ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XXII 第IV巻 第XXII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 517B · 6 sectiones

Divinarum Institutiones 4.22.1

1

Argumenta Infidelium contra Jesu incarnationem. Confirmata sunt, ut opinor, quae falsa et incredibilia putantur ab iis, quos vera coelestium litterarum doctrina non imbuit: sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi, qui nimium non sine malo suo sapiunt, rebusque divinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem; ut tandem aliquando quando pervideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum.

PL 6, 517B

不信仰な者たちがイエスの受肉に対して立てる論拠について。天の文書の真の教えに浸されていない者たちによって偽りかつ信じがたいと考えられている事柄は、思うに、すでに確証されている。しかしそれでも、過ぎたる知恵を、自らに害をもたらす仕方でひけらかし、神的な事柄への信を貶める者たちをも我々が論駁するために、彼らの論拠そのものによって彼らの誤りを暴こう。ついには彼らも〔底本は aliquando quando と quando が重なる。重複と見て訳した〕、我々が示した通りに事が起こらねばならなかったことを見て取るように。

Divinarum Institutiones 4.22.2

2

Et quamquam apud bonos judices satis habeant firmitatis vel testimonia sine argumentis, vel argumenta sine testimoniis; nos tamen non contenti alterutro sumus, cum suppetat nobis utrumque, ne cui perverse ingenioso, aut non intelligendi, aut contra disserendi locum relinquamus.

PL 6, 518A

良き裁判官のもとでは、証言だけでも論拠だけでも、それぞれ単独で十分な確かさを持ちうるが、それでも我々はそのいずれか一方に満足することはしない。我々には両方が備わっているのだから、ひねくれて才知をひけらかす者に、理解しない口実も、逆に論じ立てる余地も残さないためである。

Divinarum Institutiones 4.22.3

3

Negant fieri potuisse, ut naturae immortali quidquam decederet. Negant denique Deo dignum, ut homo fieri vellet, seque infirmitate carnis oneraret; ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subjiceret: quasi non facile illi esset, ut citra corporis imbecillitatem se hominibus ostenderet, eosque justitiam doceret (siquidem id volebat) majore auctoritate, ut professi Dei.

PL 6, 518A

彼らは、不死なる本性から何かが失われることなどありえないと言う。さらに彼らは、神が人間となることを望み、みずから肉の弱さを身に負い、情念や苦痛や死にみずからを服させることは、神にふさわしくないと言う。まるで彼にとって、肉体の弱さによらずに人間に自らを示し、——もしそれを望んだのであれば——神を公言する者としてより大きな権威をもって彼らに正義を教えることが、容易ではなかったかのように。

Divinarum Institutiones 4.22.4

4

Tunc enim cunctos fuisse praeceptis coelestibus parituros, si ad ea virtus ac potestas Dei praecipientis accederet. Cur igitur (aiunt) ad docendos homines non ut Deus venit?

PL 6, 518A

というのは、命じる神の力と権力とがそれに加われば、その時にはすべての者が天の教えに従ったであろうから、と彼らは言う。それゆえ、彼らは言う、なぜ彼は人間を教えるために神として来なかったのか、と。

Divinarum Institutiones 4.22.5

5

Cur se tam humilem imbecillemque constituit, ut ab hominibus et contemni, et poena affici posset? cur vim ab imbecillis, et mortalibus passus est? cur non manus hominum, aut virtute repulit, aut divinitate vitavit? cur non majestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit? sed ut invalidus in judicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus.

PL 6, 518B

なぜ彼は自らをこれほど卑しく弱い者としたのか、人間たちから軽んじられ、刑罰を科されることさえありうるほどに。なぜ彼は弱く死すべき者たちから暴力を受けたのか。なぜ彼は人間たちの手を、力によって退けるか、あるいは神性によって逃れるかしなかったのか。なぜ彼はせめて死に際してさえ、自らの威厳を明らかにしなかったのか。むしろ、力なき者として裁判に引き出され、犯罪者として断罪され、死すべき者として殺されたではないか。

Divinarum Institutiones 4.22.6

6

Refutabo haec diligenter, nec quemquam patiar errare. Illa enim magna et mirabili ratione sunt facta; quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet Deum ab hominibus esse cruciatum, verum etiam facile pervidebit ne Deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.

PL 6, 518B

私はこれらのことを丹念に論駁し、誰にも誤らせておくことはしない。それらのことは、大いなる驚くべき理法によってなされたのであり、それを理解する者は誰でも、神が人間たちによって責め苦を受けたことに驚くのをやめるだけでなく、彼が非難するまさにそのことが起こらなかったならば、彼を神であるとさえ信じることはできなかったであろうことを、たやすく見て取るであろう。