Divinarum Institutiones 3.2.1
De philosophia, et quam inanis fuerit ejus in exponenda veritate occupatio. Nunc quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est, nec non origo ipsa totius erroris exposita: hujus libri munus est philosophiam quoque ostendere, quam inanis et falsa sit; ut, omni errore sublato, veritas patefacta clarescat.
PL 6, 351A哲学について、また真理を説き明かすというその営みがいかに空しいものであったかについて。さて、先の二巻において諸々の宗教が虚偽であることが論証され、あわせて誤り全体の起源そのものも明らかにされたのであるから、この巻の務めは、哲学もまたいかに空しく偽りのものであるかを示すことである。それは、あらゆる誤りが取り除かれたのち、真理が明るみに出て輝き渡るためである。
Divinarum Institutiones 3.2.2
Ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo, facilior nobis aditus pateat ad excidendum omne corpus: si tamen potest corpus vocari, cujus partes ac membra discordent, nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disjecta et dissipata, palpitare potius, quam vivere videantur.
PL 6, 351Aそこで我々は、哲学という共通の名前から始めよう。その頭そのものを打ち崩すことにより、体の全体を切り倒すための、より容易い道が我々に開かれるように――もっとも、部分と肢体とが互いに食い違い、いかなる結合によっても結びつかず、あたかも寸断され散り散りになったもののように、生きているというよりはひくひくと痙攣しているだけに見えるものを、はたして「体」と呼びうるならばの話であるが。
Divinarum Institutiones 3.2.3
Philosophia est (ut nomen indicat, ipsique definiunt) studium sapientiae. Unde igitur probem magis philosophiam non esse sapientiam, quam ex ipsius nominis significatione? Qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet.
PL 6, 352A哲学とは、その名が示す通り、また彼ら自身がそう定義する通り、知恵を求める営みである。それでは、哲学が知恵そのものではないということを、この名前の意味そのもの以上に、何によって証明できようか。知恵を求める者は、まだ知恵を持ってはいない。ただ、いずれ持てるようにと求めているだけである。
Divinarum Institutiones 3.2.4
In caeteris artibus, studium quid efficiat, et quo tendat, apparet. Quas cum discendo aliquis assecutus est, jam non studiosus artificii, sed artifex nominatur. At enim verecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes vocaverunt.
PL 6, 352A他の諸技芸においては、その修得の営みが何をもたらし、どこへ向かうかは明らかである。誰かが学んでそれらを身につけたならば、もはや技芸を求める者ではなく、技芸者と呼ばれる。しかし、彼らが自らを賢者ではなく知恵を求める者と呼んだのは慎み深さのゆえである、と言われるかもしれない。
Divinarum Institutiones 3.2.5
Immo vero Pythagoras, qui hoc primus nomen invenit, cum paulo plus saperet, quam illi priores, qui se sapientes putaverunt, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perveniri, et ideo non oportere, incomprehensae atque imperfectae rei perfectum nomen imponi.
PL 6, 352Aそれどころか、この名を初めて考え出したピュタゴラスは、自分を賢者だと思い込んでいた以前の者たちよりもいくらか多く知恵を持っていたがゆえに、人間のいかなる努力によっても知恵に到達することはできないと理解し、それゆえ、把握しえず不完全なものに完全な名を付すべきではないと悟ったのである。
Divinarum Institutiones 3.2.6
Itaque cum ab eo quaereretur, quemnam se profiteretur, respondit: philosophum, id est, quaesitorem sapientiae.
PL 6, 352Bそれゆえ、自分を何者と称するかと問われたとき、彼はこう答えた。「哲学者」、すなわち「知恵を探求する者」であると。
Divinarum Institutiones 3.2.7
Si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est; quia necesse est aliud esse, quod quaerit; aliud, quod quaeritur: nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest invenire.
PL 6, 352Bそれゆえ、もし哲学が知恵を探し求めるものであるならば、哲学それ自体は知恵ではない。求めるものと求められるものとは、必然的に別のものだからである。しかもその探求自体、正しいものではない。何も見出すことができないからである。
Divinarum Institutiones 3.2.8
Ego vero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non pervenitur. Nam si facultas inveniendae veritatis huic studio subjaceret, et si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inventa.
PL 6, 353Aしかし私としては、哲学者たちが知恵を求める者であるということすら認めるつもりはない。その営みによって知恵に到達することはないからである。もし真理を見出す力がこの営みに備わっているならば、またもしその営みが知恵へと至る道のようなものであるならば、いつかは知恵が見出されていたはずである。
Divinarum Institutiones 3.2.9
Cum vero tot temporibus, tot ingeniis in ejus inquisitione contritis non sit comprehensa, apparet nullam esse ibi sapientiam. Non ergo sapientiae student, qui philosophantur: sed ipsi studere se putant; quia illud quod quaerunt, ubi, aut quale sit nesciunt.
PL 6, 353Aしかし、これほど長い年月にわたり、これほど多くの才知がその探求にすり減らされてきたにもかかわらず、それが把握されなかった以上、そこには知恵など存在しないことが明らかである。それゆえ、哲学する者たちは知恵を求めているのではない。ただ自分では求めていると思い込んでいるにすぎない。彼らが求めているものが、どこにあるのか、いかなるものであるのかを知らないからである。
Divinarum Institutiones 3.2.10
Sive ergo sapientiae student, sive non student, sapientes non sunt; quia nunquam reperiri potest, quod aut non recte quaeritur, aut omnino non quaeritur. Videamus tamen id ipsum, possit ne hoc studio reperiri aliquid, an nihil.
PL 6, 353Aそれゆえ、彼らが知恵を求めているにせよ、求めていないにせよ、いずれにしても彼らは賢者ではない。正しく求められないもの、あるいはそもそも求められていないものは、決して見出されえないからである。とはいえ、この営みによって何かが見出されうるのか、それとも何も見出されえないのか、そのこと自体を見てみよう。