ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 284A · 21 sectiones

Divinarum Institutiones 2.7.1

1

De Deo, et religionibus insipientium; de avaritia et majorum auctoritate. Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus: primum, quod elementa, id est Dei opera Deo praeferunt; deinde, quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt.

PL 6, 284A

神について、また愚かな者たちの宗教について——強欲と祖先の権威について。愚かな者たちが過ちを犯すのは二つの理由による。第一に、彼らは元素、すなわち神の御業を、神よりも優先するからである。第二に、その元素そのものの形姿を人間の姿に写し取って崇拝するからである。

Divinarum Institutiones 2.7.2

2

Nam solis lunaeque simulacra humanum in modum formant; item ignis, et terrae, et maris, quae illi Vulcanum, Vestam, Neptunum vocant; nec elementis ipsis in aperto litant.

PL 6, 284A

というのも、彼らは太陽と月の像を人間の姿に形づくり、火・大地・海についても同様であって、それらをウルカヌス、ウェスタ、ネプトゥヌスと呼んでいるからである。しかも彼らは、元素そのものに対しては野外で犠牲を捧げることをしない。

Divinarum Institutiones 2.7.3

3

Tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut jam viliora ducantur illa quae vera sunt: auro scilicet, gemmis, et ebore delectantur. Horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos: nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint.

PL 6, 284B

人間を捉える像への欲望はあまりに大きく、真実であるものの方がかえって卑しいものと見なされるほどである。すなわち彼らを喜ばせるのは、黄金であり、宝石であり、象牙である。これらの美しさと輝きが人の目をくらませ、それらが輝いていない所には、いかなる宗教も無いと彼らは思っている。

Divinarum Institutiones 2.7.4

4

Itaque sub obtentu deorum avaritia et cupiditas colitur. Credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt; quiquid est, propter quod furta, et latrocinia, et homicidia quotidie saeviunt; propter quod bella per totum orbem populos urbesque subvertunt.

PL 6, 284B

こうして、神々という口実のもとで崇拝されているのは、強欲と欲望にほかならない。というのも彼らは、自分たちが欲しがるものは何であれ、神々もまた愛していると信じているからである。それが何であれ、そのために日々盗みや強盗や殺人が猛威をふるい、そのために戦争が全世界にわたって諸民族と諸都市を覆す、そういうものを神々も愛している、と。

Divinarum Institutiones 2.7.5

5

Consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est imbecilles esse, ac summae virtutis expertes, si subjecti sunt cupiditatibus.

PL 6, 284B

そこで彼らは、自分たちの戦利品や略奪品を神々に奉献する。しかし、もし神々が欲望に服しているのなら、彼らは無力であり、最高の力を欠く者であるに違いない。

Divinarum Institutiones 2.7.6

6

Cur enim coelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra? vel beatos, si aliqua re indigent? vel incorruptos, si voluptati habent ea in quibus appetendis cupiditas hominum non immerito damnatur?

PL 6, 284B

なぜなら、地上のものを何か欲しがるのなら、どうして彼らを天上の者と考えられよう。何かを必要とするのなら、どうして幸福な者と考えられよう。人間がそれを求める欲望を当然にも咎められるようなものを、喜びとしているのなら、どうして不朽の者と考えられよう。

Divinarum Institutiones 2.7.7

7

Veniunt igitur ad deos, non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem levigati marmoris, aut eboris aspiciant; ut insignes lapillis et coloribus vestes, vel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent.

PL 6, 285A

それゆえ人々が神々のもとへ赴くのは、宗教のためというよりも——不正に得られた朽ちるものの中に宗教などありえないのだから——むしろ、黄金を目で貪り、磨かれた大理石や象牙の輝きを眺め、宝石や色とりどりの飾りで際立つ衣、あるいは輝く宝石をちりばめた杯を、飽くことなき眺めをもって手でまさぐるためなのである。

Divinarum Institutiones 2.7.8

8

Et quanto fuerint ornatiora templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil aliud est, quam quod cupiditas humana miratur.

PL 6, 285A

そして神殿が飾り立てられ、像が美しければ美しいほど、それだけ大きな威厳を備えていると信じられている。かくも、彼らの宗教とは、人間の欲望が驚嘆するもの以外の何ものでもないのである。

Divinarum Institutiones 2.7.9

9

Hae sunt religiones, quas sibi a majoribus suis traditas pertinacissime tueri ac defendere perseverant: nec considerant quales sint; sed ex hoc probatas atque veras esse confidunt, quod eas veteres tradiderunt, tantaque est auctoritas vetustatis, ut inquirere in eam scelus esse dicatur.

PL 6, 285A

これが、彼らが自分たちの祖先から伝えられたものとして、あくまでも執拗に守り抜こうとする宗教である。彼らはそれがどのようなものかを吟味しようとはせず、古人がそれを伝えたという、ただそれだけの理由でそれが正しく真実であると確信している。そして古さの権威はあまりに大きいために、それを問いただすことは罪であるとさえ言われるほどである。

Divinarum Institutiones 2.7.10

10

Itaque creditur ei passim, tamquam cognitae veritati. Denique apud Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: « Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat.

PL 6, 285B

こうして、あたかも既に知られた真理であるかのように、それはどこでも信じられている。実に、キケロの中で、コッタはルキリウス(バルブス)にこう語っている。「バルブスよ、コッタが、すなわち神祇官たる者が、何を考えているか、お前はもう聞いた。

Divinarum Institutiones 2.7.11

11

Fac nunc ego intelligam, quid tu sentias; a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, majoribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, rationis est credere. » Si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas?

