Divinarum Institutiones 5.7.3
Sed moveat aliquem fortasse, cur si haec sit justitia, non omni humano generi sit data; nec in eam multitudo universa consenserit.
PL 6, 569Bだが、もしこれが正義であるならば、なぜ人類全体には与えられなかったのか、なぜあらゆる人々がこれに同意しなかったのか、と誰かは訝るかもしれない。
Divinarum Institutiones 5.7.4
Magnae hoc disputationis est, cur a Deo, cum justitiam terrae daret, sit retenta diversitas: quod et alio loco declaravi, et ubicumque oportune inciderit, explicabitur.
PL 6, 569Bなぜ神が地上に正義をお与えになったときに、その相違が保たれたのかは、大きな議論を要することである。この点については、他の箇所で既に述べたし、機会があるごとにさらに説明されるであろう。
Divinarum Institutiones 5.7.5
Nunc designare id brevissime satis est: Virtutem aut cerni non posse, nisi habeat vitia contraria; aut non esse perfectam, nisi exerceatur adversis.
PL 6, 570B今は、ごく手短にこう示すだけで十分である。すなわち、徳は、それに相反する悪徳を持たなければ見て取ることができないか、あるいは、逆境によって鍛えられなければ完全ではありえない、ということである。
Divinarum Institutiones 5.7.6
Hanc enim Deus bonorum ac malorum voluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono; nec alterius ratio intelligi, sublato altero, potest. Deus ergo non exclusit malum, ut ratio virtutis constare posset.
PL 6, 570Bというのも、神は善と悪との間にこの隔たりがあることを望まれたのであって、それは我々が善の性質を悪から知り、同様に悪の性質を善から知るためである。一方が取り除かれれば、他方の理も理解され得ない。ゆえに神は、徳の理が成り立ちうるように、悪を排除されなかったのである。
Divinarum Institutiones 5.7.7
Quomodo enim patientia vim suam nomenque retineret, si nihil esset, quod pati cogeremur? Quomodo laudem mereretur devota Deo suo fides, nisi esset aliquis qui a Deo vellet avertere?
PL 6, 570Bというのも、もし我々が耐え忍ばされるものが何もなければ、忍耐はどうしてその力と名とを保ちえようか。もし神から引き離そうとする者が誰もいなければ、神に献げられた信仰はどうして称賛に値しようか。
Divinarum Institutiones 5.7.8
Nam et ideo potentiores esse injustos permisit, ut cogere ad malum possent; ideo plures, ut virtus esset pretiosa, quae rara est.
PL 6, 571Aまた神が、不正な者たちがより力ある者であることを許されたのは、彼らが悪へと強いることができるようにするためであり、より多数であることを許されたのは、稀であるがゆえに徳が貴重なものとなるようにするためである。
Divinarum Institutiones 5.7.9
Quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breviter ostendit in capite obvoluto. « Nam quae, inquit, virtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset?
PL 6, 571Aこの点をまさにクインティリアヌスは、『覆われた頭』〔caput obvolutum はクインティリアヌスの弁論題の題名と解した〕において見事に、かつ簡潔に示している。「無垢というものも」と彼は言う、「もし稀であることが称賛を与えなかったならば、いったいどんな徳であったろうか。
Divinarum Institutiones 5.7.10
Verum quia natura sic comparatum est, ut odium, cupiditas, ira, in id, quod incubuerunt, agant caecos, supra hominem videtur culpa vacare. Alioqui si natura pares omnibus affectus dedisset, pietas nihil erat. » Hoc quam verum sit, docet necessitas ipsa rationis.
PL 6, 571Aしかし自然によってこう定められているのだから——憎しみ、欲望、怒りは、その向かった対象へと人を盲目にして駆り立てるのだから——咎を免れていることは、人間を超えたことであるように見える〔supra hominem videtur culpa vacare は構文が取りにくく、咎を免れることは人間の力を超える、の意と取った〕。さもなければ、もし自然があらゆる者に等しい情念を与えていたならば、敬虔というものは存在しなかったであろう。」これがいかに真実であるかは、理性そのものの必然性が教えている。
Divinarum Institutiones 5.7.11
Si enim virtus est, malis ac vitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac vitio nullam esse virtutem: quam Deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset.
PL 6, 571Aというのも、もし徳とは悪と悪徳とに勇敢に立ち向かうことであるならば、悪と悪徳なしにはいかなる徳も存在しないことは明らかである。神はその徳を完全で申し分のないものとするために、それと戦いうる相反するものを保持されたのである。
Divinarum Institutiones 5.7.12
Agitata enim malis quatientibus, stabilitatem capit; et quanto frequenter impellitur, tanto firmiter roboratur.
PL 6, 571B揺り動かす悪によって揺さぶられることで、徳は安定を得る。しばしば打ちつけられるほど、いっそう強固に鍛えられるのである。
Divinarum Institutiones 5.7.13
Haec nimirum causa efficit, ut quamvis sit hominibus missa justitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur; quia malum non sustulit, ut retineret diversitatem, quae sacramentum divinae religionis continet sola.
PL 6, 571Bこの点こそがまさに、人々に正義が遣わされたにもかかわらず、それが黄金の世とは呼ばれない理由である。神は悪を取り除かれなかった。それは、神への信仰の秘義をただそれのみが含んでいるあの相違を、保持するためであった。