ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber V, Caput XIV 第V巻 第XIV章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 593A · 8 sectiones

Divinarum Institutiones 5.14.1

1

De Christianorum fortitudine. Sed haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi, non re, sed verbis inanibus jactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis tortoribus de sententia et proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et mori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus, aliquid faciat injustum.

PL 6, 593A

キリスト教徒の剛毅について。だが、これこそ真の徳である。哲学者たちもまた誇らしげにこれを言い立てるが、それは行いによってではなく、空しい言葉によってにすぎない。彼らはこう論じる——賢者の重厚さと不動の心にとって、いかなる拷問人によっても自らの判断と決意から追い立てられぬということほどふさわしいものはなく、また、信義を裏切らぬため、務めを離れぬため、死の恐れや激しい苦痛に屈して何か不正なことを行わぬために、責め苦を受けて死ぬことすら、それだけの価値があるのだ、と。

Divinarum Institutiones 5.14.2

2

Nisi forte delirare illis videtur Flaccus in Lyricis, cum dicit: Justum, et tenacem propositi virum, Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida.

PL 6, 593B

もっとも、抒情詩の中で次のように歌うフラックス(ホラティウス)が、彼らには正気を失っているとでも見えるのであれば、話は別であるが—— 「正しくして、決意に堅く立つ人を、 悪しきことを命ずる市民たちの激情も、 迫り来る僭主の顔つきも、 その堅固な心から揺り動かすことはない。」

Divinarum Institutiones 5.14.3

3

Quo nihil verius dici potest, si hoc ad eos referatur, qui nullos cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide justitiaque declinent; qui non tyrannicas jussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus veram et solidam libertatem constanti mente defendant; quae in hoc solo tuenda sapientia est.

PL 6, 593B

これほど真実な言葉はない。もしこれが、信仰と正義から逸れぬためにいかなる責め苦もいかなる死も拒まぬ人々、僭主の命令にも総督たちの剣にも慄くことなく真実にして堅固な自由を不動の心で守り抜く人々に向けて言われるのであれば。知恵が守るべきものは、ただこの自由のみである。

Divinarum Institutiones 5.14.4

4

Quis enim tam insolens, tam elatus est, qui me vetet oculos in coelum tollere? Quis imponat mihi necessitatem, vel colendi quod nolim, vel quod velim non colendi?

PL 6, 594A

いったい誰が、これほど傲慢で、これほど高慢であって、私が目を天に向けることを禁じようか。誰が私に、望まぬものを崇拝せよという強制を、あるいは望むものを礼拝するなという強制を課すことができようか。

Divinarum Institutiones 5.14.5

5

Quid jam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque virtutis est.

PL 6, 594A

もし、意志によってなされるべきことであるこれさえも、他人の欲望が力ずくで奪い取るのだとすれば、我々にはもはや何が残されているというのか。もし我々に、死と苦痛とを蔑む徳が幾ばくかでもあるならば、誰もこれを成し遂げることはできない。

Divinarum Institutiones 5.14.6

6

Quam constantiam si tenemus, cur stulti judicamur, facientes ea quae philosophi laudant? Recte igitur Seneca incongruentiam hominibus objectans, ait: Summa virtus illis videtur magnus animus.

PL 6, 594A

もし我々がこの不動の心を保つならば、哲学者たちが称賛することを行いながら、なぜ我々は愚か者と判じられるのか。それゆえセネカは人々の矛盾を正しく難じてこう言う。「彼らにとって最高の徳とは、大いなる心である。」

Divinarum Institutiones 5.14.7

7

Et iidem eum, qui contemnit mortem, pro furioso habent, quod est utique summae perversitatis.

PL 6, 594A

しかもその同じ者たちが、死を蔑む者を狂人と見なす。これはまさしく極まった転倒にほかならない。

Divinarum Institutiones 5.14.8

8

Sed ii vanarum religionum cultores eadem stultitia id objiciunt, qua verum Deum non intelligunt; quos Sibylla Erithraea κωφοὺς καὶ ἀνοήτους vocat, surdos scilicet, et excordes, qui nec audiant divina, nec sentiant: sed terram digitis suis imaginatam metuant, et adorent.

PL 6, 594B

だが、空しい宗教を崇拝する者たちは、真の神を理解しないのと同じ愚かさから、この非難を投げつける。エリュトライのシビュラは彼らをκωφοὺς καὶ ἀνοήτους——すなわち耳しいたる者ら、心なき者らと呼ぶ。神的な事柄を聞くことも悟ることもなく、ただ自分の指で象られた土くれを恐れ、それを崇拝するだけの者たちである、と。