PL 6, 285B

さあ今度は、お前が何を考えているか、私に分からせてくれ。なぜなら、哲学者であるお前から、宗教についての理由を受け取らねばならぬのに対して、我々の祖先については、何の理由も示されずとも、信じることこそが理に適っているのだから。」もし信じるのなら、では何ゆえに、信じることを妨げかねない理由を求めるのか。

Divinarum Institutiones 2.7.12

12

Si vero rationem requiris, et quaerendam putas, ergo non credis. Ideo enim quaeris, ut eam sequaris, cum inveneris. Docet ecce te ratio non esse veras religiones deorum.

PL 6, 285B

もし理由を求め、それを探求すべきだと考えるなら、お前は信じてはいないのだ。なぜなら、お前が探求するのは、見出した暁にはそれに従うためだからである。見よ、理性はお前に、神々の宗教が真実ではないことを教えている。

Divinarum Institutiones 2.7.13

13

Quid facies? majoresne potius, an rationem sequeris? quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inventa et electa est, cum omnes religiones radicitus eruisti.

PL 6, 286A

お前はどうするのか。祖先に従うのか、それとも理性に従うのか。その理性は、他の誰かからお前に吹き込まれたものではなく、お前自身が見出し選び取ったものである。お前はそれによって、あらゆる宗教を根こそぎにしてしまったのだから。

Divinarum Institutiones 2.7.14

14

Si rationem mavis, discedere te necesse est ab institutis et auctoritate majorum; quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit.

PL 6, 286A

もし理性の方を選ぶなら、お前は祖先の制度と権威から離れざるをえない。なぜなら、理性が定めることのみが正しいのだから。

Divinarum Institutiones 2.7.15

15

Sin autem pietas majores sequi suadet, fatere igitur, et stultos illos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus servierunt, et te ineptum qui id colas, quod falsum esse convinceris.

PL 6, 286A

だが、もし敬虔の情が祖先に従えと勧めるのであれば、お前は認めるべきである。理性に反して考え出された宗教に仕えた彼らが愚かであったこと、そして、偽りであると論証されたものを崇拝するお前自身が愚か者であることを。

Divinarum Institutiones 2.7.16

16

Sed tamen quoniam nobis tantopere majorum nomen opponitur, videamus tandem qui fuerint majores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.

PL 6, 286A

しかしそれでも、祖先の名がこれほどまでに我々に対して持ち出される以上、その権威から離れることが罪であるとされる、かの祖先とはいったい何者であったのかを、いよいよ見てみようではないか。

Divinarum Institutiones 2.7.17

17

Romulus urbem conditurus, pastores inter quos adoleverat convocavit, cumque is numerus condendae urbi parum idoneus videretur, constituit asylum. Eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique, sine ullo conditionis discrimine.

PL 6, 286A

ロムルスは都市を建設しようとして、自分がその中で育った牧人たちを呼び集めた。しかし、その人数が都市を建設するには十分でないと思われたので、彼は避難所(アシュルム)を設けた。そこへは、近隣の各地からあらゆる身分の別なく、最も悪しき者たちが至る所から逃げ込んだ。

Divinarum Institutiones 2.7.18

18

Ita conflavit ex his omnibus populum; legitque in senatum, eos qui aetate anteibant, et Patres appellavit, quorum consilio gereret omnia.

PL 6, 286B

こうして彼は、これらすべての者から一つの民を鋳造した。そして年齢において先んじる者たちを元老院に選び入れ、彼らを「父たち」と呼んで、その助言によってすべてを行うことにした。

Divinarum Institutiones 2.7.19

19

De quo senatu Propertius Elegiarum scriptor haec loquitur: Buccina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato saepe Senatus erat. Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda Patres.

PL 6, 286B

この元老院について、『エレゲイア』の作者プロペルティウスはこう語る。 角笛が、古のクィリテスたちを演説の場へと呼び集めた。 かの百人からなる元老院は、しばしば野原の中にあった。 クリアは、今でこそ紫の縁取りの元老院に輝く高き建物であるが、 かつては毛皮をまとった、田舎びた心の「父たち」を宿していた。

Divinarum Institutiones 2.7.20

20

Hi sunt Patres, quorum decretis eruditi ac prudentes viri devotissime serviunt, idque verum ac immutabile omnis posteritas judicet, quod centum pelliti senes statutum esse voluerunt, quos tamen, ut in primo libro dictum est, cap. 22, Pompilius illexit, ut vera crederent esse sacra quae ipse tradebat.

PL 6, 287A

これが、その決定に学識ある思慮深い人々が最も敬虔に仕えているところの「父たち」である。そして、毛皮をまとった百人の老人たちが定めようとしたことを、あらゆる後世の人々は真実にして不変のものと判断すべきだというのである。しかも、その彼らを、第一巻第22章で述べたとおり、ポンピリウスは欺いて、自分が伝えた祭儀が本当のものだと信じ込ませたのであった。

Divinarum Institutiones 2.7.21

21

Est vero, cur illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo, cum viverent, neque summus, neque infimus affinitate dignos judicavit?

PL 6, 287A

はたして、彼らの権威が後世の人々からこれほど重んじられるべき理由があるだろうか——彼らが生きていたときには、身分の高い者も低い者も、誰一人として姻戚関係を結ぶに値するとは判断しなかったというのに。